IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › De poenitentia

D. 7 de poen.De poenitentia, Distinctio VII

Abrir no leitor do IusCommune →

D. 7 d.a.c. 1 de poen.

Tempus uero penitenciae est usque in ultimum articulum uitae. Unde Leo Papa: [ep. XC. ad XCII. ad Rusticum, c. 5.]

D. 7 c. 1 de poen.

"Nemo desperandus est, dum in hoc corpore constitutus est, quia nonnumquam quod diffidentia etatis differtur consilio maturiore perficitur." [Gratian.]

D. 7 c. 2 de poen. · Quamquam de differentibus penitentiam Augustinus scribat: [in lib. L. Homil., hom. 41.]

"Si quis positus in ultima necessitate suae egritudinis uoluerit accipere penitenciam, et accipit, et mox reconciliabitur et hinc uadit: fateor uobis, non illi negamus quod petit, sed non presumimus, quia bene hinc exit; si securus hinc exierit, ego nescio; penitenciam dare possumus, securitatem autem dare non possumus. Numquid dico: dampnabitur? Sed nec dico: liberabitur. Vis ergo a dubio liberari? uis quod incertum est euadere? age penitenciam, dum sanus es. Si sic agis, dico tibi, quia securus es, quia penitenciam egisti eo tempore, quo peccare potuisti. Si autem uis agere penitenciam, quando iam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa."

D. 7 c. 3 de poen. · Idem. [in eadem homilia, paulo superius.]

"Qui egerit penitenciam ueraciter, et solutus fuerit a ligamento, quo erat obstrictus, et a Christi corpore separatus, et bene post penitenciam uixerit, sicut ante penitenciam uiuere debuit, post reconciliationem quandocumque defunctus fuerit, ad Deum uadit, ad requiem uadit, regno Dei non priuabitur, a populo diaboli separabitur."

D. 7 c. 4 de poen.

"Si quis autem etc." Et infra: "Baptizatus ad horam securus hinc exit; fidelis bene uiuens securus hinc exit; agens penitenciam, et reconciliatus, cum sanus est et postea bene uiuens, hinc securus exit. Agens penitenciam ad ultimum, et reconciliatus, si securus hinc exit, ego non sum securus. Unde sum securus, dico, et do securitatem; unde non sum securus, penitenciam dare possum, securitatem dare non possum." Et post pauca: § 1. "Sed unde scis, inquit, ne forte Deus dimittat michi? uerum dicis: illud scio; hoc nescio. Nam ideo do tibi penitenciam, quia nescio; nam si scirem nichil tibi prodesse, non tibi darem. Item si scirem, tibi prodesse, non te ammonerem, non te terrerem. Duae sunt res: aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur. Quid horum tibi futurum sit, nescio. Ergo tene certum, et dimitte incertum." [Gratian.]

D. 7 c. 5 de poen. · Hoc autem quare Augustinus dixerit, Ciprianus ostendit, [lib. IV. epist. 2. ad Antonianum] dicens:

"Idcirco, frater karissime, penitenciam non agentes, nec in dolore delictorum suorum toto corde manifestam lamentationis suae professionem testantes, prohibendos omnino censuimus a spe conmunionis et pacis, si in infirmitate atque periculo ceperint deprecari, quia rogare illos non delicti penitencia, sed mortis urgentis ammonitio conpellit, nec dignus est in morte accipere solatium qui se non cogitauit moriturum."

D. 7 c. 6 de poen. · Item Augustinus in libro de penitencia [cap. 17. et 18.]

"Nullus expectet, quando peccare non potest. Arbitrii enim querit libertatem, ut delere possit conmissa, non necessitatem. Qui prius itaque a peccatis relinquitur, quam ipse relinquat, ea non libere, sed quasi necessitate condempnat. Licet enim latro ueniam meruisset in fine de omni crimine, non tamen dedit baptizatis peccandi et perseuerandi auctoritatem. Tunc enim baptizatus est qui tunc primum in cruce Christum confessus est. Penitencia enim, si in extremo hiatu uitae aduenerit, sanat et liberat in ablutione baptismi ita, quod nec purgatorium sentiunt qui in fine baptizantur; sed ipsi ditati bonis sanctae matris ecclesiae recepturi sunt multiplex bonum in uera beatitudine. Illi autem, qui, cum potuerunt, numquam conuerti uoluerunt, confitentes, cum iam peccare nequeunt, nec sic facile acquirunt, quod uolunt. Oportet enim, ut penitencia fructificet, ut uitam mortuo inpetret. Scriptum est, sine karitate saluum neminem esse. Non itaque in solo timore uiuit homo. Quem ergo sero penitet, oportet non solum timere Deum iudicem, sed iustum diligere; non tantum penam timeat sed anxietur pro gloria. Debet enim dolere de crimine, et de omni eius predicta uarietate. Quod quoniam uix licet, de eius salute Augustinus potuit dubitare. § 1. Credo quidem illi, qui dixit: 'Quacumque hora peccator ingemuerit, et conuersus fuerit, uita uiuet.' Dixit conuersum, non tantum uersum uiuere. Versum quidem puto qui dolet de crimine; conuersum, qui dolet de omni eius, quam exposuimus, uarietate. Vertitur a peccato qui iam uult dimittere peccatum; conuertitur id est totus et omnino uertitur, qui iam non penas tantum non timet, sed ad bonum Deum festinat tendere. Que conuersio si contigerit alicui etiam in fine, desperandum non est de eius remissione. Sed quoniam uix uel raro est tam iusta conuersio, timendum est de penitente sero. Quem enim morbus urget et pena terret, uix ad ueram ueniet satisfactionem, maxime cum filii, quos illicite dilexit, sint presentes, uxor et mundus ad se uocet. Multos solet serotina penitencia decipere. Sed quoniam Deus semper potens est, semper, etiam in morte iuuare ualet quibus placet. Cum itaque opus sit non hominis, sed Dei fructifera penitencia, inspirare eam potest, quandocumque uult, sua misericordia, et remunerare ex misericordia quos dampnare potest ex iusticia. Sed quoniam multa sunt, que inpediunt et languentem retrahunt, periculosissimum est, et interitui uicinum, ad mortem protrahere penitenciae remedium. Sed magnum est, cui Deus tunc inspirat ueram penitenciam qui exspectat, Dei clementiam, maiorem sentiens Dei bonitatem sua nequicia. § 2. Sed si etiam sic conuersus fuerit, uita uiuat et non moriatur non promittimus, quod euadat omnem penam. Nam prius purgandus est igne purgationis qui in aliud seculum distulit fructum conuersionis. Hic autem ignis, etsi eternus non sit, miro modo est grauis. Exellit enim omnem penam, quam umquam passus est aliquis in hac uita. Numquam in carne tanta inuenta est pena, licet mirabilia martires passi sint tormenta, et multi nequiter quanta sepe sustinuerunt supplicia. Studeat ergo quisque sic delicta corrigere, ut post mortem non oporteat penam tollerare. § 3. Quedam enim peccata sunt, que mortalia, in penitencia sunt uitalia, non tamen statim sanata: Sepe enim est qui moreretur, nisi medicaretur. Non statim sanatur; languet uicturus qui prius erat moriturus. Qui autem inpenitens moritur omnino moritur, et eternaliter cruciatur. Qui enim inpenitens finitur, si semper uiueret, semper peccaret. At Dei est miserentis, quod operatur finem peccanti; ob hoc etiam sine fine torquetur, quia numquam uirtute ditatur; semper plenus iniquitate, semper sine karitate, torquetur sine fine."