IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 33 q. 4Causa XXXIII, Quaestio IV

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 33 q. 4 d.a.c. 1

Quod autem orationis tempore coniugali operi alicui uacare non liceat, B. Ieronimus, scribit in quodam sermone ita dicens:

C. 33 q. 4 c. 1 · Tempore, quo uxori debitum redditur, a carnibus agni abstinere oportet

Sciatis, fratres karissimi, quoniam quicumque uxori debitum reddit uacare non potest orationi, nec de carnibus agni comedere. Item: § 1. Si panes propositionis ab his, qui uxores suas tetigerant, comedi non poterant, quanto magis panis ille, qui de celo descendit, non potest ab his, qui coniugalibus paulo ante conplexibus hesere, uiolari atque contingi? non quod nuptias condempnemus, sed quod eo tempore, quo carnes agni manducaturi sumus, uacare a carnalibus operibus debeamus.

C. 33 q. 4 c. 2 · A coniugali concubitu in sanctorum solempnitatibus est abstinendum · Item Augustinus. [serm. II. de tempore, id est, de 2. dominica Aduentus]

Quocienscumque aut dies natalis Domini, aut reliquae festiuitates aduenerint, non solum ab infidelium concubinarum consortio, sed etiam a propriis uxoribus abstinere debemus.

C. 33 q. 4 c. 3 · Diebus ieiuniorum a propriis etiam uxoribus abstinere oportet · Item Ambrosius in sermone de aduentu Domini.

Fratres, non solum debetis ab omni inmundicia abstinere, sed etiam ab uxoribus propriis studiosissime contineatis. Nullus omnino uxori suae iungatur.

C. 33 q. 4 c. 4 · Idem super epistolam I. ad Chorinthios. [in c. 7.]

Si causa procreandorum filiorum ducitur uxor, non multum tempus concessum uidetur ad ipsum usum, quia et dies festi, et dies processionis, et ipsa ratio conceptus et partus iuxta legem cessare usum carnis debere his temporibus demonstrant.

C. 33 q. 4 c. 5 · Uxoris usus certis diebus cessare iubetur · Item Augustinus libro questionum Veteris et Noui Testamenti. [quest. CXXVII.]

Christiano cum uxore sua conuenire aliquando licet, aliquando non licet. Propter processionis enim dies et ieiuniorum aliquando non licet conuenire, quia etiam a licitis abstinendum est, ut facilius inpetrari possit quod postulatur. Unde Apostolus ex consensu, ait, abstinendum est ad tempus, ut uacetis orationi. Nam etiam secundum legem in ieiunio cedere et iurgari non licet, post uero licet.

C. 33 q. 4 c. 6 · Non uere agit penitenciam qui continentiam non seruat · Item Iohannes Crisostomus.

Qui in castigatione uictus se dicit agere penitenciam, frustra hoc sermone promittit, nisi egrediatur de cubili suo, et ieiunio continentiam addat.

C. 33 q. 4 c. 7 · Ab ingressu ecclesiae temperare debet uir cum propria uxore dormiens · Item Gregorius. [in responsione X. ad interrogationes Augustini]

Vir cum propria coniuge dormiens, nisi lotus aqua, ecclesiam intrare non debet: § 1. Quamuis de hac re diuersae hominum nationes diuersa sentiant atque alia custodire uideantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post ammixtionem propriae coniugis et lauacri purificationem querere, et ab ingressu ecclesiae paululum temperare. Nec hoc dicentes culpam deputamus esse coniugium; sed quia ipsa licita ammixtio coniugis sine uoluptate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu est abstinendum, quia uoluptas ipsa sine culpa esse nullatenus potest. Non enim de adulterio uel fornicatione, sed de legitimo matrimonio susceptus erat qui dicebat: "Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum." § 2. Oportet itaque legitimam carnis copulam ut causa prolis sit, non uoluptatis, et carnis conmixtio creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio uiciorum. Si quis uero sua coniuge non cupidine uoluptatis raptus, sed solummodo creandorum liberorum gratia utitur, iste profecto siue de ingressu ecclesiae, seu de sumendo dominici corporis sanguinisque misterio, suo est iudicio relinquendus, quia a nobis prohiberi non debet accipere qui in igne positus nescit ardere. Cum uero non amor procreandae sobolis, sed uoluptas dominatur in opere conmixtionis, habent coniuges etiam de conmixtione sua quod defleant. § 3. Tunc autem uir, qui post ammixtionem coniugis lotus aqua fuerit, etiam sacram communionem ualet accipere, cum ei secundum prefinitam sentenciam ecclesiam licuerit intrare.

C. 33 q. 4 d.p.c. 7

Hinc etiam in diebus abstinentiae nuptiae celebrari prohibentur. Unde in Laodicensi Concilio: [c. 52.]

C. 33 q. 4 c. 8 · In diebus Quadragesimae nuptiae celebrare non licet

Non oportet in Quadragesima aut nuptias uel quelibet natalicia celebrari:

C. 33 q. 4 c. 9 · De eodem · Item ex Concilio Martini Papae. [c. 48.]

Non licet in Quadragesima natales martirum celebrare, sed tantum in sabbato et dominica pro conmemoratione eorum oblationes offerre. Sed nec natalicia, nec nuptias liceat in Quadragesima celebrari.

C. 33 q. 4 c. 10 · De eodem · Item ex Concilio Ylerdensi.

Non oportet a Septuagesima usque in octauam Pascae, et tribus ebdomadibus ante festiuitatem sancti Iohannis et ab Aduentu domini usque post Epiphaniam nuptias celebrare. Quod si factum fuerit, separentur.

C. 33 q. 4 c. 11 · De eodem · Item Nycolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 48.]

Nec uxorem ducere, nec conuiuia facere in quadragesimali tempore conuenire posse, nullo modo arbitror.

C. 33 q. 4 d.p.c. 11

Hec autem seruanda sunt, si uxor consensum adhibere uoluerit; ceterum sine eius consensu nec causa orationis continentia seruari debet. Unde Augustinus in libro [I.] de adulterinis coniugiis: [c. 2.]

C. 33 q. 4 c. 12 · Nisi ex consensu communi orationi coniuges uacare non possunt

Apostolus nec ad tempus, ut uacent orationi, nisi ex consensu uoluit coniuges inuicem carnali fraudari debito.

C. 33 q. 4 c. 13 · Nisi ex consensu coniugatis penitencia non detur · Hinc etiam in II. Concilio Arelatensi [c. 22.] legitur:

Penitenciam coniugatis non nisi ex consensu dandam esse precipimus.