IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 33 q. 5Causa XXXIII, Quaestio V

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 33 q. 5 d.a.c. 1

Quod autem sine consensu uxoris uir continentiam uouere non possit, multis auctoritatibus probatur. Ait enim Augustinus super Psalmum CXLVI.:

C. 33 q. 5 c. 1 · Non potest uir continentiam seruare, nisi uxoris teneat assensum

Si dicat uir: continere iam uolo; nolo iam uxorem; non potest. Quod enim tu uis illa non uult. Numquid per tuam continentiam debet illa fieri fornicaria? si alii nupserit te uiuo, adultera erit. Non uult tali lucro Deus tale dampnum conpensari. Redde debitum, et, si non exigis, redde. Pro sanctificatione perfecta Deus tibi conputabit, si non quod tibi debetur exigis, sed reddis quod uxori debetur.

C. 33 q. 5 c. 2 · Non debet extorqueri mulieris consensus ad continentiam Deo uouendam · Item Alexander II. Landulpho in Corsica.

Notificasti, te morte tenus infirmatum, et peccatorum tuorum recordatione et terrore ualde pauefactum anxie quesisse monachum fieri, et a tua uxore minis et terroribus eam occidendi ad hoc licentiam extorsisse, et sic te monachicam uestem sine abbate sumpsisse, et monasterium petisse; postea uero, cum sanus factus esses, tuae uxoris reclamationibus, eiulatibus et planctibus, tuaeque familiae dispersionibus, utpote penitens deuictus, domum remeasse, et post multos dies quorumdam sapientum consilio ad iam dictae mulieris cubile rediisse. Nunc autem, si tua uxore uti liceat, nostrum requiris consilium. Si ita denique est, ut tuus nuncius narrat, non uidetur nobis rationabiliter iuste factum, quoniam, cum omni homini ad monachicam uitam tendenti legaliter, sancte et iuste sit peragendum, tu contra leges minaciter et uiolenter a tua uxore partim terrore mortis, partim tuae infirmitatis doloribus exanimatus, deuia secutus, nulla, ut dicitur, licentia accepta recessisti, et monasterium petisti. Non enim uiolentia, sed ex pari uoluntate et consensu (sicut sancti Patres dicunt) hoc fieri debet, neque uir monasterium eligere, aut professa continentia habitum cum festinatione debet mutare.

C. 33 q. 5 c. 3 · Vir potest abnuere uota continentiae, que sine eius consensu Deo uxor obtulerit · Item ex Concilio apud Conpendium.

Mulier, si sine licentia mariti sui uelum in caput miserit, si uiro placuerit, recipiat eam iterum ad coniugium.

C. 33 q. 5 c. 4 · Non potest uir continentiae uota rescindere, que eius assensu mulier Deo promisit · Item Augustinus ad Editiam. [ep. CXCIX.]

Quod Deo pari consensu uoueratis perseueranter usque in finem reddere debuistis. A quo proposito si ille lapsus est, tu saltim instantissime perseuera. Quod non te exhortarer, nisi quia tibi ad hoc ipse consensit. Nam si numquam tenuisses eius assensum, numerus te nullus defendisset annorum. Et post pauca: § 1. Non quia pariter temperabatis a conmixtione carnali, ideo tuus maritus esse destiterat, immo uero tanto sanctius inter uos coniuges manebatis, quanto sanctiora concorditer placita seruabatis. Nichil ergo de tua ueste, nichil de auro uel argento, uel quacumque pecunia, uel rebus ullis terrenis tuis sine arbitrio eius facere debuisti. Et infra: § 2. Est quidam pro modulo personae habitus matronalis a uiduali ueste distinctus, qui potest fidelibus coniugatis salua religionis causa uel obseruantia conuenire. Hunc te maritus si deponere noluit, ne te uelut uiduam illo uiuente iactares, puta, quia non fuerat in hac re usque ad dissensionis scandalum perducendus, magis inobedientiae malo, quam ullius abstinentiae bono. Quid enim est absurdius, quam mulierem de humili ueste superbire, cui te potius expediret obtemperare candidis moribus, quam in nigellis uestibus repugnare? quia, etsi te indumentum monachae delectabat, etiam hoc gratius posset marito obseruato exoratoque sumi, quam illo inconsulto contemptoque presumi. Quod si omnino non sineret, quid tuo proposito deperiret? Absit, ut hinc displiceres Deo, quod coniuge tuo nondum defuncto non indueris sicut Anna, sed sicut Susanna.

C. 33 q. 5 c. 5 · Continentiae meritum habet qui incontinentia uxoris debitum sibi reddere cogitur · Idem.

Secundum uerba apostolica, etiam si uir continere uoluisset, et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur, et illi Deus inputaret continentiam, si non suae, sed tuae cederet infirmitati, ne in adulterium caderes. § 1. Quisquis igitur conpatiens infirmitati uxoris reddit, non exigit debitum, aut si propter propriam infirmitatem ducit uxorem, plangens potius, quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens, quia duxit, quisquis uendit quod nouit, quia, etsi maneret, beatum non faceret; quisquis emit quod nouit, quia transiet, et de his non presumit, et fecit ex eo, misericordiam cum non habentibus, securus expectat diem nouissimum.

C. 33 q. 5 c. 6 · Vota continentiae sine uxoris consensu reddi non possunt · Idem ad Armentarium, et Paulinam. [epist. XLV.]

Una sola causa esse potest, qua te ad id, quod uouisti, non solum non hortaremur, uerum etiam prohiberemus inplere, si forte tua coniunx hoc tecum suscipere animi seu carnis infirmitate recusaret. Nam et uouenda talia non sunt a coniugatis, nisi ex consensu et uoluntate conmuni, et, si prepropere factum fuerit, magis est corrigenda temeritas, quam persoluenda promissio. Neque enim Deus exigit, si quis ex alieno aliquid uouerit, sed potius usurpare uetat alienum.

C. 33 q. 5 c. 7 · Absque ceteris operibus nec sola uirginitas saluat, nec cetera absque uirginitate proficiunt · Item Ieronimus. [lib. I. aduersus Iouinianum.]

Tunc saluabitur mulier, si illos genuerit filios, qui uirgines permansuri sunt; si quod ipsa perdidit acquirat in liberis, et dampnum radicis et cariem flore conpenset et pomis.

C. 33 q. 5 c. 8 · Idem

Hoc solum nunc dico, quod quomodo absque ceteris operibus uirginitas sola non saluat, sic omnia opera absque uirginitate, puritate, continentia, castitate inperfecta sunt.

C. 33 q. 5 c. 9 · Idem

"Qui sitit ueniat et bibat; qui potest capere capiat." Non dicit: uelitis nolitis, bibendum est uobis atque currendum; sed: qui uoluerit, qui potuerit currere atque potare, ille uincit, ille satiabitur. Et ideo plus amat uirgines Christus, quia sponte tribuunt quod sibi non fuerat inperatum, maiorisque gratiae est offerre quod non debeas, quam reddere quod exigeris. Apostoli uxoris onere contemplato: "Si talis est," inquiunt, "causa hominis cum uxore, non expedit nubere." Quorum Dominus sentenciam probans: recte ait, quidem sentitis, quod non expediat homini ad regna celorum tendenti accipere uxorem; sed difficilis res est, et non omnes capiunt uerbum istud, uerum quibus datum est. Alios hominum natura facit eunuchos, alios uis hominum; michi illi eunuchi placent, quos castrauit non necessitas, sed uoluntas; libenter illos in meo sinu recipio, qui se castrauerunt propter regnum celorum, et ob meum cultum noluerunt esse quod nati sunt. Simulque tractanda est sentencia: "Qui se," inquit, "castrauerunt propter regnum celorum." Si castrati mercedem habent regnum celorum, ergo qui se non castrauerunt locum non possunt accipere castratorum.

C. 33 q. 5 d.p.c. 9

Finis huius auctoritatis et duae precedentes de uirginitatis affectu intelliguntur, qui non in uoluntate solum, sed in necessitate est; principium uero de effectu intelligitur, qui non in necessitate ante uotum, sed in uoluntate est, nec exigitur, nisi repromittatur.

C. 33 q. 5 c. 10 · Non licet illi uxorem ducere, qui suam uelare permiserit · Item ex Concilio Remensi.

Qui uxorem suam uelare permiserit aliam non accipiat, sed similiter conuertatur.

C. 33 q. 5 c. 11 · Vota abstinentiae, que mulier permittente uiro promiserit. illo prohibente seruare non cogitur · Item Augustinus in Questionibus Numeri. [qu. LIX.]

Manifestum est, ita uoluisse legem feminam sub uiro esse, ut nulla eius uota, que abstinentiae causa uouerit, reddantur ab ea, nisi auctor uir fuerit permittendo. Nam cum ad peccatum eiusdem uiri pertinere uoluerit, si prius permiserit, et postea prohibuerit etiam hoc tamen non dixit, ut faciat mulier quod uouerat, quia permissa iam prius a uiro fuerat. Viri dixit esse peccatum, quia abnuit quod prius concesserat; non tamen mulieri ex hoc iussum dedit, ut cum prius uir ei concesserit, postea si prohibuerit, contempnatur.

C. 33 q. 5 d.p.c. 11

Ex premissis apparet, quod continentiae uota nec mulier sine uiri consensu, nec uir sine mulieris consensu Deo reddere potest. Si autem consensu alterius eorum ab altero promissa fuerit, et si postmodum in irritum deducere uoluerit qui permisit, non tamen ualet, quia in debito coniugii eque mulier habet potestatem uiri, sicut et uir mulieris; atque ideo, si quilibet eorum alterum a suo iure absoluerit, ad preteritam seruitutem ipsum reuocare non poterit. Quia uero in ceteris uir est caput mulieris, et mulier corpus uiri, ita uota abstinentiae uiro permittente mulier potest promittere, ut tamen eodem prohibente repromissa non ualeat inplere, et hoc, ut diximus, propter condicionem seruitutis, qua uiro in omnibus debet subesse. Unde Augustinus ait in libro questionum Genesis: [qu. CLIII.]

C. 33 q. 5 c. 12 · Mulieres uiris suis debent subesse

Est ordo naturalis in hominibus, ut feminae seruiant uiris, et filii parentibus, quia in illis hec iusticia est, ut maiori seruiat minor.

C. 33 q. 5 c. 13 · Vir est caput mulieris · Idem in Questionibus Veteris et Noui Testamenti. [ex utroque mixtim, c. 106.]

Hec imago Dei est in homine, ut unus factus sit ex quo ceteri oriantur, habens inperium Dei, quasi uicarius eius, quia unius Dei habet imaginem, ideoque mulier non est facta ad Dei imaginem. Sic etenim dicit: "Et fecit Deus hominem; ad imaginem Dei fecit illum." Hinc etiam Apostolus: "Vir quidem," ait, "non debet uelare caput, quia imago et gloria Dei est; mulier ideo uelat, quia non est gloria aut imago Dei."

C. 33 q. 5 c. 14 · Item in eodem

Satis hinc apparet, quemadmodum uiris feminas subditas, et pene famulas lex esse uoluerit uxores, dum constituit ut diceret aduersus uxorem uir testimonium, unde lapidaretur illa, si hoc uerum esse demonstraretur, ipse tamen non uicissim lapidatur, si hoc falsum esse constiterit; sed tantummodo castigatur, et dampnificatur, eique perpetuo iubetur adherere, qua carere uoluerat. In aliis autem causis eum, qui testimonio falso cuiquam nocuerit, quod si probaretur, iussit occidi, eadem plecti iubet pena, qua fuerat, si uerum esset, ipse plectendus.

C. 33 q. 5 c. 15 · De eodem · Item Ieronimus super epistolam ad Titum. [in c. 2.]

Cum caput mulieris uir sit, caput autem uiri Christus, quecumque uxor non subicitur uiro, hoc est capiti suo, eiusdem criminis rea est, cuius et uir, si non subiciatur capiti suo. Verbum autem Domini blasphematur, uel cum contempnitur Dei prima sentencia, et pro nichilo ducitur, uel cum Christi infamatur euangelium, dum contra legem fidemque naturae ea, que Christiana est, et ex lege Dei subiecta, uiro inperare desiderat, cum gentiles etiam feminae uiris suis seruiant communi lege naturae.

C. 33 q. 5 c. 16 · Arbitrium uiri mulierem sequi oportet omnibus · Item Augustinus in Questionibus Numeri. [qu. LIX.]

Noluit itaque lex aliquid uouere Deo aduersus animam suam, ut non in aliquarum rerum licitarum atque concessarum abstinentia in eisdem uotis feminae ualeat auctoritas, sed uirilis. Ita, ut si adhuc innuptae concesserat pater uota persoluere, si ante, quam persoluerit, nupserit, et uiro eius hoc cognitum non placuerit, non persoluat, et hoc omnino sine peccato quia Deus mundauit eam, sicut dicit, id est mundam iudicauit. Neque hoc contra Dominum fieri putandum est, cum ipse Deus hoc preceperit, hoc uoluerit.

C. 33 q. 5 c. 17 · Nulla est mulieris potestas, sed in omnibus uiri dominio subsit · Item Ambrosius in libro questionum Veteris Testamenti. [qu. XLV.]

Mulierem constat subiectam dominio uiri esse, et nullam auctoritatem habere; nec docere potest, nec testis esse, neque fidem dare, nec iudicare.

C. 33 q. 5 c. 18 · Idem in Exameron in tractatu diei quartae:

Adam per Euam deceptus est, non Eua per Adam. Quem uocauit ad culpam mulier, iustum est, ut eam in gubernationem assumat, ne iterum femina facilitate labatur.

C. 33 q. 5 c. 19 · Idem super primam epistolam ad Chorinthios [in c. 2.]

Mulier debet uelare caput, quia non est imago Dei. Sed ut ostendatur subiecta, et quia preuaricatio per illam inchoata est, hoc signum debet habere, in ecclesia propter reuerentiam episcopalem non habeat caput liberum, sed uelamine tectum, non habeat potestatem loquendi quia episcopus personam habet Christi. Quasi ergo ante iudicem Christum, ita ante episcopum sit, quia uicarius Domini est, propter peccatum originale debet subiecta uideri.

C. 33 q. 5 c. 20 · Idem in libro de Paradyso. [c. 10.]

Nec illud otiosum est, quod non de eadem terra, de qua plasmatus est Adam, sed de ipsius Adae costa facta sit mulier, ut sciremus, unam in uiro et muliere corporis esse naturam, unum fontem generis humani. Ideo non duo a principio facti uir et mulier, neque duo uiri, neque duae mulieres; sed primum uir, deinde mulier ex eo. Unam enim naturam hominum uolens constituere Deus, ab uno principio creaturae hoc incipiens, multarum et disparium naturarum eripuit facultatem.

C. 33 q. 5 d.p.c. 20

Euidentissime itaque apparet, ita uirum esse caput mulieris, ut nulla uota abstinentiae uel religiosae conuersationis liceat sibi sine eius licentia Deo offerre; etiamsi uiro permittente repromissa fuerint, non licet ei uotum opere conplere, cum uir uoluerit reuocare permissum. Vota uero continentiae ita alterius permissu ab altero ualent offerri, quod post permissionem non ualent in irritum deduci.