IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › De poenitentia

D. 6 de poen.De poenitentia, Distinctio VI

Abrir no leitor do IusCommune →

D. 6 d.a.c. 1 de poen.

Cui autem debeat fieri confessio, uel qualem illum oporteat esse, qui aliorum crimina iudicat, ex eodem libro [de penitencia c. 10.] docetur, cum dicitur:

D. 6 c. 1 de poen.

"Qui uult confiteri peccata, ut inueniat gratiam, querat sacerdotem scientem ligare et soluere, ne, cum negligens circa se extiterit, negligatur ab illo, qui eum misericorditer monet et petit, ne ambo in foueam cadant, quam stultus euitare noluit." Et infra: "Tanta itaque uis confessionis est, ut, si deest sacerdos, confiteatur proximo. Sepe enim contingit, quod penitens non potest uerecundari coram sacerdote, quem desideranti nec locus, nec tempus offert, et, si ille, cui confitebitur, potestatem soluendi non habet, fit tamen dignus uenia ex desiderio sacerdotis qui socio confitetur turpitudinem criminis. Mundati enim sunt leprosi, dum ibant ostendere ora sacerdotibus ante, quam ad eos peruenirent. Unde patet, Deum ad cor respicere, dum ex necessitate prohibentur ad sacerdotes peruenire. Sepe quidem eos querunt sed sani et leti; dum querunt ante, quam perueniant moriuntur. Sed misericordia Dei est ubique, qui et iustis nouit parcere, etsi non tam cito, ut soluerentur a sacerdote. Qui ergo omnino confitetur, sacerdoti meliori, quam potest, confiteatur; si peccatum occultum est, sufficiat referre in noticiam sacerdotis, ut grata sit oblatio muneris." Et infra: [c. 12.] § 1. "Laboret itaque penitens in ecclesia esse, et ad ecclesiae, unitatem tendere; nisi enim unitas ecclesiae succurrat, nisi quod deest peccatori sua operatione conpleat, de manibus inimici non eripietur anima mortui. Credendum est enim, et fidei pietas expostulat credere, quod omnes elemosinae totius ecclesiae, et orationes, et opera iusticiae, et misericordiae succurrant recognoscenti mortem suam ad conuersionem. Ideoque nemo digne penitere potest, quem non sustineat unitas ecclesiae, ideoque non petat sacerdotes per aliquam culpam ab ecclesiae unitate diuisos. Iudas enim qui penitens iuit ad Phariseos, relinquens Apostolos, nichil inuenit auxilii nisi augmentum desperationis. Dixerunt enim: 'Quid ad nos? tu uideris;' si peccasti, tibi sit; non tibi succurrimus, non peccata tua karitatiue suscipimus, non conportanda promittimus, non qualiter deponas onus docemus. Quid enim nobis et misericordiae, qui nec opera sequimur iusticiae? Isset ad fratres, isset ad illos, qui orauerant pro socru Petri febricitante, qui Cananeam inprobam misericordiae obtulerant. Interrogasset Petrum pro se effundentem lacrimas; non fugisset Mariam et Martham, que uitam Lazaro inpetrauerant; non turbam plorantem, que unicum filium acquisierat uiduae. Iuit ad diuisos, et diuisus periit." Et infra: [c. 20.] § 2. "Sacerdos itaque, cui omnis offertur peccator, ante quem statuitur omnis languor, in nullo eorum sit iudicandus, que in alio est iudicare promptus. Iudicans enim alium, qui est iudicandus, condempnat se ipsum. Cognoscat igitur se, et purget in se quod alios uidet sibi offerre. Caueat, ut a se proiecerit quicquid in alio dampnosum repperit; animaduertat quod dicitur: 'Qui sine peccato est primus in illam lapidem mittat.' Ideo enim liberauit peccatricem, quia non erat qui iuste proiceret lapidem. Quomodo lapidaret qui se lapidandum cognosceret? Nullus enim erat sine peccato: in quo intelligitur, omnes fuisse reos. Nam uenialia semper remittebantur per ceremonias. Si quod ergo in eis erat peccatum, criminale erat. Deteriores itaque in hoc sacerdotes sunt, se prius non edificantes, illis, qui Dominum obseruabant insidiis. In hoc itaque patentissimum est crimen sacerdotum et ultra modum detestabile, qui non prius se iudicant, et alios alligant. Deberent enim timere crimen, quod timuerunt, et detestabile esse senserunt. Hi qui adeo erant ceci, quod summam sapientiam sperabant capere suis insidiis. Quod illis patuit, quod tunc quisque uitauit, uitet sacerdos, qui in hoc errore peior illis Iudeis extitit. § 3. Caueat spiritualis iudex, ut, sicut non conmisit crimen nequiciae, ita non careat munere scientiae. Oportet, ut sciat cognoscere quicquid debet iudicare. Iudiciaria enim potestas hoc expostulat, ut quod debet iudicare discernat. Diligens igitur inquisitor subtilis inuestigator sapienter et quasi astute interroget a peccatore quod forsitan ignoret, uel uerecundia uelit occultare. Cognito itaque crimine uarietates eius non dubitet inuestigare, et locum, et tempus, et cetera, que supra diximus in exponenda eorum qualitate. Quibus cognitis adsit beniuolus, paratus erigere, et secum onus portare; habeat dulcedinem in affectione, pietatem in alterius crimine, discretionem in uarietate; adiuuet confitentem orando, elemosinas faciendo; et cetera bona pro eo faciendo; semper eum iuuet leniendo, consolando, spem promittendo, et, cum opus fuerit, etiam increpando. Doceat loquendo, instruat operando, sit particeps laboris qui uult particeps feri gaudii: doceat perseuerantiam; caueat, ne corruat, ne iuste perdat potestatem iudiciariam. Etsi enim penitencia ei possit acquirere gratiam, non tamen mox restituit in primam potestatem. Etsi enim Petrus post lapsum restitutus fuerit, et sepe lapsis sacerdotibus reddita sit dignitatis potestas, non tamen est necesse, ut omnibus concedatur quasi ex auctoritate. Inuenitur auctoritas, que concedit et quasi inperat; inuenitur alia, que minime concedit, sed uetat; que scripturae non repugnant, sed concordant, si tempus et locus, et modus penitenciae pacem adhibeant. Cum enim tot sunt qui labuntur, ut pristinam dignitatem ex auctoritate defendant, et quasi usum peccandi sibi faciant, recidenda est spes ista. Si uero locus est, ubi ista non concurrant, restitui possunt qui peccant. Itaque pontifex iustus atque discretus non cogitur suos sacerdotes semper abicere, nec mox restituere, nisi statutum fuerit a Romano Pontifice." [Gratian.] Caueat sacerdos, ne peccata penitencium aliis manifestet. Quod si fecerit, deponatur.

D. 6 c. 2 de poen. · Deponatur sacerdos, qui peccata penitentis publicare presumit · Unde Gregorius:

Sacerdos ante omnia caueat, ne de his, qui ei confitentur peccata sua, recitet alicui quod ea confessus est non propinquis, non extraneis, neque, quod absit, pro aliquo scandalo. Nam si hoc fecerit, deponatur, et omnibus diebus uitae suae ignominiosus peregrinando pergat.

D. 6 d.p.c. 2 de poen.

Quod autem dicitur, ut penitens eligat sacerdotem scientem ligare et soluere, uidetur esse contrarium ei, quod in canonibus inuenitur, ut nemo uidelicet alterius parrochianum iudicare presumat. Sed aliud est fauore uel odio proprium sacerdotem contempnere, quod sacris canonibus prohibetur; aliud cecum uitare, quod hac auctoritate quisque facere monetur, ne, si cecus ceco ducatum prestet, ambo in foueam cadant. Unde Urbanus II.:

D. 6 c. 3 de poen. · Cuilibet sacerdoti conmissum, nisi pro eius ignorantia, alter sacerdos ad penitenciam non suscipiat

Placuit, ut deinceps nulli sacerdotum liceat quemlibet conmissum alteri sacerdoti ad penitenciam suscipere sine eius consensu, cui se prius conmisit, nisi pro ignorantia illius, cui penitens prius confessus est. Qui uero contra hec statuta facere temptauerit gradus sui periculo subiacebit.