D. 5 de poen.De poenitentia, Distinctio V
Abrir no leitor do IusCommune →D. 5 d.a.c. 1 de poen.
¶In penitencia autem, que peccatorem considerare oportet, Augustinus in libro de penitencia docet, dicens:
D. 5 c. 1 de poen.
¶"Consideret qualitatem criminis in loco, in tempore, in perseuerantia, in uarietate personae, et quali hoc fecerit temptatione, et in ipsius uicii multiplici executione. Oportet enim penitere fornicantem secundum exellentiam sui status aut offitii aut secundum modum meretricis, et in modo operis sui, et qualiter turpitudinem suam peregit, si in loco sacrato, aut cui debuit exellentiam fidei (ut sunt domus dominorum, et aliorum multorum), si in tempore orationi constituto, ut festiuitates sanctorum et tempora ieiunii. Consideret, quantum perseuerauerit, et defleat quod perseueranter peccauit, et quanta fuerit uictus inpugnatione. Sunt qui non solum non uincuntur, sed ultro se peccato offerunt, nec expectant temptationem, sed preueniunt uoluptatem, et pertractet secum, quam multiplici actione uicii delectabiliter peccauit. Omnis ista uarietas confitenda est et deflenda, ut, cum cognouerit quod peccatum est multum, cito inueniat Deum propitium. § 1. In cognoscendo augmentum peccati inueniat se, cuius etatis fuerit, cuius sapientiae, et ordinis, et statum omnem alterius non peccantis. Inmoretur in singulis istis, et sentiat modum criminis, purgans lacrimis omnem qualitatem uicii. § 2. Defleat uirtutem, qua interim caruit. Dolendum enim est, et dolore purgandum, non solum quia peccauit, sed quod se uirtute priuauit. Nam, licet speret se consecuturum ueniam, dolere tamen potest, quia non promeruit unde remunerari confidat. § 3. Anxietur et doleat, quod modo effugiens de preteritis penam, miser non inde exspectet gloriam, cuius omne tempus, quoniam breuissimum est, debuit decertauisse ad consequendum premium. § 4. Defleat etiam, quoniam offendens in uno factus est omnium reus. Ingratus enim extitit qui plenus uirtutibus Deum non omnino timuit. In hoc enim quisque peccator fit culpabilior, quo est Deo acceptior. Ideo enim Adam plus peccauit, quia omni bono habundauit. Etiam alio modo offendens in uno est omnium reus, quia omnis uirtus patitur detrimentum ab uno uicio. Nam si quis cadit in auariciam, largitatem destruit, et etiam castitatem minorauit. Amore enim pecuniae uel uiolaret castitatem, uel saltim minus amaret. Si enim tanta propter Deum adhuc castitas inest, ut nolit eandem perdere, tamen saltim minori gaudio, minori affectione tuetur eam, ubi uidet inde procedere dampnum pecuniae, sicque et in aliis, que, etiamsi non expellantur, tamen perceptione unius uicii uel satis uel parum minuuntur, uel intentione deteriorantur. Unde omnis uirtus cuicumque crimini est deflenda, et de omnibus indulgentia est petenda. § 5. Animaduertere etiam oportet, et animaduertendo deflere animam proximi, quam fornicator Deo eripuit, uel ereptam in malo confirmauit; etiam quod exemplum extitit mali in operatione sui criminis; cui magis profuisset, si aliis causa fuisset conuersionis. Gemat itaque aliorum uitam in sua corruptam, uel incorruptam conseruatam, et commodum proximi, quod dedisset exemplo boni. Doleat de tristicia, quam bonis peccando intulit, et de leticia, quam eis non adhibuit. Et non solum cogitet quid et qualiter fecerit, sed quam iniuste Deum, ut diximus, peccando offenderit. Timeat illam sentenciam ueritatis: 'Non potestis duobus dominis seruire.' Timeat ergo, ne omnia bona, que fecit, dum in uno peccato perseuerauerit, excommunicatione mali perdiderit, ut qui seruiuit diabolo per crimen, Deo, quas obtulit, uirtutes amiserit. Pium tamen est credere, ut recepta gratia Dei, que in eo destruit mala priora, etiam remuneret bona, ut, cum destruxerit quod suum non inuenit, amet et diligat bonum, quod etiam in peccante plantauit. § 6. In omnibus dolens aut seculum derelinquat, aut saltim illa, que sine ammixtione mali non sunt amministrata, ut mercatura, et milicia, et alia, que utentibus sunt nociua, ut amministrationes secularium potestatum, nisi his utatur ex obedientiae licentia. Ponat se omnino in potestate iudicis, in iudicio sacerdotis, nichil sibi reseruans sui, ut omnia eo iubente paratus sit facere pro recipienda uita animae, quecumque faceret pro euitanda corporis morte, et hoc cum desiderio, quia uitam recuperat infinitam, ut Deus. Cum gaudio enim facere debet immortalis futurus que faceret pro differenda morte moriturus. Semper deprecetur Deum, certus de uenia, qui omnibus modis et sine tedio dubius rogaret potestatem terrenam. Abstineat a multis licitis qui in libertate arbitrii conmisit illicita. Semper offerat Deo mentem, et cordis contritionem, deinde et quod potest de possessione; tunc quod offerat securus offerat. 'Respexit enim Dominus ad Abel, et ad munera eius.' Sed prius dicit ad Abel, quam ad munera. Sumens enim mentem, quam cognouit humilem et puram, remunerauit eius largitatis munera. Ad Cayn uero non respexit, neque ad munera eius. Mentem enim eius, quam uiderat, quoniam non cognouit, eius munera non recepit. In iudicio itaque cordis consideranda est elemosina tribuentis, nec iam considerandum est quantum, sed qua mente, qua affectione dat quod potest. Vidua enim duobus, que habuerat, minutis larga, plus omnibus posuit. Qui igitur peccata sua redimere uult temporalium oblatione, caueat prius offerat mentem. § 7. Cautus sit, ne uerecundia ductus diuidat apud se confessionem, ut diuersa diuersis uelit sacerdotibus manifestare. Quedam enim uni celant que alii manifestanda conseruant, quod est se laudare, et ad ypocrisim tendere, et semper uenia carere, ad quam per frusta totam putat peruenire. § 8. Paueat preterea quem uera delectat penitencia; non prius ad corpus Domini accedat, quam confortet bona conscientia. Sed in hac separatione tremendum iudicium cogitet ubi maius et terribilius inpenitentes separabit in ignem. Doleat, quod nondum audet sumere, quem multum desiderat, cibum salutarem. Isti sunt digni fructus penitenciae, animam captiuam elaqueantes et in libertate seruantes. § 9. Cohibeat se preterea a ludis, a spectaculis seculi, qui perfectam uult consequi gratiam remissionis. Nam Dina, si se cohibuisset, si inter suos remansisset, ab extraneo raptore corrupta non esset. Tanto itaque magis sibi anima caueat et cohibeat se, que sepe uel semel rapta est et corrupta; timeat iam docta experimento, quod ignorauit uirgo; eligat quem imitetur; non sequatur quem animus suus dampnat. Se enim iudicat qui penitenciae fructus non habentem a se non elongat. Laudat enim et amat quos digne fructificare non ignorat; querat fructus dignos etsi non dignos penitenciae. Sunt enim digni fructus uirtutum fructus, qui non sufficiunt penitentibus. Penitencia enim grauiores expostulat, ut sic pacetur ecclesia, ut, pacata dolore et gemitibus, mortuis uitam inpetret."
D. 5 c. 2 de poen. · Penitens negotiationis lucra abiciat · Item Leo Papa. [epist. XC. al. XCII. ad Rusticum Episcopum, c. 9.]
¶Qualitas lucri negotiantem aut accusat, aut arguit, quia et est honestus questus, et turpis. Verumtamen penitenti utilius est dispendia pati, quam periculis negotiationis astringi, quia difficile est inter ementis uendentisque commercium non interuenire peccatum.
D. 5 c. 3 de poen. · Post penitenciam ad miliciam secularem redire non licet · Idem. [ibidem, c. 10.]
¶Contrarium omnino est ecclesiasticis regulis, post penitenciae actionem redire ad miliciam secularem, cum Apostolus dicat: "Nemo militans Deo inplicat se negociis secularibus." Unde non est liber a laqueis diaboli qui se miliciae mundanae uoluerit implicare.
D. 5 c. 4 de poen. · Decennio peniteant qui post penitenciam ad secularem miliciam redeunt · Item ex Niceno Concilio. [c. 11.]
¶Si qui uero per Dei gratiam uocati primo quidem ostenderunt fidem suam deposito miliciae cingulo, post hec autem ad proprium uomitum reuersi sunt, ut et pecunias darent, et ambirent rursus ad miliciam, isti decem annis sint inter penitentes post primum triennium, quo fuerint inter audientes. Ab omnibus uero illud precipue obseruetur, ut animus eorum et fructus penitenciae attendatur. Quicumque enim cum omni timore, et lacrimis perseuerantibus, et operibus bonis conuersationem suam non uerbis solis, sed opere et ueritate demonstrant, cum tempus statutum a his fuerit inpletum, et orationibus iam ceperint conmunicare, licebit episcopo etiam humanius circa eos aliquid cogitare. Qui uero indifferentem habuerint lapsum, et sufficere sibi, quod ecclesiam introierint, arbitrantur, isti omnimodo tempora statuta conplebunt.
D. 5 c. 5 de poen. · A communione suspendantur qui post penitenciam ad secularia redeunt · Item ex Concilio Aurelianensi. [I., c. 13.]
¶De his, qui suscepta penitencia religionem suae professionis obliti ad secularia relabuntur, placuit eos et a conmunione suspendi, et ab omnium catholicorum conuiuiis separari. Quod si post interdictum cum eis quisque presumpserit manducare, et ipse conmunione priuetur.
D. 5 c. 6 de poen. · Que sit falsa penitencia · Item Gregorius. [VII. in Sinodo Romana, celebrata anno 1078., c. 6.]
¶Falsas penitencias dicimus, que non secundum auctoritatem sanctorum Patrum pro qualitate criminum inponuntur. Ideoque miles, uel negotiator, uel alicui offitio deditus, quod sine peccato exerceri non possit si culpis grauioribus irretitus ad penitenciam uenerit, uel qui bona alterius iniuste detinet, uel qui odium in corde gerit, recognoscat, se ueram penitenciam non posse peragere, per quam ad eternam uitam ualeat peruenire, nisi negotium relinquat, uel offitium deserat, et odium ex corde dimittat, bona quidem que iniuste abstulit, restituat, arma deponat, ulteriusque non ferat, nisi consilio religiosorum episcoporum pro defendenda iusticia. Ne tamen desperet, interim quicquid boni facere poterit hortamur ut faciat, ut omnipotens Deus cor illius illustret ad penitenciam.
D. 5 c. 7 de poen. · Post conuersionem ad negotium redire non licet, quod sine peccato agi non potest · Item Gregorius in omelia XXIV. [Euangel.]
¶Negotium, quod ante conuersionem sine peccato extitit, hoc etiam post conuersionem repetere culpa non fuit. Sunt enim pleraque negotia, que sine peccatis exhiberi aut uix, aut nullatenus possunt. Que ergo ad peccatum inplicant, ad hec necesse est ut post conuersionem animus non recurrat.
D. 5 c. 8 de poen. · De eodem · Item Innocentius II. [in Concilio Romano, c. 22]
¶Fratres nostros et presbiteros ammonemus, ne falsis penitenciis laicorum animas decipi et in infernum pertrahi patiantur. Falsam autem penitenciam esse constat, cum spretis pluribus de uno solo penitencia agitur, aut cum sic de uno agitur, ut ab alio non discedatur. Unde scriptum est: "Qui totam legem obseruauerit, offendat autem in uno, factus est omnium reus;" scilicet quantum ad uitam eternam; sicut enim si peccatis omnibus esset inuolutus, ita si in uno tantum maneat, eternae uitae ianuam non intrabit. Falsa est etiam penitencia, cum penitens ab offitio uel curiali uel negotiali non recedit, quod sine peccatis nullatenus agi preualet; aut si odium in corde gesserit, aut si offenso cuilibet non satisfaciat, aut si offendenti offensus non indulgeat, aut si arma quis contra iusticiam gerat.