D. 4 de poen.De poenitentia, Distinctio IV
Abrir no leitor do IusCommune →D. 4 d.a.c. 1 de poen.
¶Quia uero multorum auctoritatibus supra monstratum est, penitenciam uere celebrari, et peccata uere dimitti ei, qui aliquando in crimen recasurus est: queritur, an peccata dimissa redeant? Huius questionis diuersorum uaria est sentencia, aliis asserentibus, aliis econtra a negantibus, peccata dimissa ulterius replicari ad penam. § 1. Quod autem peccata semel dimissa redeant, multorum probatur auctoritatibus; quarum prima est illa Prophetae: "In memoriam redeat iniquitas patrum eius etc.;" secunda illa euangelii: "Serue nequam, omne debitum dimisi tibi, etc." Deinde Augustinus in libro Psalmorum ait: [ad Psalmum CVIII.]
D. 4 c. 1 de poen.
¶"Si Iudas teneret illud, ad quod uocatus est, nullo modo ad eum uel sua preterita, uel parentum iniquitas pertineret. Quia ergo non tenuit adoptionem in familia Dei, sed iniquitatem uetusti generis potius elegit, rediit iniquitas patrum in conspectu Domini, ut in eo etiam ipsa puniretur." Item Rabanus: § 1. "'Tradidit eum tortoribus etc.' Considerandum est, quod dicit: 'uniuersum debitum,' quia non solum peccata, que post baptismum homo egit, reputabuntur ei ad penam, uerum etiam peccata originalia, que in baptismo ei dimissa sunt."
D. 4 c. 2 de poen. · Item Gregorius. [lib. IV. Dialog., c. 60.]
¶"Ex dictis euangelicis constat, quia, si, in nos, quod delinquitur, ex corde non dimittimus, et illud rursus exigitur, quod nobis iam per penitenciam dimissum fuisse gaudebamus."
D. 4 c. 3 de poen. · Item Augustinus in omelia L
¶"Dicit Dominus: 'Dimitte et dimittetur tibi:' sed ego prius dimisi, dimitte uel postea. Nam si non dimiseris, reuocabo te, et quicquid dimiseram replicabo tibi."
D. 4 c. 4 de poen. · Item
¶"Qui diuini beneficii oblitus suas uult uindicare iniurias, non solum de futuris peccatis ueniam non merebitur, sed etiam preterita, que iam sibi dimissa credebat, ad uindictam ei replicabuntur."
D. 4 c. 5 de poen. · Item Beda super Lucam. [lib. IV. c. 48.]
¶"'Reuertar in domum meam.' Timendus est uersiculus iste, non exponendus, ne culpa, quam in nobis exstinctam credebamus, per incuriam nos uacantes opprimat."
D. 4 c. 6 de poen. · Item
¶"Quecumque enim post baptisma siue prauitas heretica, seu mundana cupiditas arripuerit, mox prosternet in ima omnium uiciorum."
D. 4 c. 7 de poen. · Item Augustinus in libro questionum Deuteronomii. [quest. XLII.]
¶"Peccatum, quod ex Adam trahitur, temporaliter redditur, quia omnes propter hoc moriuntur, non autem in eternum eis qui fuerint per gratiam regenerati, si in ea usque in finem permanserint." [Gratian.] Eorum uero, qui hanc sentenciam secuntur, alii dicunt, quod peccata reditura dimittuntur secundum iusticiam, sed non secundum prescientiam, sicut nomina discipulorum, qui retro abierunt, erant scripta in libro uitae propter iusticiam, cui deseruiebant, non secundum prescientiam, que in numero saluandorum eos non habebat. Sic a latere Dei dicuntur mille casuri, et decem millia a dextris eius, quos tamen diuina prescientia numquam suis annumerauerat. Hinc etiam Dominus ait Moysi: "Si quis peccauerit ante me, delebo eum de libro uitae," ut secundum iusticiam iudicis ille peccando dicatur deleri, qui secundum prescientiam numquam fuerat ascriptus. § 1. Hinc Augustinus in epistola ad Chorinthios: "Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo," etsi in aliquibus. Communia omnia sacramenta, sed non communis gratia; ita et nunc baptismus communis est, sed non uirtus baptismi. § 2. Verum hoc de ficte accedentibus, uel de his, qui extra ecclesiam baptizantur, intelligitur, qui sacramenti quidem integritatem accipiunt, uirtutem uero eius minime assecuntur. Paruulis uero, uel adultis plena fide accedentibus omnino peccata remittuntur, etsi aliquando a bono recessuri in malo uitam sint finituri.
D. 4 c. 8 de poen. · Unde Augustinus in libro de correctione et gratia: [c. 8. et 9.]
¶"Si ex bono in malum deficientes bona uoluntate moriuntur, respondeant, si possunt, cur illos Deus, cum fideliter et pie uiuerent, non tunc de uitae huius periculis rapuit, ne malicia mutaret intellectum eorum, et ne fictio deciperet animas eorum? Utrum hoc in potestate non habuit, an eorum mala futura nesciuit? Nempe nichil horum nisi peruersissime atque insanissime dicitur. Cur ergo non fecit? Respondeant qui nos irrident, quando in rebus talibus exclamamus: 'Quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae eius.' Neque enim hoc non donat Deus quibus uoluerit, aut uero illa scriptura mentitur, que de morte uelut inmatura hominis iusti ait: 'Raptus est, ne malicia mutaret intellectum eius, et ne fictio deciperet animam eius.' Cur igitur hoc tam magnum beneficium aliis dat, aliis non dat Deus, apud quem non est iniquitas, nec acceptio personarum, et in cuius potestate est, quamdiu quisque in hac uita maneat, que temptatio dicta est super terram? Sicut ergo coguntur fateri, donum Dei esse ut finiat homo uitam istam ante, quam ex bono mutetur in malum, cur autem id aliis donetur, aliis non donetur, ignorant: id tamen donum Dei esse in bono perseuerantiam secundum scripturas (de quibus testimonia multa iam posui), fateantur nobiscum, et cur aliis detur, aliis non detur, sine murmure aduersus Deum dignentur ignorare nobiscum. § 1. Nec nos moueat, quod filiis suis Deus quibusdam non dat istam perseuerantiam. Absit enim, ut ita sit, si de illis predestinatis essent, et secundum propositum uocatis, qui uere sunt filii promissionis. Nam isti, cum pie uiuunt, dicuntur filii Dei; sed quia uicturi sunt inpie, et in eadem inpietate morituri, non eos dicit filios prescientia Dei. Sunt enim filii Dei, qui nondum sunt nobis, et sunt iam Deo, de quibus euangelista Iohannes ait: 'quia Iesus moriturus erat pro gente, nec tantum pro gente, sed etiam, ut filios Dei dispersos congregaret in unum,' quod utique credendo futuri erant per euangelii predicationem, et tamen ante, quam factum esset, iam filii Dei erant in memoriali patris sui inconcussa stabilitate conscripti sunt. Et sunt rursus quidam, qui filii Dei propter susceptam uel temporaliter gratiam dicuntur a nobis, nec tamen sunt Dei, de quibus ait idem Iohannes: 'Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum.' Non ait: ex nobis exierunt, sed quia non manserunt nobiscum, iam non sunt ex nobis; uerum ait: 'ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis;' hoc est: et quando uidebantur in nobis, non erant ex nobis. Et tamquam ei diceretur, unde id ostendis? 'Quod si fuissent,' inquit, 'ex nobis, permansissent utique nobiscum.' Filiorum Dei uox est: Iohannes loquitur in filiis Dei loco precipuo constitutus. Cum ergo filii Dei dicunt de his, qui perseuerantiam non habuerunt: 'ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis;' et addunt: 'quod si ex nobis fuissent, permansissent utique nobiscum;' quid aliud dicunt, nisi non erant filii Dei, etiam quando erant in professione et nomine filiorum non quia iusticiam simulauerunt, sed quia in ea non permanserunt. Neque enim ait: nam, si fuissent ex nobis, ueram, non fictam, iusticiam tenuissent utique nobiscum; sed: 'si fuissent,' inquit, 'ex nobis, permansissent utique nobiscum.' In bono illos uolebat proculdubio permanere, erant itaque in bono, sed quia in eo non permanserunt, id est usque in finem non perseuerauerunt, non erant, inquit, ex nobis, et quando erant nobiscum; hoc est: non erant ex numero filiorum, et quando erant in fide filiorum, quoniam qui uere filii sunt presciti et predestinati sunt conformes imaginis filii Dei et secundum propositum uocati sunt, ut electi essent. Non enim perit filius promissionis, sed filius perditionis. Fuerunt ergo isti ex multitudine uocatorum; ex electorum autem paucitate non fuerunt. Non igitur filiis suis predestinatis non dedit Deus perseuerantiam. Haberent enim eam, si in eo filiorum numero essent, et quid haberent, quod non accepissent secundum apostolicam ueramque sentenciam? Ac per hoc tales filii filio Christo dati essent, quemadmodum ipse dicit ad patrem: 'Ut omne, quod dedisti michi, non pereat, sed habeat uitam eternam.' Hi ergo intelliguntur Christo dari, qui ordinati sunt in uitam eternam. Ipsi sunt illi predestinati et secundum propositum uocati, quorum nullus perit, ac per hoc nullus eorum ex bono in malum mutatus finit hanc uitam, quoniam sic et ordinatus, et ideo Christo datus, ut non pereat, sed habeat uitam eternam. Et rursus, quos dicimus inimicos eius, uel paruulos filios inimicorum eius, quoscumque eorum sic regeneraturus est, ut in ea fide, dilectionem operatur, hanc uitam finiant, iam et ante, quam hoc fiat, in illa predestinatione filii sunt eius, et dati sunt Christo filio eius, ut non pereant, sed habeant uitam eternam. § 2. Denique ipse Saluator: 'Si manseritis,' inquit 'in uerbo meo, uere discipuli mei estis.' Numquid in his conputandi sunt illi, de quibus euangelium sic loquitur? ubi Dominus, cum conmendasset manducandam carnem suam, et bibendum sanguinem suum, ait Euangelista: 'Hec dixit in synagoga docens in Capharnaum. Multi ergo audientes ex discipulis eius, dixerunt: Durus est hic sermo, quis eum potest audire? Sciens autem Iesus apud semetipsum, quia murmurabant de hoc discipuli eius, dixit eis: Hoc uos scandalizat? Si ergo uideritis filium hominis ascendentem, ubi erat prius? Spiritus est qui uiuificat: caro autem non prodest quicquam. Verba, que ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt. Sed sunt quidam ex uobis, qui non credunt. Sciebat enim Iesus ab inicio, qui essent credentes, et quis esset eum traditurus, et dicebat: Propterea dixi uobis, quia nemo uenit ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo. Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, et iam cum illo non ambulabant.' Numquid non et isti discipuli appellati sunt, loquente euangelio? et tamen non erant uere discipuli, quia non manserunt in uerbo eius, secundum id, quod ait: 'Si manseritis in uerbo meo, uere discipuli mei eritis.' Quia ergo non habuerunt perseuerantiam, sicut non uere discipuli Christi, ita nec filii Dei uere fuerunt, etiam quando esse uidebantur, et ita uocabantur. Appellamus ergo nos electos et Christi discipulos, et Dei filios, quia appellandi sunt quos regeneratos pie uiuere cernimus. Sed tunc uere sunt quod appellantur, si manserint in eo, propter quod sic appellantur. Si autem perseuerantiam non habent, id est in eo, quod ceperunt esse, non manent, non uere appellantur propter quod appellantur, et non sunt. Apud eum enim hoc non sunt, cui notum est quod futuri sunt, id est ex bonis mali." [Gratian.] Finis huius auctoritatis eorum sentenciae concordat, qui peccata dicunt remitti secundum iusticiam, et non secundum prescientiam. Alii uero, quamuis fateantur peccata redire, tamen seu per baptisma, seu per penitenciam asserunt omnino remitti peccata, et plena fide accedentem ad lauacrum renasci non aqua tantum, sed etiam Spiritu sancto, et, si postea peccaturus sit, deinde penitentem, etsi aliquando recasurus sit, tamen tempore suae penitenciae ita perfecte expiatum affirmant, ut, si tunc moreretur, salutem inueniret eternam. Quorum sentenciae eiusdem auctoritatis principium consentit. Cum enim questionem proponat, quare prescitos ad mortem, cum fideliter ac pie uiuerent, non tunc de uitae huius periculis Deus rapuit, ne malicia mutaret intellectum eorum, et ne fictio deciperet animas eorum, cum de inmatura morte predestinati scriptura dicit: "Raptus est, ne malicia mutaret intellectum eius, et ne fictio deciperet animam illius," euidenter ostendit, illos tales fuisse, qui, si fatali necessitate huius uitae subducti essent periculis, profecto uitam consecuti essent eternam. Ut ergo finis principio conueniat, et ne sibi ipsi contraire uideatur, diffiniendum est, quid sit scribi in libro uitae, uel de eodem deleri secundum iusticiam, quid secundum prescientiam. Secundum prescientiam scribi est ad uitam preordinari; quod ab eterno factum est.
D. 4 c. 9 de poen. · Unde Apostolus in epistola ad Ephesios: [c. 1.]
¶"Benedictus Deus et pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in celestibus in Christo Iesu, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in karitate; cui predestinauit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum." [Gratian.] Similiter secundum prescientiam deleri est ad mortem, non ad uitam presciri, quod et ipsum ab eterno factum est. Unde Dominus in euangelio: "Qui credit in me, habet uitam eternam; qui autem non credit, iam iudicatus est."
D. 4 c. 10 de poen. · Hinc etiam Augustinus ait:
¶"'Nouit Dominus qui sunt eius.' Ex his nemo seducitur. Nondum apparuit iudicium, sed iam factum est." [Gratian.] Porro secundum iusticiam scribi est Deo auctore ea operari, quorum merito sit dignus eterna salute. Hunc duplicem modum scribendi in euangelio Deus a assignauit, discipulis dicens: "In domo patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem uobis, quia uado parare uobis locum; et si abiero, et preparauero uobis locum, iterum uenio, et accipiam uos ad me ipsum, ut ubi sum ego et uos sitis:" Dicens: "In domo patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem uobis, quia uado parare uobis locum," ostendit, eos, quibus loquebatur, scriptos in libro uitae predestinatione. Subiciens: "si abiero, et preparauero uobis locum etc.," ostendit, illos adhuc esse scribendos operatione.
D. 4 c. 11 de poen. · Hinc etiam Augustinus in eiusdem loci explanatione ait:
¶"'In domo patris mei mansiones multae sunt.' Domus Dei, templum Dei, regnum celorum sunt homines iusti, in quibus sunt multae differentiae, et hae sunt mansiones ipsius domus. Hae autem iam paratae sunt in predestinatione, sicut ait apostolus: 'Qui elegit nos ante mundi constitutionem,' predestinando, parando autem in operatione. Unde: 'Quos predestinauit, hos et uocauit,' secundum hoc dicitur: 'Fecit Deus que futura sunt,' id est que facturus est." Et infra: § 1. "'Si quo minus,' esse confirmat, quia, si non essent, dixisset: ibo et parabo, id est predestinabo. Sed quia ibi sunt, non est opus aliqua parare. Quia uero nondum sunt in operatione, addit: 'Et si abiero et preparauero.' Abiens, sed non relinquens, parat, quia subtrahit se et latet, ut sit fides, que non est de uisa re, et inde est meritum fidei." § 2. "Ex hac uiuit iustus, et mundatur ei cor, dum peregrinatur, et in ea desideratur quod nondum habetur. Hec preparatio mansionis est, quia sic parat nos sibi, et se nobis, ut maneat in nobis, et nos in eo, quantum quisque erit particeps eius plus uel minus pro diuersitate meritorum. Et hec est multitudo mansionum." [Gratian.] Secundum iusticiam deletur quia gratia subtracta ea operari permittitur, quibus eternam dampnationem meretur. Hinc Propheta loquens ex persona Christi ait: "Deleantur de libro uiuentium," hoc est: subtrahatur eis gratia, qua subtracta hi in profundum uiciorum, deinde in eternam dampnationem precipitentur, "et cum iustis non scribantur," id est: non apponatur eis gratia, quo fiant digni eterna salute. Sic itaque peccata secundum prescientiam remittuntur, cum ab eterno gratia preparatur, qua uocatus iustificetur, iustificatus tandem eternaliter glorificetur. Secundum iusticiam uero peccata remittuntur, cum uel baptisma plena fide accipitur, uel penitencia toto corde celebratur, que remissio et ipsa secundum prescientiam non inconuenienter fieri dicitur. § 1. Ut enim ex premissa auctoritate Apostoli datur intelligi, duae sunt preordinationes; uno, qua quisque preordinatur hic ad iusticiam et remissionem peccatorum percipiendam; altera, qua aliquis predestinatur at uitam eternam in futuro obtinendam. Harum effectus sunt presens iustificatio, et futura glorificatio, que omnia in premisso auctoritate conuenienter distinguuntur. Prima enim predestinatio qua preordinantur ad presentem iusticiam, designatur, dum dicitur: "Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem etc.," cuius effectus infra supponitur: "in qua gratificauit nos in dilecto filio suo etc." Secunda preordinatio ibi ostenditur: "qui predestinauit nos in adoptionem filiorum etc." Eius effectus premittitur, dum dicitur: "qui benedixit nos in omni benedictione etc." § 2. Hae duae preordinationes et earum effectus ita se habent, ut prima et eius effectus natura precedant, lege consequendi inferantur. Si enim est aliquis preordinatus ad uitam, consequenter infertur, ergo predestinatus est ad iusticiam, et, si consequitur uitam eternam, est ergo consecutus iusticiam; sed non conuertitur. Unde multi sunt participes primae preordinationis et eius effectus, ad quos secunda uel eius effectus minime pertinere probantur. § 3. Iuxta hanc distinctionem intelligenda est auctoritas illa Iohannis: Ex nobis exierunt; sed non erant ex nobis." Nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. "Ex nobis," inquit, "exierunt," id est: a nostra societate recesserunt, qua primae preordinationis et eius effectus nobiscum participes erant; "sed non erant ex nobis," id est secundae preordinationis et eius effectus societatem nobiscum non inierant. Quod ex eo uideri potest, quia, si fuissent ex nobis, id est, si illius preordinationis nobiscum participes essent, mansissent utique nobiscum, id est, a societate effectus eius preordinationis, quam nobiscum contraxerant, non recessissent. Si enim ad secundam preordinationem utrumque referretur, non conuenienter illud inferretur: 'mansissent;' immo cepissent utique esse nobiscum. Si uero ad primam, falsa esset propositio: 'si fuissent ex nobis etc.' Multi enim presentis iusticiae et sanctitatis participes fiunt, qui tamen in ea non perseuerant. Unde Dominus in euangelio ait: "Non qui ceperit, sed qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit."
D. 4 c. 12 de poen.
¶Hanc societatem si quis solo nomine et professione, non autem rei ueritate a dampnandis dicat contrahi, eiusdem auctoritatis testimonio conuincitur. De his enim, qui primae, non secundae preordinationis sunt participes, ait: "Nec nos moueat, quod filiis suis quibusdam Deus non dat istam perseuerantiam. Absit enim, ut ita sit, si de predestinatis essent," et cetera, que in eadem auctoritate supra continentur. Oues namque, de quibus in euangelio ait Dominus: "Et alias oues habeo, que non sunt ex hoc ouili," et filii, de quibus Iohannes ait: "ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum," ita prescientia erant oues et filii, ut qualitate presentium, non specie tantum, sed etiam ante Dei oculos essent filii irae et perditionis eternae. Unde Apostolus non ait: uidebamur esse, sed: "eramus," inquit, "et nos natura filii irae." Nec ait: reputabimini ab hominibus, sed: "fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino." De se quoque scribens ad Tymotheum non ait: uidebar, sed: "fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus; nunc autem sum misericordiam consecutus." Omnes quoque, qui in Christo renascuntur, et qui eius sanguine a diabolo redimuntur, prius ex Adam peccatores nascuntur, et diabolicae seruituti obnoxii. Sicut ergo isti, quamuis sint futuri filii Dei, tamen prius sunt filii diaboli: sic hi, de quibus sermo habetur, quamuis recedendo a iusticia sint filii futuri perditionis eternae, tamen cum pie et fideliter uiuunt, uere sunt filii Dei, et iusti, et eterna beatitudine digni. Unde auctoritas non ait: cum uiderentur pie et fideliter uiuere, sed: "cum pie et fideliter uiuerent." Ne ueraciter a bono in malum conmutarentur qui numquam ueraciter boni fuerunt. Dominus quoque non ait per Ezechielem: si auerterit se iustus a iusticia, quam uidebatur habere, sed: "sua," scilicet quam ueraciter habet. § 1. Quod autem in eadem auctoritate sequitur: "Non erant in numero filiorum, quando erant in professione filiorum," ita intelligendum est: filii Dei duobus modis appellantur. Dicuntur filii Dei participatione hereditatis eternae, sicut Iohannes ait in euangelio: "Quotquot crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri." Et Apostolus in epistola ad Romanos: "Expectatio creaturae reuelationem filiorum Dei expectat." Et infra: "Ipsa creatura liberabitur a seruitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei." Et infra: "Ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei expectantes." Hinc etiam Augustinus, eadem uerba Apostoli exponens, ait: "Modo tantum creatura, cum nondum filiorum forma perfecta." Hoc ergo modo non sunt filii, nisi participes beatitudinis eternae. § 2. In presenti etiam dicuntur filii tribus modis, uel predestinatione tantum (sicut hi, de quibus Iohannes ait: "ut filios Dei, qui erant dispersi etc.;" uel predestinatione, et spe eternae beatitudinis (sicut illi, quibus Dominus ait: Filioli, adhuc modicum uobiscum sum)," uel merito fidei et presentis iusticiae, non autem predestinatione, claritatis eternae, (sicut hi, de quibus Dominus ait: "Si dereliquerint filii eius legem meam, et in iudiciis meis non ambulauerint etc.)" Hi ergo, de quibus in presenti agitur, filii sunt merito fidei et presentis iusticiae, non autem sunt filii adoptionis eternae. Qui ergo peccata dimissa redire fatentur, secundum iusticiam, non etiam secundum prescientiam ea dimitti necesse est ut confiteantur, sicut saluandis peccata secundum iusticiam ad eternam dampnationem inputantur, non secundum prescientiam, quia et illis a bono in malum deficientibus singula replicabuntur ad supplicium, et his usque in finem in bono perseuerantibus nulla inputabuntur ad penam. [Gratian.] Qui autem dicunt, quod peccata dimissa non redeant, auctoritate Gregorii et Prosperi sentenciam suam affirmare conantur.
D. 4 c. 13 de poen. · Ait enim Gregorius in Moralibus, libro XV.: [c. 22.]
¶"Quid est quod dicitur: 'Qui reddis iniquitatem filiis ac nepotibus?' Peccatum scilicet originale a patribus trahimus, et nisi per baptismi gratiam saluamur, etiam parentum culpam portamus, quia unum cum illis sumus. Reddet iniquitatem patrum in filiis, dum pro culpa parentis ex originali peccato anima polluitur prolis. Et rursus non reddit iniquitatem patrum in filiis, quia, cum ab originali culpa per baptismum liberamur, non iam parentum culpas, sed quas ipsi conmittimus habemus."
D. 4 c. 14 de poen. · Item in responsionibus Prosperi: [ad secundam obiectionem Gallorum]
¶"Qui recedit a Christo, et alienus a gratia finit hanc uitam quid nisi in perditionem uadit? sed non in id, quod remissum est, recidit, nec in originali peccato dampnabitur; qui tamen ea morte afficitur, que ei propter dimissa, debebatur." [Gratian.] Finis huius auctoritatis principio contraire uidetur. Neque enim est aliud peccata dimissa redire, uel in originali peccato dampnari, quam penam peccato debitam post eiusdem remissionem excipere. Auctoritates uero sibi contrarias assertores huius sentenciae ita determinant: peccata dimissa redire dicuntur, quia quisquis post acceptam remissionem ad uomitum redierit tanto grauius punietur, quanto magis benignitate Dei abusus singulorum remissionis acceptae ingratus extitit. § 1. Verum illa sentencia fauorabilior uidetur, quia pluribus roboratur auctoritatibus, et euidentiori ratione firmatur.
D. 4 c. 15 de poen. · Ut enim Dominus ait per Ezechielem: [c. 18.]
¶"Si auerterit se iustus a iusticia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abhominationes, quas operari solet inpius, numquid uiuet? omnes iusticiae eius, quas fecerat, non recordabuntur; in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iusticiae eius, quas fecit."
D. 4 c. 16 de poen. · Item Gregorius in eiusdem loci explanatione
¶"Hoc nobis maxime considerandum est, quia, cum mala conmittimus, sine causa bona nostra transacta reuocamus, quoniam in perpetratione malorum nulla debet esse fiducia bonorum preteritorum."
D. 4 c. 17 de poen. · Idem. [in homil. IV. ad c. 1. Ezech.]
¶"De pertuso quippe sacculo aliunde exit quod aliunde inmittitur, quia indiscretae mentes mercedem, que ex bono opere acquiritur, non aspiciunt, quomodo ex malo opere perdatur."
D. 4 c. 18 de poen. · Item Petrus in epistola II. [c. 2.]
¶"Si refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et saluatoris Iesu Christi, his rursus inplicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis non cognoscere uiam iusticiae, quam post cognitionem retrorsum conuerti ab eo, quod illis traditum est sancto mandato."
D. 4 c. 19 de poen. · Paulus quoque scribens ad Ebreos ait: [c. 6.]
¶"Intermittentes sermonem inchoationis Christi feramur ad eius perfectionem, non rursus iacientes fundamentum penitenciae ab operibus mortuis." [Gratian.] Dicens opera mortua, priora bona significat, que per sequens peccatum erant mortua, quia hi peccando priora bona irrita fecerunt. Hec, sicut peccando fiunt irrita, ita per penitenciam reuiuiscunt, et ad meritum eternae beatitudinis singula prodesse incipiunt etiam illa, que peccatis inueniuntur admixta. Unde Augustinus: "Pium est credere etc." et Ieronimus: "Non est iniustus Deus etc." Apostolus etiam scribens ad Ebreos, cum fidem, et dilectionem, et bona opera eorum breuiter conmemorasset, horum omnium mercedem, quam peccando amiserant, post penitenciam a Domino eos recepturos ostendit. Porro, qui per Prophetam dixit: "Si auerterit se iustus a iusticia sua etc.," ipse per eundem prophetam promisit dicens: "Si inpius egerit penitenciam ab omnibus peccatis suis, que operatus est, et custodierit uniuersa precepta mea, et fecerit iudicium et iusticiam, uita uiuet, et non morietur; omnium iniquitatum eius non recordabor, quas operatus est; in iusticia sua, quam operatus est, uiuet."
D. 4 c. 20 de poen. · Filiis quoque Israel per Assyrios captiuandis ueteris ydolatriae peccatum per Osee Dominus inproperat, et peccatum, quod Moyse supplicante patribus fuerat dimissum, hoc in filiis reuixisse ostendit, dicens:
¶"Ve eis, quoniam recesserunt a me; uastabuntur, quia preuaricati sunt in me. Ego tamen redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia, et non clamauerunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et uinum ruminabant, et recesserunt a me, et ego erudiui eos, et confortaui brachia eorum, et in me cogitauerunt maliciam; reuersi sunt, ut essent absque iugo; facti sunt quasi arcus dolosus; cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae." [Gratian.] Antiqua peccata parentum filiis inproperat sermo diuinus, et propterea principes eorum in gladio casuros predicit.
D. 4 c. 21 de poen. · Sed per eundem Prophetam contra se Dominus facere ostendit, dicens:
¶"Ne forte dicant in cordibus suis, omnem maliciam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinuentiones suae; coram facie mea factae sunt."
D. 4 c. 22 de poen. · Ieronimus. [ad c. 7. Oseae]
¶"Cum ita puniantur, ne cogitent, quod pro ueteribus peccatis patrum puniam eos, quia nunc, id est in presenti, pro maliciis suis, quas inuenerunt, circumdati sunt pena, et mala eorum, sicut putant, non possunt me latere; sed potius ipsae adinuentiones apertae sunt coram facie mea, que omnia clare uidet."
D. 4 c. 23 de poen. · Idem
¶"Heretici non possunt uetera peccata contra Deum causari, cum antiquis operibus nouam addant inpietatem, et suis ligentur peccatis, et, cum Deum celare se putant, oculos eius uitare non possunt, quia uultus Domini super facientes mala."
D. 4 c. 24 de poen. · Item Gelasius
¶"Diuina clementia dimissa peccata in ultionem ulterius redire non patitur." [Gratian.] Sed his auctoritatibus docentur filii, ab originali peccato expiati, non ideo puniendi, quia patres peccauerunt, sed ideo peccata patrum in eos redire, quia eorum culpam secuntur. Sic et bona, que peccato moriuntur, non proficient ad premium, quia facta sunt, sed quia per penitenciam reuiuiscunt. Tale est et illud Augustini in libro Psalmorum: "Si Iudas teneret adoptionem etc." Sic etiam illud Gregorii in Moralibus intelligitur: "Quid est quod dicitur: 'Reddis iniquitatem patrum etc.'" Illis namque parentum iniquitas redditur, qui propterea puniuntur, quia in radice traxerunt amaritudinem peccati. Illis autem non reddi dicitur, in quibus merito suae iniquitatis non reuiuiscunt parentis peccata. Sicut ergo bona, que peccato moriuntur, per penitenciam reuiuiscunt ad premium: sic et mala, que per penitenciam delentur, reuiuiscunt ad supplicium. Unde Propheta ex persona penitentis deplorat dicens: "Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae," id est plagae per baptismum sanatae. Hinc etiam idem propheta, quamuis fide et sacramento circumcisionis ab originali peccato se mundatum cognosceret, tamen adulterio et homicidio, quod conmiserat, illud reuixisse intelligens, non sine causa inter cetera ipsum confitetur, et dicit: "Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum etc."