IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › De poenitentia

D. 3 de poen.De poenitentia, Distinctio III

Abrir no leitor do IusCommune →

D. 3 d.a.c. 1 de poen.

Hec de karitate breuiter scripsimus propter eos, qui penitenciam negant reiterari posse, asserentes, quod sicut karitas semel habita numquam amittitur, ita penitencia semel uere celebrata nulla sequenti culpa maculatur; si uero criminalis culpa illam aliquando sequitur, uera penitencia non fuit, nec ueniam a Domino inpetrauit. Quod ex diffinitione ipsius penitenciae, et multorum auctoritatibus probare contendunt. Ut enim ait Ambrosius in quodam sermone Quadragesimae:

D. 3 c. 1 de poen.

"Penitencia est et mala preterita plangere, et plangenda iterum non conmittere."

D. 3 c. 2 de poen. · Idem in libro [II.] de unica penitentia. [c. 10.]

"Repperiuntur qui sepius penitenciam agendam putant, qui luxuriantur in Christo. Nam si uere in Christo penitenciam agerent, iterandam postea non putarent; quia, sicut unum baptisma, ita unica est penitencia. Verum preteriti nos semper debet penitere peccati: sed hec delictorum leuiorum. At ego facilius inueni qui recte seruauerit innocentiam, quam qui congrue egerit penitenciam."

D. 3 c. 3 de poen. · Item Augustinus. [libro de dogmatibus ecclesiasticis, c. 54.]

"Satisfactio penitenciae est peccatorum causas excidere, nec earum suggestionibus aditum indulgere."

D. 3 c. 4 de poen. · Idem in libro de penitentia. [c. 8.]

"Penitencia est quedam dolentis uindicta, puniens in se quod dolet conmisisse." Et infra: [c. 19.] § 1. "Continue dolendum est de peccato: quod declarat ipsa dictionis uirtus. Penitere enim est penam tenere, ut semper in se puniat ulciscendo quod conmisit peccando. Pena enim proprie dicitur lesio, que punit et uindicans quod quisque conmisit. Ille penam tenet, qui semper uindicat quod commisisse dolet." [Gratian.] Penitencia itaque est uindicta semper puniens in se quod dolet conmisisse.

D. 3 c. 5 de poen. · In eodem. [c. 13.]

"Si Apostolus etiam peccata per baptismum dimissa continue plorat, nobis super fundamentum Apostolorum positis quid preter plorare restat? quid, nisi semper dolere in uita? Ubi enim dolor finitur, deficit et penitencia. Si autem penitencia finitur, quid relinquitur de uenia? Tamdiu enim gaudeat et speret de gratia, quamdiu sustentatur a penitencia. Dicit enim Dominus: 'Vade, et amplius noli peccare.' Non dixit: ne pecces, sed: nec uoluntas peccandi in te oriatur. Quod quomodo seruabitur, nisi dolor in penitencia continue custodiatur? Hinc semper doleat, et de dolore gaudeat, et de doloris penitencia, si contigerit, semper doleat, et non satis sit, quod doleat, sed ex fide doleat, et non semper doluisse doleat."

D. 3 c. 6 de poen. · Item Gregorius in estiuum tempus. [id est homil. XXXIV. Euang.]

"Penitenciam agere digne non possumus, nisi modum quoque eiusdem penitenciae cognoscamus. Penitenciam quippe est agere et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare. Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia conmittat, adhuc penitenciam agere aut ignorat, aut dissimulat. Quid enim prodest, si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc auaritiae estibus anhelat?" Idem: [lib. IX. epist. 39. ad Theoctistam] § 1. "Si autem dicunt, pauci temporis penitenciam contra peccatum debere sufficere, ut iterum liceat ad peccatum redire, recte hos pastoris primi sentencia percutit, qui ait: 'Canis reuersus ad suum uomitum, et sus lota in uolutabro luti.' Magna est enim contra peccatum uirtus penitenciae, sed si quis in eadem penitencia perseueret. § 2. Penitenciam uere agere est conmissa plangere, sed iterum plangenda declinare."

D. 3 c. 7 de poen. · Idem. [tract. CXXIV. in c. 21. Iohannis.]

"Productior est pena, quam culpa, ne parua putaretur culpa, si cum illa finiretur et pena. Ac per hoc uel ad demonstrationem debitae miseriae, uel ad emendationem labilis uitae, uel ad exercitationem necessariae patienciae temporaliter hominem detinet pena, quem iam ad dampnationem sempiternam reum non retinet culpa. § 1. Ira Dei non est ut hominis, id est perturbatio concitati animi, sed tranquilla iusti suplicii constitutio."

D. 3 c. 8 de poen. · Item Iohannes Os aureum. [in homilia de penitencia]

"Perfecta penitencia cogit peccatorem omnia libenter sufferre." Et infra: "In corde eius contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas. Hec est fructifera penitencia."

D. 3 c. 9 de poen. · Item Smaragdus. [in expositione regulae S. Benedicti, c. 4.]

"Ille penitenciam digne agit, qui sic preterita mala deplorat, ut futura iterum non conmittat. Nam qui plangit peccatum, et iterum admittit peccatum, quasi quis lauet laterem crudum: quem quanto magis abluerit, tanto magis lutum facit."

D. 3 c. 10 de poen. · Item Augustinus. [hom. XLI.]

"Penitentes (si tamen estis penitentes, et non estis irridentes) mutate uitam, reconciliamini Deo, et uos cum catena pascetis. Qua, inquis, catena? 'Que ligaueritis in terra erunt ligata et in celo.' Audis ligaturam, et Deo putas facere inposturam? penitenciam agis, genua figis, et rides, subsannas patienciam Dei? Si penitenciam agis penitet; si non penitet, penitens non es. Si ergo penitet, cur facis quod male fecisti? si fecisse penitet, noli facere; si adhuc facis, certe non es penitens."

D. 3 c. 11 de poen. · Item Ysidorus. [lib. II.] de summo bono [c. 16.]

"Irrisor est, non penitens, qui adhuc agit quod penitet, nec uidetur Deum poscere subditus, sed subsannare superbus; canis reuersus ad uomitum est penitens ad peccatum. Multi enim indesinenter lacrimas fundunt, et peccare non desinunt. Quosdam accipere lacrimas ad penitenciam cerno, et affectum penitenciae non habere, quia inconstantia mentis nunc recordatione peccati lacrimas fundunt, nunc uero reuiuiscente usu ea, que fleuerunt, iterando conmittunt. Ysaias de peccatoribus dicit: Lauamini, mundi estote. Lauatur, et mundus est, qui et preterita plangit, et flenda iterum non admittit. Lauatur, et non est mundus, qui plangit que gessit, nec deserit, et post lacrimas ea, que fleuerat, repetit."

D. 3 c. 12 de poen. · Item Augustinus in libro soliloquiorum

"Inanis est penitencia, quam sequens culpa coinquinat. Vulnus iteratum tardius sanatur, frequenter peccans et lugens ueniam uix meretur. Nichil prosunt lamenta, si replicantur peccata. Nichil ualet a malis ueniam poscere, et mala denuo iterare. Persiste ergo in confessione; esto in penitencia fortiter confirmatus; uitam bonam, quam cepisti, tenere non deseras; propositum bonae uitae conserua iugiter."

D. 3 c. 13 de poen. · Item Gregorius in Pastorali. [part. III., admon. 31.]

"Qui admissa plangunt, nec tamen deserunt, considerare sollicite sciant, quia flendo inaniter mundant qui uiuendo se nequiter inquinant, cum idcirco lacrimis se lauant, ut mundi ad sordes redeant."

D. 3 c. 14 de poen. · Item

"Qui admissa plangit, nec tamen deserit, penae grauiori se subicit, quia ipsam, quam flendo inpetrare potuit ueniam, contempnit."

D. 3 c. 15 de poen. · Item

"'Lauamini, mundi estote.' Post lauachrum enim mundus esse negligit quisquis post lacrimas uitae innocentiam non custodit. Et lauantur ergo, nec mundi sunt, qui conmissa flere non desinunt, sed rursus flenda conmittunt."

D. 3 c. 16 de poen. · Item

"Baptizatur quippe a mortuo qui mundat se fletibus a peccato; sed post baptisma mortuum tangit qui culpas post lacrimas repetit."

D. 3 c. 17 de poen. · Item in Moralibus. [lib. I. c. ult.]

"Incassum quippe bonum agitur, si ante terminum uitae deseratur, quia et frustra uelociter currit qui prius, quam ad metas ueniat, deficit." [Gratian.] Sed uerba diffinitionis non ad diuersa tempora, sed ad idem tempus referuntur, uidelicet, ut tempore, quo deflet mala, que conmisit, non conmittat quod adhuc eum flere oporteat. Quod ex subsequentibus uerbis eiusdem auctoritatis datur intelligi, dum dicitur: "Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia conmittat, adhuc penitenciam agere aut ignorat, aut dissimulat."

D. 3 c. 18 de poen. · Hinc Augustinus in Enchiridion: [c. 70.]

"Sane cauendum est, ne quisquam existimet infanda illa crimina, qualia qui agunt regnum Dei non possidebunt, cottidie perpetranda, et elemosinis cottidie redimenda. In melius quippe est uita mutanda, et per elemosinas de peccatis preteritis est propiciandus Deus, non ad hoc emendus quodammodo, ut ea semper liceat inpune conmittere. Nemini enim dedit laxamentum peccandi, quamuis miserando deleat iam facta peccata, si non satisfactio congrua negligatur."

D. 3 c. 19 de poen. · Item

"Qui uult ordinate dare elemosinam, a se ipso debet incipere, et eam sibi primum dare. Est enim elemosina opus misericordiae uerissimae dictum de qua est: 'Miserere animae tuae placens Deo.' Propter hoc renascimur, ut Deo placeamus."

D. 3 c. 20 de poen. · Item Iohannes Crisostomus

"De cottidianis, breuibus, leuibusque peccatis, sine quibus hec uita non ducitur, cottidiana oratio fidelium satisfacit. Eorum enim est dicere: 'Pater noster, qui es in celis,' qui iam patri taliter sunt regenerati ex aqua et Spiritu sancto. Delet omnino hec oratio minima cottidiana peccata, delet et illa, a quibus uita fidelium etiam scelerate gesta, sed penitendo in melius mutata discedit, sic, quemadmodum ueraciter dicitur: 'Dimitte nobis debita nostra,' quoniam non desunt que dimittuntur ita ueraciter dicatur: 'Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris,' id est, fiat quod dicitur, quia et ipsa elemosina est ueniam petentibus omnino ignoscere."

D. 3 c. 21 de poen. · Item Pius Papa. [epist. I.]

"Nichil prodest homini ieiunare, et orare, et alia religionis opera agere, nisi mens ab iniquitate reuocetur." [Gratian.] Ex persona huiuscemodi penitentis etiam illud Smaragdi intelligitur: "Ille penitenciam digne agit etc." et illud Augustini: "Penitentes etc.," et illud Ysidori: "Irrisor est, et non penitens," et illud Ysaiae: "Lauamini mundi estote." Item et illud Soliloquiorum: "Inanis est penitencia." Similiter et illud Gregorii: "Qui admissa plangunt," et: "Baptizatur a mortuo." Illud autem Ambrosii: "Repperiuntur etc.," non secundum generalem, sed secundum specialem consuetudinem ecclesiae de solempni penitencia dictum intelligitur, que apud quosdam semel celebrata non iteratur.

D. 3 c. 22 de poen. · Unde Augustinus scribit ad Macedonium: [ep. LIV.]

"Quamuis caute et salubriter prouisum sit, ut locus illius humillimae penitenciae semel in ecclesia concedatur, ne medicina uilis minus utilis esset egrotis, que tanto magis salubris est, quanto minus contemptibilis fuerit, quis tamen audeat Deo dicere: quare huic homini, qui post primam penitenciam rursus se laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis?" [Gratian.] Hac auctoritate et illud Ambrosii determinatur, et iterum peccaturo per primam penitenciam uenia dari monstratur; alioquin nequaquam iterum parceret Deus, qui nec dum pepercisset. "Satisfactio quoque penitenciae," et: "Vade, et amplius noli peccare," eundem cum diffinitione intellectum habet. Illud autem, quod in libro de penitencia dicitur, de perfecta intelligendum est. Sicut enim karitas alia est incipiens, alia est proficiens, alia perfecta: sic et penitencia alia est incipientium, alia proficientium, alia perfectorum. Sicut autem karitati, licet nondum perfectae, in baptismo datur uenia peccatorum, ut quamuis postea grauiter aliquis sit peccaturus, tamen tunc intelligatur esse renatus, non aqua tantum (sicut Iouinianus tradidit), sed aqua et spiritu (sicut Ieronimus contra eum scribit): sic et incipientium penitenciae uenia non negatur, que quadam ratione perfecta dici potest, quia toto corde gemit et dolet, licet alia ratione potest dici inperfecta, quia non usque in finem duratura. § 1. Secundum primum modum perfectionis intelligitur illud Iohannis Oris aurei: "Perfecta penitencia etc." Iuxta secundum modum perfectionis illud Augustini intelligitur: "Penitencia est uindicta semper puniens in se quod dolet conmisisse." Illud autem: "Si penitencia finitur, nichil de uenia relinquitur," dupliciter intelligi potest. Si enim iuxta quorumdam sentenciam peccata dimissa redeunt, facile est intelligere, nichil de uenia relinquitur, quoniam peccata, que prius erant dimissa, iterum replicantur. Sicut enim ille, qui ex iusta seruitute in libertatem manumittitur, interim uere liber est, quamuis ob ingratitudinem in seruitutem postea reuocetur: sic et peccata uere remittuntur penitenti, quamuis ob ingratitudinem ueniae eisdem postea sit inplicandus. Si autem peccata dimissa non redeunt, dicitur nichil relinqui de uenia, quia nichil sibi relinquitur de uitae mundicia, et spe eternae beatitudinis, quam cum uenia assecutus est. Sicut enim argento perfecte purgato nichil sui decoris relinquitur, si sequenti erugine fedatur, non tamen prima, sed subsequenti sordidatur: sic expiato per penitenciam nichil de uenia dicitur relinqui, cum tamen iam non deletis, sed adhuc expiandis coinquinetur. § 2. Quod autem per penitenciam non semel tantum, sed sepissime peccata remittantur, multorum auctoritate probatur.

D. 3 c. 23 de poen. · Ait enim Ieronimus ad Rusticum de penitencia:

"'Septies cadit iustus, et resurgit.' Si cadit, quomodo iustus? si iustus, quomodo cadit? sed iusti uocabulum non amittit qui per penitenciam semper resurgit. Et non solum septies, sed septuagies septies delinquenti, si conuertatur ad penitenciam, peccata donantur. 'Cui plus dimittitur, plus diligit.'" [Gratian.] Dauid quoque per penitenciam adulterii simul et homicidii ueniam inpetrauit.

D. 3 c. 24 de poen. · De cuius penitencia in eodem libro Ieronimus ait:

"Totam penitenciam peccatoris ostendit Psalmus quinquagesimus, quando ingressus est Dauid ad uxorem Uriae et a Nathan propheta correptus, respondit dicens: 'peccaui,' statimque meruit audire: 'et Dominus abstulit a te peccatum.' Adulterio enim iunxerat homicidium, et tamen conuersus ad lacrimas: 'Miserere,' ait, 'mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam.' Magnum enim peccatum magna indiget misericordia. Unde iungit et dicit: 'Multum laua me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me, quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum, meum contra me est semper. Tibi soli peccaui,' (rex enim, alium non timebat,) 'et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis, et uincas, cum iudicaris.' Conclusit enim Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur. Tantumque profecit, ut dudum peccator et penitens transierit in magistrum: 'Docebo iniquos uias tuas, et inpii ad te conuertentur.' Confessio enim et pulchritudo coram eo, ut qui fuerit peccata sua confessus, et dixerit: Corruptae sunt et conputruerunt cicatrices meae, feditatem uulnerum in sanitatis decorem conmutet."

D. 3 c. 25 de poen. · Item Ambrosius in Apologia Dauid. [c. 2.]

"Ille rex tantus ac potens ne exiguo quidem momento manere penes se delicti passus est conscientiam, sed prematura confessione atque inmenso dolore reddidit peccatum suum Domino." Et infra: § 1. "Denique Dominum dolor intimi mouet affectus, ut Nathan diceret: 'Quoniam penituit te, et Dominus transtulit peccatum tuum.' Maturitas itaque ueniae profundam regis fuisse penitenciam declarauit, que tanti erroris offensam transduxerit." Et infra: § 2. "Sancti qui consummare pium certamen gestiunt, et currere cursum salutis, sicubi forte ut homines corruunt, naturae magis fragilitate quam peccandi libidine, acriores ad currendum resurgunt, pudoris stimulo maiora reparantes certamina, ut non solum nullum attulisse estimetur lapsus inpedimentum, sed etiam uelocitatis incentiua cumulasse. Ergo si currentium non soluitur cursus, cum aliqui forte ceciderint, non luctantium contentio, sed inoffensa manent certamina, quin etiam plerique post unum uel alterum lapsum gratia maiore uicerunt: quanto magis agonem pietatis ingressi non debent unius prolapsionis offensione censeri, cum beatus sit qui se potuit reparare post lapsum?" Et infra: [c. 4.] § 3. "Quod peccauit, condicionis est; quod supplicauit, correctionis; lapsus conmunis, sed specialis confessio. Culpam itaque incidisse naturae est, diluisse uirtutis." Et infra: [c. 13.] § 4. "Peccatum aut donatur, aut deletur, aut tegitur. Donatur per gratiam, deletur per sanguinem crucis, tegitur per karitatem; similiter et iniquitas, que estimatur habitudo mentis iniustae, licet Iohannes in epistola eum, qui fecerit peccatum, et iniquitatem fecisse dixerit. Peccatum est iniquitas, quia in peccato ipso iniquitas est. Tamen, ut nobis uidetur, peccatum opus est iniquitatis, iniquitas autem operatrix culpae atque delicti. Prius est ergo, ut ipsa iniquitas deleatur, excidatur radix et seminarium peccatorum. Itaque quemadmodum intrans in animam sapientis disciplina inprudentiam tollit, et scientia ignorantiam: sic perfecta uirtus iniquitatem, et remissio peccatorum delet omne peccatum."

D. 3 c. 26 de poen. · Item in eodem. [c. 7.]

"Illud uero quam ammirabile est, quod angelo ferienti plebem se obtulit, dicens: 'Grex iste quid fecit? fiat manus tua in me, et in domum patris mei.' Quo facto statim sacrificio dignus iudicatus est qui absolutione estimabitur indignus. Nec mirum, si tali sua oblatione pro populo peccati sui adeptus est ueniam, cum Moyses, offerendo se Domino pro plebis errore peccata diluerit. Texit igitur peccata sua, an non? Sed quis hoc neget cum ipse Propheta docuerit, quod remittantur iniquitates, tegantur peccata, non inputentur a Domino? 'Delictum meum agnosco, et iniusticiam meam non operui. Dixi, pronunciabo iniusticiam meam Domino, et tu dimisisti inpietatem cordis mei.' Si dixit: 'pronunciabo,' et ueniam meruit ante, quam pronunciaret; quanto magis, ubi de se pronunciauit dicens: 'iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum coram me est semper,' remissum est ei omne peccatum? licet specialiter de hoc Nathan propheta responderit: 'Et Dominus transtulit peccatum tuum.' Ergo et remissionem meruit iniquitatis, et texit karitate atque operuit peccata sua et texit operibus bonis, nec inputatum est ei peccatum, quia non fuit in eo dolus maliciae, sed lapsus erroris; denique non fuit inprobitatis estus, sed umbra misterii, et tamen confessus est delictum suum, agnouit iniquitatem, uidit lauacrum, et uidit, et credidit; dilexit multum, ut nimia karitate tegere quemuis posset errorem." [Gratian.] Ecce, cuius penitencia hic conmendatur, cui uenia etiam per prophetam data monstratur, quam grauiter postea deliquerit, populi multitudo prostrata ostendit. Achab quoque (ut Ieronimus contra Iouinianum scribit) rex inpiissimus, ut sentenciam Dei subterfugeret, et euersio domus eius differretur in posteros, ieiunio inpetrauit et sacco.

D. 3 c. 27 de poen. · De quo ad eundem Rusticum scribit idem Ieronimus, dicens:

"Achab rex inpiissimus uineam Nabuthae cruore possedit, et, cum Iezabel, non tam coniugio sibi quam crudelitate coniuncta, Helyae increpatione corrigitur, hec dicit Dominus: 'Occidisti et possedisti,' et iterum: 'In loco, in quo linxerunt canes sanguinem Nabuthae, ibi lingent sanguinem tuum. Et Iezabel canes comedent ante muros Iezrahel. Quod cum audisset Achab, scidit uestimenta sua, et posuit saccum super carnem suam, ieiunauitque et dormiuit in cilicio. Factusque est sermo Domini ad Helyam, dicens: Quoniam reueritus est faciem meam Achab, non inducam malum in diebus eius.' Unum scelus Achab et Iezabel conmiserunt; tamen et conuerso ad penitenciam Achab pena differtur in posteros, et Iezabel in scelere perseuerans presenti condempnatur iudicio."

D. 3 c. 28 de poen. · Item Iohannes Crisostomus de reparatione lapsi. [epist. V. ad Theodorum lapsum.]

"Talis, michi crede, talis est erga homines pietas Dei; talis nunquam spernit penitenciam, si ei sincere et simpliciter offeratur. Etiam si ad summum quis perueniat malorum, et inde tamen reuerti uelit ad uirtutis uiam, suscipit, libenter amplectitur; facit omnia, quatinus ad priorem reuocet statum, quodque est adhuc prestantius et eminentius, etiamsi non potuerit quis explere omnem satisfaciendi ordinem, quantulamcumque tamen et quamlibet breui tempore gestam non respuit penitenciam; suscipit etiam ipsam, nec patitur quamuis exiguae conuersionis perdere mercedem. Hoc enim michi indicat Ysaias, ubi de populo Iudeorum talia quedam dicit: 'Propter peccatum modice conturbaui eum, et percussi eum, et auerti faciem meam ab eo; et contristatus est, et ambulauit tristis, et sanaui eum, et consolatus sum eum.' Euidentius autem nobis testimonium dabit etiam rex ille inpius, qui cupiditatis suae quidem predam uxoris nequicia quesiuit, sed perturbatus ipsius sceleris inmanitate penituit, et cilicio circumdatus facinus suum fleuit, atque erga se ita Domini misericordiam prouocauit, ut a cunctis absolueret eum peccatis. Sic enim Deus ait ad Helyam: 'Vidisti, quomodo conpunctus est Achab a facie mea? et quia fleuit in conspectu meo, non inducam mala in diebus eius.'"

D. 3 c. 29 de poen. · Item Gregorius in omelia X. super Ezechielem. [in extremo.]

"Sicut Achab rex iniquus a propheta reprehensus, cum contra se diuinam sentenciam audisset, pertimuit, in magno merore deprehensus est, ita ut Prophetae suo Dominus diceret: 'Nonne uidisti humiliatum Achab coram me? Quia ergo humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius.' In quibus Domini uerbis pensandum est, quomodo ei in electis suis meror amaritudinis placeat, qui amittere timent Deum si sic ei et in reprobo penitencia placuit, qui timebat perdere presens seculum; aut quomodo ei grata sit spontanea afflictio pro culpis in eis, qui placent, si hec ad tempus placuit et in illo, qui displicebat." [Gratian.] Niniuitae quoque, quos Dominus in euangelio conmendat, penitenciam egerunt in predicatione Ionae, et ex misericordia Domini indulgentiam consecuti subuersionis interitum subterfugere meruerunt. Sed qualis Achab post acceptam ueniam uixerit, textus libri Regum declarat, de quo etiam scribit Ambrosius, quod Iezabel uxor eius, cuius inflammabatur arbitrio, cor eius conuertit, et nimiis sacrilegiis execrabilem fecit, et hunc penitenciae eius affectum reuocauit. De Niniuitis autem in principio Ionae scribit Ieronimus

D. 3 c. 30 de poen.

"Sicut ait Herodotus, Niniue a Rege Medorum subuersa est, regnante apud Ebreos Iosia. Unde patet, illam predicante Iona ex penitencia ueniam meruisse, sed quia post ad uomitum rediit, ex ira Dei fuisse subuersam."

D. 3 c. 31 de poen. · Item in principio Naum

"Naum prophetam ante aduentum regis Assyriorum, qui populum Israel captiuum in suas regiones transtulerat, fuisse, Ebreorum traditio confirmat. Siquidem in fine huius lectionis predicti regis aduentum idem Propheta annunciare monstratur. Sed cum habitatores Niniuae, Iona interitum ciuitatis predicante, ne diuina ira denunciatum interitum sustinerent, peccatorum et inpietatis penitenciam egissent, accepta Dei misericordia grauioribus se criminibus inplicuerunt. Qua de causa memoratus Propheta, Spiritu sancto plenus iudicium Dei annuncians, ita est elocutus: 'Deus zelans et ulciscens Dominus.'" [Gratian.] Item, quod frequenter penitenti uenia frequenter prestetur, testatur Augustinus in libro de penitencia scribens contra quosdam hereticos, qui peccantibus post baptismum semel tantum dicebant utilem esse penitenciam, contra quos scribit Augustinus dicens:

D. 3 c. 32 de poen.

"Adhuc instant perfidi, quoniam sapiunt plus quam oportet, non sobrii, sed excedentes mensuram. Dicunt enim: etsi semel peccantibus post baptismum ualeat penitencia, non tamen sepe peccantibus proderit iterata; alioquin remissio ad peccatum esset incitatio. Dicunt enim: quis non semper peccaret, si redire semper posset? Dicunt enim Deum incitatorem mali, si semper penitentibus subuenit, et etiam ei placere peccata, quibus semper presto est gratia. Errant autem, immo multum constat ei displicere peccata, qui semper presto est ea destruere. Si enim ea amaret, non ita semper destrueret, sed conseruaret, atque ut sua munera foueret. Semper destruit peccata, que inuenit, ne soluatur quod creauit, ne corrumpatur quod amauit. Sumunt ypocritae occasionem isti ex factis Domini. Quem enim bis illuminauit? quem leprosum bis mundauit? quem mortuum bis suscitauit? non Lazarum, quem dilexit; non filium uiduae, quem misertus matri reddidit; non filium dissipatorem legitur bis suscepisse; non filiam Abrahae bis a demonio liberasse. In nulla persona iterauit factum, docens, ut aiunt, non sepe a Domino fieri remedium. Dixit multis: 'Vade, et amplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat,' promittens penam, non amplius ueniam. § 1. Quod autem multos cecos et in diuerso tempore illuminauit, et multos debiles confortauit, ostendit in diuersis illis eadem sepe peccata dimitti, ut quem prius sanauit leprosum alio tempore illuminauit cecum. Ideo enim tot sanauit claudos, cecos, et aridos, ne desperet sepe peccator; ideo non scribitur aliquem nisi semel sanatum, ut quisque timeat iungi peccato. Videmus adhuc cottidie in ecclesia sepe febricitantes, sepe languidos, sepe passionibus captos sepe liberari, ut appareat tociens opus miserentis, quociens confessio fit penitentis. Quomodo enim corpus, quod uilius est et ab ipso dissimilius, sepe sanaret, et animam digniorem et redemptam tociens non liberaret? Medicum se uocat, et non sanis, sed male habentibus oportunum. Sed qualis hic medicus, qui malum iteratum nesciret curare? Medicorum enim est centies infirmum centies curare. Qui ceteris minor esset, si aliis possibilia ignoraret, memor est sui, qui promisit: 'Nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat.' Quem enim peccatorem excludit? Qui omnibus promisit indulgentiam, aliis promissionibus declarat. 'Qui me confessus fuerit coram hominibus,' omnis quantumcumque et quociens peccator, cuiuscumque ordinis, etiamsi fuerit sacerdos, 'confitebor et ego eum.' Nam 'qui inuocauerit nomen Domini,' (id est secundum quod nominatur Dominus, id est qui inuocauerit eum ad se seruiendo, et non contradicendo, ut forsitan sepe fecit,) 'omnis' (id est quicumque sit ille peccator,) 'saluus erit.' Omnem enim animam iste promissor saturauit bonis, etiam sedentes in tenebris et umbra mortis, nullam excipiens animam. § 2. Hunc magistrum intellexit discipulus ille, qui Chorinthios per epistolas suas corrigere uoluit, et, ut ipse testatur, ter in litteris eos correxit. Oportebat enim, ut quociens uidebat eos cadere, tociens iuuaret surgere. Memor enim erat illius, qui dixerat: 'Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis.' Scimus autem, et primos patres, et in omni tempore ecclesiam Dei semper usque in septuagies septies (quod est semper) peccata remittere. Quam potestatem isti ab ecclesia auferre conantur. Oportet enim ecclesiam sic credere, que confitetur se peccare. Negant enim ueritatem seductis esse, qui se absque peccato audent iactare. In multis enim offendimus omnes, nec infans unius diei absque peccato super terram esse potest. Quapropter eliminandus est ab ecclesia, qui umquam penitentibus negat indulgentiam. Non enim inquirit quid Apostolus senserit, qui dixit: 'Nichil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum.' Sentiens etiam iustis peccata solere contingere, non se confirmabat absque peccato, qui se cognouit indissolubili uinculo karitatis coniunctum Christo. Nisi enim sciret, iustos sepe uenire ad ueniam, quomodo dubitaret, se peccare, qui se sciebat spiritum Dei habere, et intentione mundissima ei seruire? Cur enim Dominus pedes lauisset Petri, et ecclesiam hoc idem docuisset, nisi (quoniam cottidiana est offensio) oportet, ut cottidiana sit remissio? Cur docuisset orantes dicere: 'Dimitte nobis debita nostra,' nisi ipse misericors perseueraret, qui nos ab hac petitione non uult deficere?"

D. 3 c. 33 de poen. · Item Augustinus ad Macedonium [epist. LIV.]

"In tantum autem hominum iniquitas aliquando progreditur, ut etiam post actam penitenciam, post altaris reconciliationem, uel similia uel grauiora conmittant. Et tamen facit Deus etiam super tales oriri solem suum, nec minus tribuit, quam ante tribuerat, largissima munera uitae ac salutis; et quamuis eis in ecclesia locus ille penitenciae non concedatur, Deus tamen super eos patienciae suae non obliuiscitur. Ex quorum numero si quis nobis dicat dicite, utrum michi aliquid prosit ad uitam futuram, si in ista uita illecebrosissimae uoluptatis blandimenta contempsero, si me penitendo uehementius quam prius excruciauero, si miserabilius ingemuero, si fleuero uberius, si uixero melius, si pauperes sustentauero largius, si karitate, que operit multitudinem peccatorum, flagrauero ardentius: quis nostrum ita desipit, ut huic homini dicat: Nichil tibi ista in posterum proderunt; uade, saltim huius uitae suauitate fruere? Auertat Deus tam inanem sacrilegamque dementiam." [Gratian.] Siue autem quis dicat, primam penitenciam tantum post baptismum utilem esse, non sequentem, siue quis contendat, ultimae tantum ueniam dari, non precedenti, semper tamen auctoritati aduersatur, que sepissime penitenti ueniam repromittit. Que autem sit uera penitencia, cui numquam uenia negatur, et que sit falsa, cui numquam indulgentia promittitur, Adamantius et Esitius super Leuiticum testantur.

D. 3 c. 34 de poen. · Adamantius:

"'Inter hec hyrcum, qui oblatus fuerat, etc.' Non peccare solius Dei est: emendare sapientis. Sed raro inuenias qui se corrigat. Rara confessio peccati, rara penitencia. Repugnat natura et uerecundia, quia obnoxia est culpae omnis caro, et quisque erubescit peccatum confiteri, dum magis presentia cogitat quam futura. Vult Moyses peccati uacuam reperire animam, ut exuuias erroris deponat, et culpae nuda sine pudore sui discedat. Sed irrationabilis inpetus preuenit, et flamma celerrimi motus animam depascitur, exurit eius innocentiam. preponderant enim futuris presentia, seriis iocunda, et tristibus leta, et tardioribus prepropera. Velox enim iniquitas, que ad nocendum occasionem suggerit; lenta uirtus et cunctatrix ante iudicat, quam incipit, quid decorum, quid honestum; iniquitas omnia precipitat. Pigra ergo et uerecunda penitencia, quia presentium pudore premitur. Solis enim intendit futuris, quorum spes sera, tardior fructus. Interim precurrit inpudentia, et spe presentium penitencia excluditur, et affectus eius exuritur et aboletur. Querit eam lex, et non inuenit, conbusta est enim feruore et fumo iniquitatis. Inde irascitur, et dicit, deuorandam fuisse penitenciam in sanctis sanctorum; sacerdotes quasi segnes increpat. § 1. Respondet Aaron, prouidum esse debere sacerdotale iudicium, nec male sanae conscientiae facile esse credendum id muneris, ne fiat error deterior priore. Vase enim fetido uel oleum uel uinum facile corrumpitur. Quomodo autem poterat, ubi ignis alienus erat, peccatum exuri et in conspectu Domini, cui cuncta sunt aperta? quasi non conplacet Deo qui iniusticiam corde inclusam tenet, et se penitenciam agere perhibet. Ignis alienus libido, auaricia, et omnis cupiditas praua. Hic ignis exurit, non mundat. In quibus enim est, si offerant in conspectu Domini, ignis eos celestis absumit, sicut Nadab et Abiud cum his, que pro peccato fuerant oblata. § 2. Qui ergo uult mundari ignem alienum remoueat, et illi igni se offerat, qui culpam exurit, non hominem. Hic ignis siccauit emoroissae sanguinem profluentem; hic siccauit culpam latronis. Ignis enim consumens est; sanat simpliciter et pure confitentes. Iudas: 'Peccaui,' inquit, 'tradens sanguinem iustum;' sed in pectore habuit ignem alienum, quo inflammante cucurrit ad laqueum. Indignus autem remedio fuit, quia non pura mente penituit. Culpam ergo eius non auferunt sacerdotes, qui dolose offert se, nec in eo possunt epulari, quorum cibus est peccatorum remissio. Unde uerus sacerdos ait: 'Meus cibus est, ut faciam uoluntatem patris mei,' id est, ut peccatores conuersi et penitentes saluentur. Non est acceptum Deo sacrificium, nisi uerum et sincerum."

D. 3 c. 35 de poen. · Item Esitius. [lib. II. ad c. 10. Leuitici]

"'Inter hec hyrcum, qui offertur etc.' Quia omne peccatum per penitenciam deletur, et qui predictum peccatum alterius doctrinae et blasphemiae conmiserunt saluati non sunt, causam mortis eorum Legislator exponit: 'Inter hec hyrcum, qui oblatus fuerat etc.' Quia scilicet non comederunt filii Aaron quod pro peccato erat in loco sancto, id est, penitenciam conmissi peccati in ecclesia peragi non fecerunt, quibus hoc preceptum est, quos Christus uicarios suos in ecclesia constituit. Ipse autem oblationis suae sanguinem, que pro nostro sanguine oblata est, in sanctum, id est in celum, in conspectu patris obtulit. Debet autem comedi hoc sacrificium in loco sancto, scilicet in ecclesia, in propitiationem peccatorum. Unde addit: 'quemadmodum preceptum est michi,' sic precepi. Moyses ergo gerit personam Christi. Exustum repperit, quia in Spiritum sanctum peccauerant; ab intelligibili igne Spiritus sancti oblatio pro penitencia ablata est. Voluntarie peccantibus non relinquitur hostia pro peccato. Nam sicut uera penitencia ueniam promeretur, ita simulata irritat Deum, quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Hoc autem sancti Patres irremissibile peccatum et blasphemiam in Spiritum sanctum dixerunt, in sceleribus usque ad finem uitae perseuerare, de potentia et misericordia Dei et redemptoris diffidere."

D. 3 c. 36 de poen. · Item Iohannes Os aureum [hom. XXXI.] in [c. 12.] epistola ad Ebreos

"Iudas penituit, sed male; laqueo namque se suspendit; penituit etiam Esau, magis iste neque penituit. Lacrimae quippe non erant penitenciae, sed animi uiolenti, et indignationis infernae. Quod eius operibus aperitur. § 1. Non igitur negemus peccata nostra, neque nos inpudentia duros efficiat. Sponte nostra puniamus, ne pendamus non sponte supplicia. Audiuit Cayn a Deo: 'Ubi est Abel frater tuus?' et dixit: 'Nescio, numquid custos fratris mei sum?' Vides, quomodo ex hoc peccatum amplius operatus est; nonne et pater eius similiter? Audiens enim et ipse: 'Adam ubi es?' dixit: 'Vocem tuam audiui Domine, et timui, quoniam nudus sum, et abscondi me.' Magnum est, ut quis peccata sua agnoscat, et memoriam eorum perseueranter retineat. Nullum inuenitur delictorum tale remedium, sicut eorum continuata memoria."

D. 3 c. 37 de poen. · Item Ambrosius in libro [II.] de penitencia. [c. 11.]

"'In Salicibus,' inquit, 'in medio eius suspendimus organa nostra.' Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Si enim caro menti repugnat, nec subdita est animi gubernaculo et mentis inperio, aliena est terra, que non domatur exercitio cultoris. Non potest fructus karitatis penitenciae pacis afferre. Melius ergo est tunc quiescere, quam exercere non queras opera penitenciae, ne in ipsa penitencia fiat quod postea indigeat penitencia. Que si semel fuerit usurpata, nec iure celebrata, nec prioris fructum obtinet, et usum aufert posterioris. Sane et cum caro repugnat, mens ad Deum debet esse intenta, et, si opera non secuntur, fides non deserat; et, si carnis inpugnant illecebrae uel potestates aduersariae, maneat mens Deo dedita. Tunc enim maxime urgetur, cum caro non cedit, et sunt qui uehementer incumbant, miserae animae querentes omne auferre presidium. Unde illud est: 'Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.' Quam miseratus Dauid ait: 'Filia Babylonis misera,' utique, Babylonis filia est, que Dei esse filia desinit, cui tamen medicum inuitat, dicens: 'Beatus, qui tenebit et allidet paruulos suos ad petram,' hoc est qui infirmas et lubricas cogitationes habet elidat ad Christum, qui omnes irrationabiles motus sui reuerentia et discretione conminuat."

D. 3 c. 38 de poen. · Item Ieronimus super Mattheum [ad c. 27.]

"Nichil profuit Iudae egisse penitenciam, per quam scelus corrigere non potuit. Si quando frater sic peccat in fratrem, ut emendare ualeat quod peccauit, potest ei diuinitus dimitti; sin autem permanent opera, frustra uoce assumitur penitencia. Hoc est quod de eo dicitur: 'Et oratio eius fiat in peccatum,' ut non solum emendare nequiuerit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit."

D. 3 c. 39 de poen. · Item Leo Papa in sermone: "Inter omnia"

"Sceleratior omnibus, Iuda, et infelicior extitisti; quem non penitencia reuocauit ad Dominum, sed desperatio traxit ad laqueum. Expectasses consummationem criminis tui, et donec sanguis Christi pro peccatoribus funderetur, informis lethi suspendium distulisses." [Gratian.] His auctoritatibus, que sit uera, que falsa penitencia ostenditur, et falsae nulla indulgentia dari probatur; in quo illorum sentencia destruitur, qua eum, qui pluribus irretitus fuerit, asseritur unius delicti penitencia eiusdem ueniam a Domino consequi sine alterius criminis penitencia. Quod etiam multorum auctoritatibus probare conantur. Quarum prima est illa Naum prophethae: "Non iudicabit Deus bis in idipsum." Sed quem sacerdos iudicat Deus iudicat, cuius personam in ecclesia gerit. Qui ergo a sacerdote semel pro peccato punitur, non iterum pro eodem peccato a Deo iudicabitur.

D. 3 c. 40 de poen. · Item Gregorius super Ezechielem. [hom. X.]

"Pluit Dominus super unam ciuitatem, et super alteram non pluit, et eandem ciuitatem ex parte conpluit, et ex parte aridam relinquit. Cum ille, qui proximum odit, ab aliis uiciis se corrigit, una eademque ciuitas ex parte conpluitur, et ex parte arida manet, quia sunt, qui, cum uicia quedam resecant, in aliis grauiter perdurant."

D. 3 c. 41 de poen. · Item Ambrosius in XVIII. octonario [Psalm. 118.]

"Prima consolatio est, quia non obliuiscitur misereri Deus; secunda per punitionem ubi etsi fides desit, pena satisfacit et releuat." [Gratian.] Item opponitur de Ieronimo, qui super Naum sentire uidetur, quod, si infidelis adulterando interficeretur, de adulterio non amplius a Deo puniretur. Item, si illa satisfactio non fuit, quam in adulterio uiuens pro homicidio obtulit, cum adulterii eum penituerit, utriusque penitencia ei inponenda erit; quod a ratione alienum ecclesiastica probatur consuetudine, que pro eodem peccato (nisi reiteratum fuerit) nulli penitenciam bis inponit. § 1. Sed quod ei, qui crimen sibi reseruat, de alio uenia non prestetur, non solum premissis probatur auctoritatibus Esitii, Adamantii, Augustini, Smaragdi, Ysidori, Gregorii, uerum etiam alia auctoritate eiusdem Augustini in libro de penitencia.

D. 3 c. 42 de poen. · Ait enim:

"Sunt plures, quos penitet peccasse, sed non omnino, reseruantes sibi quedam, in quibus delectentur, non animaduertentes, Dominum simul mutum et surdum a demonio liberasse. Per hoc docet, nos numquam nisi de omnibus sanari. Si enim uellet peccata ex parte reseruari, habentem septem demonia, perficere potuit sex expulsis. Expulit autem septem, ut omnia crimina simul eicienda doceret. Legionem autem ab alio eiciens, neminem reliquit de omnibus, qui liberatum possideret, ostendens, quod, etiamsi peccata sint mille, oportere de omnibus penitere. Laudatus est enim Dominus, quoniam eiecto demonio locutus est mutus. Numquam aliquem sanauit, quem non omnino liberauit. Totum enim hominem sanauit in sabbato, quia et corpus ab infirmitate, et animam ab omni contagione, indicans penitentes oportere simul dolere de omni crimine in anima orto et in corpore. Scio enim Dominum inimicum omni criminoso. Quomodo ergo qui crimen reseruat de alio reciperet ueniam? Sine amore Dei consequeretur ueniam, sine quo nemo umquam inuenit gratiam. Hostis enim Dei est, dum offendit perseueranter. Quedam enim inpietas infidelitatis est, ab illo, qui iustus et iusticia est, dimidiam sperare ueniam. Nam sine uera penitencia inueniret gratiam? Penitencia enim uera ad baptismi puritatem confitentem conatur ducere. Recte enim penitens quicquid sordis post purificationem contraxit oportet ut abluat, saltim lacrimis mentis. Sed satis durus est cuius mentis dolorem oculi carnis nequeunt declarare; sed sciat culpabiliter se durum, qui deflet dampna temporis, uel mortem amici, et dolorem peccati non ostendit in lacrimis. Non itaque est, ut quis excuset se fontem non habere lacrimarum, qui umquam lacrimis ostendit dolorem temporalium. Quem ergo penitet omnino peniteat etc." [Gratian.] Auctoritas illa Naum prophetae: "Non iudicabit Deus bis etc.," non ostendit omnia, que temporaliter puniuntur, non ulterius a Deo punienda. Quamquam enim Sodomitas, Egyptios, Israelitas in heremo super eundem locum dicat Ieronimus temporaliter a Deo punitos, ne in eternum punirentur, non tamen intelligendum est de omnibus hoc generaliter; alioquin cuique sceleroso optandum esset, ut celesti fulmine percussus, aut aquis inmersus, aut a serpentibus uulneratus pro peccatis suis diuinitus interiret, ut eternos cruciatus breuis et pena momentanea terminaret. Illud etiam Apostoli falsum esset, quod de prostratis in deserto in epistola ad Ebreos scribens ait: "Propter incredulitatem suam non intrauerunt in terram promissionis." Ubi probatur, quod sicut merito suae infidelitatis requiem illam amiserunt, ita propter eandem infidelitatem ueram requiem eternae beatitudinis nullo modo intrauerunt. § 1. Intelligitur ergo illud Ieronimi de his tantum, qui inter ipsa flagella penitenciam egerunt, quam, etsi breuem et momentaneam, tamen non respuit Deus; sicut et illud Prophetae: "Non iudicabit Deus bis in idipsum," de his tantum intelligi oportet, quos supplicia presentia conmutant, super quos non consurget duplex tribulatio. Qui autem inter flagella duriores et deteriores fiunt, sicut Pharao, qui flagellatus a Domino durior factus est, presentibus eterna connectunt, ut temporale supplicium sit eis eternae dampnationis initium.

D. 3 c. 43 de poen. · Unde Augustinus in Cantico Deuteronomii:

"'Ignis succensus est etc.' Hoc est, uindicta hic incipiet, et ardebit usque ad extremam dampnationem." [Gratian.] Hoc contra illos notandum est, qui dicunt: "Non iudicabit Deus bis in id ipsum," ad omnia pertinere flagella, quia quidam hic flagellis emendantur uel iudicantur, alii hic et in eternum puniuntur, sicut Antiochus et Herodes. § 1. Quod autem super eundem locum de adultero infideli Ieronimus sentire uidetur, ex uerbis eiusdem falsum esse probatur. Exemplo enim illius, qui Israelitas maledixerat, et qui ligna in sabbato collegerat, ostendit parua peccata breuibus et temporalibus suppliciis purgari, magna uero diuturnis et eternis suppliciis reseruari.

D. 3 c. 44 de poen. · Ait enim: [in primum caput Naum]

"Querat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo postea fiat. Aut enim punietur, et falsum est hoc, quod dicitur: 'Non iudicabit Deus bis in idipsum in tribulatione;' aut non punietur, et optandum est adulteris, ut in presentiarum breui pena puniantur ut frustrentur cruciatus eternos. Ad quod respondemus, Deum, ut omnium rerum, ita suppliciorum quoque scire mensuras, et non preueniri sentencia iudicis, nec illi in peccatorum exercendae dehinc penae auferri potestatem, et magnum peccatum magnis diuturnisque lui cruciatibus; si quis autem punitus sit, ut ille in lege, qui Israelitae maledixerat, et qui in sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, quia culpa leuis presenti supplicio conpensata sit." [Gratian.] Illud autem Gregorii: "Pluit Dominus super unam ciuitatem etc.," non ad criminis ueniam, sed ad eius detestationem referendum est, ut ideo pars ciuitatis dicatur esse conpluta, quia crimen, quod dilexerat, detestari incipit, non quod eius ueniam consequatur. Criminis autem detestatio pluuia uocatur, quia ex fonte diuinae gratiae cordi nostro instillatur, ut uel sic quisque ad ueram penitenciam perueniat, aut eo minus a Deo puniatur, quod diuturniori delectatione peccati maius sibi supplicium accumulasset. Si uero ad indulgentiam criminis pluuia referatur, euangelicae sentenciae contraire uidebitur. Si enim propter odium fraternum etiam que dimissa sunt replicantur ad penam: multo magis que non sunt dimissa ad uindictam reseruari probantur. § 1. Item, si secundum Augustinum arbiter suae uoluntatis non potest inchoare nouam uitam, nisi peniteat eum ueteris uitae, quomodo ad nouitatis indulgentiam perueniet qui odii uetustatem non deposuit? Ad detestationem ergo criminis, ut dictum est, non ad eius indulgentiam pluuia illa pertinere probatur. § 2. Item illud Ambrosii: "Et si fides desit, pena satisfacit," non de ea fide intelligitur, de qua dicitur: "fides sine operibus mortua est," sed de ea, de qua Apostolus ait: "Omne, quod non est ex fide," id est omne, quod contra conscientiam fit, "peccatum est." Deest ergo fides, cum non subest conscientia peccati. Sed quia delicta omnia nullus intelligit, est aliquando in homine peccatum, cuius conscientiam non habet. Unde Apostolus: "Nichil michi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum." Cuius ergo peccati deest conscientia, illius pena, si patienter feratur, satisfacit, et releuat grauatum. Quod autem in fine obicitur: "Si satisfactio illa fuit, ueniam inpetrauit; si autem ueniam non inpetrauit, satisfactio non fuit; si autem satisfactio non fuit, adhuc sibi pena inponenda est," non procedit argumentatio; satisfactio namque est, dum exciditur illius peccati causa, et eius suggestionibus aditus non indulgetur, sed eius fructus non percipitur, inpeditus peccato, quod nondum deseritur. Percipietur autem, cum eius penitencia fuerit subsecuta, sicut ad lauacrum ficte accedens regenerationis accipit sacramentum, non tamen in Christo renascitur; renascitur autem uirtute sacramenti, quod perceperat, cum fictio illa de corde eius recesserit ueraci penitencia.

D. 3 c. 45 de poen. · Hinc etiam Augustinus scribit in libro de penitencia:

"Pium est credere, et nostra fides hoc expostulat, ut, cum gratia Christi in homine destruxerit mala priora, etiam remuneret bona, et, cum destruit quod suum non inuenit, amat et diligit bonum, quod in peccante plantauit."

D. 3 c. 46 de poen. · Ex hoc sensu etiam illud Ieronimi dictum uidetur: [ad c. 1. Aggaei]

"Si quando uideris inter multa opera peccatorum facere quemquam aliqua, que iusta sunt, non est tam iniustus Deus, ut propter multa mala obliuiscatur paucorum bonorum." [Gratian.]

D. 3 c. 47 de poen. · Quamquam memoria bonorum ad presentem remunerationem possit referri, sicut Gregorius in omelia de diuite et Lazaro scribit:

"Cauendum est nobis, ut, si forte aliquod bonum agimus, in presenti seculo remunerationem accipiamus, ne forte dicatur nobis: 'Receperunt mercedem suam.' Nisi enim diues iste aliquod bonum egisset, unde in presenti seculo remunerationem accepisset, nequaquam Abraham ei diceret: 'Recepisti bona in uita tua.'"

D. 3 c. 48 de poen. · Item Iohannes Crisostomus. [hom. LXVII. ad populum Antiochenum]

"Quid ergo turbamur? nemo, uidens malignos prosperitatem habere, turbetur. Non est hic retributio malignitatis, neque uirtutis; ac, si aliquando contingit, ut aliqua sit retributio uel maliciae, uel uirtutis, non tamen secundum quod dignum est, sed simpliciter, ueluti quidam gustus iudicii, ut, qui resurrectionem non credunt, talibus doceantur. Quando itaque uidemus malignum ditescere, non subruamur, et quando uidemus bonum mala pati, non turbemur. Illic corona: illic supplicia. Est et alia ratio, quia non potest uel malus in omnibus malus esse, sed habet aliqua bona, neque bonus in omnibus bonus esse, sed habet aliqua peccata. Quando ergo prosperitatem habet malus, malo capitis sui est. Cum enim pro illis bonis paucis retributionem hic accipit, illic iam plenius punietur." [Gratian.] Potest etiam memoria bonorum referri ad mitiorem penam habendam, ut bona, que inter multa mala fiunt, non proficiant ad presentis uel futurae uitae premium obtinendum, sed ad tollerabilius extremi iudicii supplicium subeundum, sicut de fide, et ceteris, que sine karitate habentur Augustinus scribit in libro de patiencia dicens: [c. 26.]

D. 3 c. 49 de poen.

"Si quis autem non habens karitatem, que pertinet ad unitatem spiritus et uinculum pacis, quo catholica ecclesia congregata connectitur, in aliquo scismate constitutus, ne Christum neget, patitur tribulationes, angustias, famem, nuditatem, persecutionem, pericula, carceres, uincula, tormenta, gladium, uel flammas, uel bestias, uel ipsam crucem timore gehennarum et ignis eterni, nullo modo ista culpanda sunt; immo uero et hic laudanda patiencia est; non enim dicere poterimus, melius ei fuisse, ut Christum negando nichil eorum pateretur, que passus est confitendo, sed estimandum est, fortasse tollerabilius ei futurum iudicium, quam si Christum negando nichil eorum pateretur. Ut illud, quod ait Apostolus: 'Si tradidero corpus meum ita, ut ardeam, karitatem autem non habuero nichil michi prodest,' nichil prodesse intelligatur ad regnum celorum obtinendum, non ad extremi iudicii tollerabilius supplicium subeundum." Et infra: [c. 23.] § 1. "Hec propter karitatem dicta sunt, sine qua in nobis non potest esse uera penitencia, quoniam in bonis karitas Dei est, que tollerat omnia." [Gratian.] Penitencia ergo, ut ex premissis apparet, nulli in peccato perseueranti utilis est, non tamen alicui deneganda est, quia sentiet fructum eius, cum alterius criminis penitenciam egerit. Sic itaque penitenciae diffinitio, et ceterae auctoritates sibi consonantes negant, eum agere penitenciam, qui perseuerat in crimine, utilem uidelicet sibi et fructuosam § 1. Illud autem Ambrosii: "Penitencia semel usurpata, nec uere celebrata, et fructum prioris aufert, et usum sequentis amittit," de solempni intelligitur, que, cum non uere celebrata fuerit, et fructum prioris, id est sui ipsius secuturam precedentis, amittit, (quia ueniam, quam inpetrare potuit, contempsit), et usum sequentis aufert, secundum consuetudinem quarumdam ecclesiarum, apud quas solempnitas penitenciae non reiteratur. De hac eadem penitencia etiam illud intelligitur: "Non est secundus locus penitenciae."