IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › De poenitentia

D. 2 de poen.De poenitentia, Distinctio II

Abrir no leitor do IusCommune →

D. 2 d.a.c. 1 de poen.

Quia uero de penitencia semel cepit haberi sermo, aliquantum altius repetendum uidetur, diuersorum sentencias certis auctoritatibus munitas in medium proponentes. Alii dicunt penitenciam semel tantum esse utilem. Unica enim est, nec reiterari potest. Si uero reiteratur, precedens penitencia non fuit. Et si de sentencia iudicis eius merito peccata uidentur esse remissa, apud eius tamen presentiam, cui omnia futura presentia sunt, numquam habentur remissa: quia non est seruata sentencia illa ueri sacerdotis: "Vade, et amplius noli peccare." Item: "Ecce sanus factus es, iam amplius noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat." Item ex VIII. Sinodo:

D. 2 c. 1 de poen. · Primam uicii causam non penitus extinguit qui in idem illam postea recidit

Si quis semel notatus fuerit inuidiae uel contentionis uicio, et rursum in hoc ipsum inciderit, sciat, se primam causam, ex qua inuidia uel contentio nascitur, in interioribus medullis habere reconditam. Oportet ergo eum per contraria atque aduersa curari, id est per humilitatis exercitum. Exercitia uero humilitatis sunt, si se uilioribus offitiis subdat, et ministeriis indignioribus tradat. Ita namque arrogantiae et humanae gloriae uicium curari poterit, ut in consuetudine humilitatis affectus iam ultra non incidat arrogantiae et uanae gloriae delictum. Sed in huiuscemodi singulis uiciis cura similis adhibetur.

D. 2 d.p.c. 1 de poen.

Item sine karitate nulli adulto peccatum remittitur. Non autem habet karitatem qui aliquando peccaturus est criminaliter. Unde Augustinus ad Iulianum Comitem:

D. 2 c. 2 de poen.

"Karitas, que deseri potest, numquam uera fuit."

D. 2 c. 3 de poen. · Idem super epistolam [I.] Iohannis. [tract. 8.]

"Radicata est karitas? securus esto; nichil mali procedere potest."

D. 2 c. 4 de poen. · Item Gregorius in Moralibus

"'Valida est, ut mors, dilectio.' Virtuti etenim dilectio comparatur, quia nimirum mentem, quam semel a delectatione mundi funditus occidit."

D. 2 c. 5 de poen. · Item Prosper in libro [III.] de contemplatiua uita. [c. 13.]

"Karitas est, ut michi uidetur, recta uoluntas, ab omnibus terrenis ac presentibus prorsus auersa, iuncta Deo inseparabiliter et unita, igne quodam Spiritus S. a quo est et ad quem refertur, incensa, inquinamenti omnis extranea, corruptionis nescia, nulli uicio mutabilitatis obnoxia, supra omnia, que carnaliter diliguntur, excelsa, affectionum omnium potentissima, diuinae contemplationis auida, in omnibus semper inuicta, summa actionum bonarum, salus morum, finis celestium preceptorum, mors criminum, uita uirtutum, uirtus pugnantium, palma uictorum, sanctarum mentium anima, causa meritorum bonorum, premium perfectorum; sine qua nullus Deo placuit, cum qua aliquis nec potuit peccare, nec poterit; fructuosa in penitentibus, leta in proficientibus, gloriosa in perseuerantibus, uictoriosa in martiribus, operosa in omnibus omnino fidelibus, ex qua quicquid operis boni est uiuet." Item: § 1. "Hec est karitas uera germana, perfecta, quam excellentiorem uiam nominat S. Apostolus. Sicut enim sine uia nullus peruenit quo tendit, ita sine karitate, que dicta est uia, ambulare non possunt homines, sed errare." Item: [ibidem cap. 15.] § 2. "Ergo si karitatem Deo exhibeamus, et proximo de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, facile peccato resistimus, bonis omnibus habundamus, seculi blandimenta contempnimus, et omnia, que difficilia humanae fragilitati sunt, uel aspera etiam, cum dilectione perficimus, si tamen Deum karitate perfecta, que nobis ab illo est, ex toto corde et ex tota anima, et ex totis uiribus diligamus. Ex ea enim parte quis peccat, ex qua minus diligit Deum; quem si ex toto corde diligamus, nichil erit in nobis, unde peccati desideriis seruiamus. Et quid est diligere Deum, nisi illi occupari animo, concipere fruendae uisionis eius affectum, peccati odium, mundi fastidium, diligere etiam proximum, quem in se censuit diligendum, in ipso amore seruare legitimum modum, nec peruertere dilectionis ordinem constitutum? Ordinem dilectionis illi peruertunt, nec modum diligendi custodiunt, qui aut mundum, qui contempnendus est, diligunt, aut corpora sua minus diligenda plus diligunt, aut proximos non sicut se ipsos, aut Deum plus quam se ipsos forte non diligunt." Item: § 3. "Corpus nostrum, qua pars nostri est, ad hoc nobis diligendum est, ut saluti eius ac fragilitati naturaliter consulamus, et agamus, quatinus spiritui ordinate subiectum ad eternam salutem accepta inmortalitate et incorruptione perueniat." Item: § 4. "Proximos autem tunc diligimus sicut nos, si non propter aliquas utilitates nostras, non propter speranda beneficia uel accepta, non propter affinitates uel consanguinitates, sed propter hoc tantum, quod sunt naturae nostrae participes, diligamus." Item: § 5. "Non illi proximi nostri tantum credendi sunt, quos nobis gradus sanguinis iungit, sed proximi nostri credendi sunt omnes homines naturae nostrae, sicut dixi, participes." Item: § 6. "Proinde, secundum nos proximos omnes diligimus, quando ad mores bonos, et ad eternam uitam consequendam, sicut nobis, eorum saluti consulimus; quando nos in eorum peccatis ac periculis cogitamus, et, sicut nobis subueniri optaremus, ita eis subuenimus, aut, si facultas defuerit, uoluntatem subueniendi tenemus. Quapropter est proximi tota dilectio, ut bonum, quod tibi conferri uis, uelis et proximo. Illi uero plus quam se diligunt Deum, qui pro eius amore suae ad tempus saluti non parcunt, se ipsos tribulationibus ac periculis tradunt, nudari facultatibus propriis, patriae suae extorres fieri, parentibus, et uxoribus, ac filiis renunciare parati sunt, et, ut totum dicam, ipsam mortem corporis non solum non refugiunt, sed etiam libenter excipiunt, ambientes a corporis sui uita magis, quam a Deo uita uitae suae discedere."

D. 2 c. 6 de poen. · Item Beda super Iohannem. [ad c. 1.]

"Querendum est interea, quomodo speciale filii Dei agnoscendi signum fuerit, quod super eum descenderit et manserit Spiritus. § 1. Quid magni est filio Dei, quod in ipso manere Spiritus astruatur? Notandum, quod semper in Domino manserit Spiritus sanctus; in sanctis autem hominibus, quamdiu mortale corpus gestauerint, partim maneat in eternum, partim rediturus secedat. Manet quippe apud eos, ut bonis insistant actibus, uoluntariam paupertatem diligant, mansuetudinem consequantur, pro eterno desiderio lugeant, esuriant et sitiant iusticiam, misericordiam, munditiam cordis, et tranquillitatem pacis amplectantur: sed et pro obseruatione iusticiae persecutionem pati non uereantur, elemosinis, orationibus, ieiuniis, ceterisque Spiritus fructibus insistere desiderent. Recedit autem ad tempus, ne semper infirmos curandi mortuos suscitandi, demones eiciendi, uel etiam prophetandi habeant facultatem. Manet semper, ut possint habere uirtutes, ut mirabiliter ipsi uiuant. Venit ad tempus, ut etiam aliis per miraculorum signa, quales sint intus, effulgeant."

D. 2 c. 7 de poen. · Item Apostolus. [I. Cor. 13.]

"Karitas numquam excidit."

D. 2 c. 8 de poen. · Item Augustinus super epistolam [I.] Iohannis [tract. 3.]

"Unctio inuisibilis Spiritus sanctus est, unctio inuisibilis karitas est, que, in quocumque fuerit tamquam radix illi erit, quamuis ardente sole arescere non potest, nutritur calore solis, non arescit."

D. 2 c. 9 de poen. · Item Gregorius super Ezechielem. [hom. III.]

"Pennata animalia, minime reuertuntur, cum incedunt, quia sancti predicatores, sic a terrenis actibus ad spiritualia transeunt, ut ad ea, que reliquerant, ulterius nullatenus reflectantur." Et paulo post: 'Nemo mittens manum suam in aratrum, etc.' Manum quippe in aratrum mittere est quasi per quendam conpunctionis uomerem ad proferendos fructus terram sui cordis aperire. Sed retro post aratrum aspicit, qui post exordia boni operis ad mala reuertitur, que reliquit. Quod quia electis Dei minime contingit, recte nunc per Prophetam dicitur: 'Non reuertebantur, cum incederent.' Et paulo post: "Unde et Paulus: 'Unum uero, que retro sunt, oblitus, in ea, que sunt ante, extendens me, sequor ad palmam supernae uocationis.' In anteriora etenim extentus, eorum, que retro sunt, oblitus fuerat, quia temporalia despiciens sola que sunt eterna requirebat."

D. 2 c. 10 de poen. · Idem in eodem, omelia V

"'Non reuertebantur, cum incederent,' quia electi quique sic ad bona tendunt, ut ad mala perpetranda non redeant. 'Qui enim perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.' Et, sicut per Salomonem dicitur: 'Iustorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem.' In eorum namque animo bonum desiderium atque intellectus lucis intimae iam pars diei est; sed quia usque ad finem uitae in uirtute proficiunt, ad perfectum diem tunc ueniunt, quando ad regna celestia perducti, in ea luce, quam desiderant, iam minus aliquid non habebunt."

D. 2 c. 11 de poen. · Idem in eodem omelia V

"Potest discursus atque mobilitas Spiritus sic intelligi. In sanctorum quippe cordibus iuxta quasdam uirtutes semper manet; iuxta quasdam uero recessurus uenit, et uenturus recedit. In fide enim, spe atque karitate, et in bonis aliis, sine quibus ad celestem patriam non potest perueniri (sicut est castitas, humilitas, iusticia atque misericordia) perfectorum corda non deserit. In prophetiae uero uirtute, doctrinae facundia, miraculorum exhibitione, electis aliquando adest, aliquando se subtrahit." Et paulo post: § 1. "In his itaque uirtutibus, sine quibus ad uitam minime peruenitur, Spiritus sanctus in cordibus electorum suorum permanet, unde recte stabilis dicitur. In his uero, per quas sanctitatis uirtus ostenditur, aliquando misericorditer presto est, aliquando misericorditer recedit."

D. 2 c. 12 de poen. · Unde Ambrosius super epistolam II. ad Chorinthios: [ad c. 6.]

"Ficta karitas est, que deserit in aduersitate." [Gratian.] Ex premissis itaque apparet, quod karitas semel habita ulterius non amittitur. Qui autem karitatem semel habuerit criminaliter ulterius peccare non poterit, ut ad gratiam, non ad naturam inpossibilitas referatur.

D. 2 c. 13 de poen. · Quod autem karitatem habens criminaliter peccare non possit, testatur Augustinus [in lib. L. Homiliarum,] omelia 8. dicens:

"Quia radix omnium malorum est cupiditas, et radix omnium bonorum est karitas, et simul ambae esse non possunt, nisi una radicitus euulsa fuerit, alia plantari non potest. Sine causa aliquis conatur ramos incidere, si radicem non contendit euellere." [Gratian.] Cum ergo qui criminaliter peccat karitatem numquam habuisse probatur, euidenter colligitur, penitenciam non agere, qui quandoque criminaliter peccauit.

D. 2 c. 14 de poen. · Unde Augustinus:

"Karitas est aqua, de qua Dominus ait in euangelio: 'Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in eternum.'" [Gratian.] Reprobus ergo, cum eternis mancipatus incendiis in eternum sitiat, quomodo bibet aquam uiuam, aut quomodo potabit aquam salientem in uitam eternam, qui, quasi plumbeus demersus in ima, penas luit dampnationis eternae? Item: Sine karitate quomodo ueram contritionem cordis quis habere poterit? quomodo ergo delictorum remissionem? que si non dimissa, quomodo non omnia prorsus ad penam exigenda? Item Dominus: "Amen, amen dico uobis, qui credit in me habet uitam eternam." Qui ergo non habet uitam eternam non credit in Christum. In Christum uero credit qui karitatem habet. In Christum quippe credere est amando in ipsum tendere. Hec est fides, ut diffinit Apostolus, que per dilectionem operatur; huic duntaxat delictorum remissio promittitur. Quod si karitas a fide Christianorum seiungi nequit, cui scilicet soli uenia promittitur, quomodo qui karitatem non habuit fidem Christianorum habuit, id est in Christum credidit? quomodo ergo ueniam delictorum accepit? quam si non accepit, quomodo non omnia prorsus opera eternis sunt ferienda suppliciis? Item Dominus: "Ego sum panis uiuus, qui de celo descendi; si quis manducauerit ex hoc pane, uiuet in eternum." Qui ergo non uiuit in eternum non manducauit panem uiuum: sed qui non manducauit in eum non credidit. Hoc est enim manducare panem uiuum, quod credere in Christum, id est amando tendere in ipsum. Cum igitur reprobus in eum non crediderit, quem non manducauit, et ita fidem Christianorum (qua sola peccata relaxantur) non habuerit, quomodo, si uiuit Dominus, cui omne iudicium dedit Pater, iudicium perpetuae dampnationis effugiet omnium non solum actualium, sed etiam originalium? § 1. Hec, que de karitate dicuntur, de perfecta intelligi possunt, que semel habita numquam amittitur. Exordia uero karitatis enutriuntur, ut crescant, et conculcantur, ut deficiant. Nemo enim repente fit summus, sed in bona conuersatione, que sine karitate nulla est, a minimis quisque inchoat, ut ad magna perueniat. Sunt itaque gradus non solum inter uirtutem et uirtutem, sed etiam in eadem uirtute.

D. 2 c. 15 de poen. · Unde Gregorius super Ezechielem [homil. XV.] scribit, dicens:

"Dum sanctam ecclesiam Dominus suscipit, in gradibus eius dinoscitur, quia eius gloria per illius incrementa declaratur. Quantum enim sancta ecclesia ascendendo proficit, tantum Deus hominibus ex eius uirtute innotescit. De his quoque gradibus B. Iob loquitur, dicens: 'Per singulos gradus meos pronunciabo illum.' Omnipotentem quippe Dominum per singulos gradus suos pronunciat, qui per incrementa uirtutum, que accipit, ei semper laudem suae pietatis reddit. Si quidam gradus in cordis ascensione non essent, Psalmista non diceret: 'Ambulabunt de uirtute in uirtutem.' Nec mirum, si de uirtute in uirtutem gradus sunt, quando ipsa unaqueque uirtus quibusdam quasi gradibus augetur, et sic per incrementa meritorum ad summam perducitur. § 1. Alia namque sunt uirtutis exordia, aliud prouectus, aliud perfectio. Si enim et ipsa fides ad perfectionem suam non gradibus quibusdam duceretur, sancti Apostoli minime dixissent: 'Auge nobis fidem.' Et quidam uenit ad Dominum, qui curari uoluit filium suum; sed requisitus, an crederet, respondit: 'Credo, Domine, adiuua incredulitatem meam.' Pensate, rogo, quod dicitur. Si credebat, cur incredulitatem dicebat? Si uero incredulitatem habere se nouerat, quomodo credebat? Sed quia per occultam inspirationem gratiae suorum meritorum gradibus fides crescit, uno eodemque tempore is, qui necdum perfecte crediderat, simul et credebat, et incredulus erat. § 2. Hos nimirum gradus Dominus sub messis nomine describit, dicens: 'Sic est regnum Dei, quemadmodum si iactet homo semen in terram, et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen germinet, et crescat, dum nescit ille. Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica; et cum ex se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest tempus messis.' Semen homo iactat in terram, cum cordi suo bonam intentionem inserit, et post, quam semen iactauerit, dormit, quia iam in spe boni operis quiescit. Nocte uero surgit ac die, quia inter aduersa et prospera proficit, et semen germinat et crescit, dum nescit ille, quia, et cum adhuc metiri sua incrementa non ualet, semel concepta uirtus ad prouectum ducitur, et ultro terra fructificat, quia preueniente se gratia mens hominis spontanea ad fructum boni operis assurgit. Sed hec eadem terra primum herbam, deinde spicam deinde plenum frumentum producit in spica. Herbam quippe producere est inchoationis bonae adhuc teneritudinem habere. Ad spicam uero herba uenit, cum se uirtus animo concepta ad prouectum boni operis pertrahit. Plenum uero frumentum in spica fructificat, quando iam tantum uirtus proficit, ut esse robusti et perfecti operis possit. Sed cum ex se produxerit fructum, statim mittit falcem, quoniam adest tempus messis. Omnipotens enim Deus producto fructu falcem mittit, et messem suam desecat, quia, cum unumquemque ad opera perfecta perduxerit, eius temporalem uitam per emissam sentenciam incidit, ut granum suum ad celestia horrea perducat. Cum igitur desideria bona concipimus, semen in terram mittimus. Cum uero operari recta incipimus, herba sumus. Cum autem ad prouectum boni operis crescimus, ad spicam peruenimus, cumque in eiusdem operationis perfectione solidamur, iam plenum frumentum in spica proferimus. § 3. Herba etenim Petrus fuerat, qui, passionis tempore per amorem Dominum sequens, hunc confiteri ante ancillae uocem timebat. Erat enim iam uiriditas in mente, quia credebat omnium redemptorem; sed ualde adhuc flexibilis pede conculcabatur timoris. Iam in spica surrexerat, quando eum, quem moriturum confiteri timuerat, nunciante angelo in Galilea uiuentem uidebat. Sed ad plenum granum in spica peruenerat, quando ueniente desuper Spiritu, et suam mentem in illius amore roborante, ita solidatus est, ut uires persequentium cesus despiceret, et redemptorem suum libere inter flagella predicaret. § 4. Nullus itaque, qui ad bonum propositum adhuc in mentis teneritudine esse conspicitur, despiciatur, quia frumentum Dei ab herba incipit, ut granum fiat. Vir ergo uenit ad portam, quia Dominus ac redemptor noster membris suis intrantibus perducit ad se, et ascendit per gradus eius, quia nobis proficientibus eo amplius exaltatur, quo altus et inconprehensibilis esse cognoscitur. In uirtutum quippe nostrarum gradibus ipse ascendere dicitur, quia tanto ipse nobis sublimior ostenditur, quanto noster animus a rebus infimis separatur."

D. 2 c. 16 de poen. · Hinc etiam Augustinus ait in libro de libero arbitrio: [c. 17.]

"Qui uult facere Dei mandata, et non potest, iam quidem habet bonam uoluntatem, sed adhuc paruam et inualidam. Poterit autem, cum magnam habuerit et robustam. Quando enim martires illa mandata magna fecerunt, magna utique uoluntate, id est magna karitate fecerunt, de qua ipse Dominus ait: 'Maiorem karitatem nemo habet etc.'" Et paulo post: § 1. "Ipsam karitatem apostolus Petrus nondum habebat, quando timore Dominum ter negauit. Et tamen, quamuis parua et inperfecta, non deerat ei karitas, quando dicebat: 'Domine, animam meam pro te ponam.'" Idem super epistolam Iohannis: [tract. 5.] § 2. "Si quis tantam habuerit karitatem, ut paratus sit etiam pro fratribus mori, perfecta est in illo karitas; sed numquid mox, ut nascitur, iam prorsus perfecta est? ut perficiatur, nascitur; cum fuerit nata, nutritur; cum fuerit nutrita, roboratur; cum fuerit roborata, perficitur; cum ad perfectum uenerit, quid dicis? 'Michi uiuere Christus est et mori lucrum.'"

D. 2 c. 17 de poen. · In eadem. [tract. IX.]

"Sicut seta introducit linum, ita timor karitatem; crescit karitas, minuitur timor, et e conuerso."

D. 2 c. 18 de poen. · In eadem

"Forte nata est in te karitas, sed nondum perfecta; noli desperare, nutri eam, ne forte suffocetur."

D. 2 c. 19 de poen. · Idem ad Ieronimum. [epist. XXIX.]

"Karitas in quibusdam perfecta est, in quibusdam inperfecta: perfectissima autem in hac uita haberi non potest."

D. 2 c. 20 de poen. · Item Gregorius

"Si sermo meus inuenerit in cordibus uestris aliquam scintillam gratuiti amoris Dei, ipsam nutrite, ad hanc augendam uos aduocare studete." Et paulo post: "Flate, nutrite in uobis; ut cum creuerit, et flammam dignissimam fecerit omnium cupiditatum ligna consumat." [Gratian.] E contrario etiam gradus in uirtute esse probantur, quia et ipsius peccati gradus euidenter apparent. Sicut enim nemo repente fit summus, ita nemo repente fit turpis.

D. 2 c. 21 de poen. · Hinc etiam Augustinus in [lib. I.] sermone Domini in monte: [c. 23.]

"Sicut tribus gradibus ad peccatum peruenitur, suggestione, delectatione, consensione: ita ipsius peccati tres sunt differentiae, et in corde, et in facto, et in consuetudine, tamquam tres mortes; una, quasi in domo, id est cum in corde consentitur libidini; altera, quasi prolata iam extra portam, cum in factum procedit assensio; tertia, cum in consuetudinis malae tamquam mole terrena premitur animus, quasi in sepulchro iam putens. Que tria genera mortuorum Dominum resuscitasse, quisquis euangelium legit agnoscit."

D. 2 c. 22 de poen. · Item Gregorius. [lib. XXV. Moralium, c. 16.]

"Sciendum quippe est, quod peccatum tribus modis admittitur. Nam aut ignorantia, aut infirmitate, aut studio perpetratur, et grauius quidem infirmitate, quam ignorantia, sed multo grauius studio, quam infirmitate peccatur."

D. 2 c. 23 de poen. · Idem. [lib. XXI. Moralium c. 3.]

"Inter hec sciendum est, aliud esse, quod animus de temptatione carnis patitur, aliud uero, cum per consensum delectationibus obligatur. Plerumque enim cogitatione praua pulsatur, sed renititur. Plerumque autem peruersum quid concipit intra semetipsum etiam per desiderium uoluit. Et nimirum mentem nequaquam cogitatio inmunda inquinat, cum pulsat, sed cum hanc sibi per delectationem subiugat. Hinc etenim predicator egregius: 'Temptatio uos non apprehendat, nisi humana.' Humana quippe temptatio est, qua plerumque in cogitatione tangimur etiam nolentes, quia, ut nonnumquam illicita ad animum ueniant, hoc utique in nobismetipsis ex humanitatis corruptibilis pondere habemus. Iam uero demoniaca et non humana est temptatio, cum ad hoc, quod carnis corruptibilitas suggerit, per consensum se animus astringit."

D. 2 c. 24 de poen. · Item Ieronimus. [ad c. 1. Amos.]

"Super tribus sceleribus Damasci etc." ut supra. [Gratian.] Non est mirum, si in uirtute gradus esse dicuntur, quandoquidem et peccati gradus ita euidenter monstrantur. § 1. Hec itaque karitas, que in Petro ante negationem herba fuit, et in singulis nascitur ante, quam roboretur, ante sui perfectionem amittitur et reparatur. Unde Augustinus in libro de correctione et gratia: [c. 7.] "Quicumque ab illa originali dampnatione ista diuinae gratiae largitate discreti sunt, non est dubium, quin procuretur eis euangelium, et, cum audiunt, credunt, et in fide, que per dilectionem operatur, usque in finem perseuerant, et, si quando exorbitant, correcti emendantur, et quidam eorum, etsi ab hominibus non corripiantur, in uiam, quam reliquerant, redeunt et cetera."

D. 2 c. 25 de poen. · In eodem

"'Firmum fundamentum Dei stat, inmobile habens signaculum hoc: Scit Dominus qui sunt eius.' Horum fides, que per dilectionem operatur, profecto aut omnino non deficit, aut, si qui sunt, quorum deficit, reparantur ante, quam uita ista finiatur, et deleta iniquitate, que intercurrerat, usque in finem perseuerantia deputatur."

D. 2 c. 26 de poen. · In eodem. [c. 9.]

"Nullus eorum ex bono in malum conmutatus finit hanc uitam."

D. 2 c. 27 de poen. · In eodem

"Talibus Deus diligentibus eum omnia cooperatur in bonum, usque adeo prorsus omnia, ut etiam, si qui eorum deuiant et exorbitant, etiam hoc ipsum faciet eis proficere in bonum."

D. 2 c. 28 de poen. · Item Apostolus ad Galathas. [c. 5. u. 6.]

"Circumcisio non est aliquid, neque preputium, sed fides, que per dilectionem operatur. Et hoc olim in uobis, quia currebatis bene per opera fidei et ex dilectione."

D. 2 c. 29 de poen. · Item ad Ebreos. [c. 6. u. 10.]

"Non est tam iniustus Deus, ut obliuiscatur operis uestri etc." [Gratian.] Operis, quod omnia sua fecerunt conmunia, et hoc ex dilectione, et hoc ad gloriam Dei. Ecce triplex bonum, quasi diceret: olim multa operati estis, pro quibus, si penitetis de malis, benefaciet uobis Deus. Romanos quoque et Galathas dum Apostolus redargueret, merito fidei probat assecutos remissionem peccatorum, et sanctificationem in Spiritu sancto, et iusticiam bonae operationis, que omnia aut sine karitate numquam uere in eis fuerunt, aut ueram karitatem habuerunt, a qua postea lapsi sunt qui de operibus legis gloriabantur.

D. 2 c. 30 de poen. · Item de quolibet adulto Augustinus ait:

"Tolle karitatem, odium tenet." Item: § 1. "Omnis, qui non diligit, odit." Item in euangelio: § 2. "Nemo potest duobus Dominis seruire; aut enim unum odio habebit, et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contempnet." [Gratian.] Adam uero, cum in uirili etate a Domino creatus sit, ante, quam a diabolo temptaretur, dum de latere eius uxor formabatur, dum in extasi raptus angelicae curiae intererat, dum euigilans futura Christi et ecclesiae sacramenta uaticinabatur, aut karitatem, aut odium habebat. Si autem odium habebat, non fuit diabolus auctor nostri peccati. Item, si sine karitate a Deo creatus est, similitudinem eius nequaquam in sui creatione accepit. Item, si sine karitate creatus est, iustus et innocens a Deo factus non est; creatura namque, rationis capax et liberi arbitrii, iusticiae et innocentiae sine karitate particeps esse non potest. Colligitur ergo, quod Adam ante, quam peccaret, karitatem habuit, sine qua iustus et innocens esse non potuit.

D. 2 c. 31 de poen. · Unde Augustinus in Genesi ad litteram: [lib. VI. c. 24.]

"Quomodo renouari dicimur, si non recipimus, quod perdidit primus homo? Hoc plane recipimus, quia iusticiam, ex qua per peccatum lapsus est." Et paulo post: [c. 7.] § 1. "'Expoliantes uos ueterem hominem, induite nouum, qui renouatur in agnitione fidei secundum imaginem eius, qui creauit eum.' Hanc imaginem in spiritu mentis inpressam perdidit Adam per peccatum." Et post pauca: § 2. "Stola illa prima ipsa iusticia est, unde lapsus est Adam."

D. 2 c. 32 de poen. · Idem in omelia XI

"Princeps uiciorum omnium, dum uidit Adam ex limo terrae ad imaginem Dei factum, pudicitia ornatum, temperantia conpositum, karitate splendidum, primos parentes illis donis ac tantis bonis expoliauit, pariter ac peremit. Namque cum homini abstulisset pudicitiam, continentiam, suo dominio eum subiugauit." Et paulo post: § 1. "Adam amissa temperantia factus est intemperans; perdita karitate malus inuentus est."

D. 2 c. 33 de poen. · Item Ambrosius [lib. VI. epist. 14.] ad Sabinum

"Quando Adam solus erat, non est preuaricatus, quia mens eius adherebat Deo."

D. 2 c. 34 de poen. · Idem ad eundem. [eodem lib., ep. 42.]

"Primus homo Dei opus recens, confabulator assiduus, qui sanctorum, conplantatus erat uirtutibus."

D. 2 c. 35 de poen. · Idem in Exameron. [lib. VI. c. 7.]

"Illa anima a Deo pingitur, que habet in se uirtutum gratiam renitentem, splendoremque pietatis. Illa anima bene dicta est, in qua elucet diuinae operationis effigies. Illa anima bene picta est, in qua est splendor gloriae, et paternae imago substantiae. Secundum hanc imaginem, que refulget, pictura preciosa est. Secundum hanc imaginem depictus fuit Adam ante peccatum; sed ubi lapsus est deposuit."

D. 2 c. 36 de poen. · Idem de fuga seculi. [c. 4.]

"Similem Dei esse est habere iusticiam, sapientiam, et in uirtute esse perfectum."

D. 2 c. 37 de poen. · Idem de uita beata. [c. 5.]

"Sapiens numquam inanis est, sed semper in se habens amictum prudentiae, qui potest dicere: 'Iusticiam induebam, uestiebam iudicium.' Mentis namque hec sunt interna uelamina, que nemo alius potest auferre, nisi cum aliquem sua culpa despoliat. Denique sic spoliatus Adam nudus inuentus est."

D. 2 c. 38 de poen. · Idem in libro de Ysaac et anima. [c. 5.]

"Sed nec Adam primus nudus erat, quem innocentia uestiebat."

D. 2 c. 39 de poen. · Idem in libro de Paradyso. [c. 13.]

"'Ut cognouerunt, quia nudi essent.' Et ante quidem nudi erant; sed non sine uirtutum tegumento." [Gratian.] Opponitur etiam illud, quod omnis clamat auctoritas: si sic permansisset, ut erat ante peccatum, esset translatus in gloriam, quam habituri sunt sancti; sed nemo adultus sine karitate intrat: karitatem ergo habebat. § 1. Item opponitur de Moyse, cuius fidem Apostolus in epistola sua ad Ebreos conmendans, dignis preconiis eius merita predicauit, dum se negauit esse filium filiae Pharaonis, malens affligi cum fratribus, quam perfrui iocunditate temporalis palacii; dum fratri conpatiens Egiptium sabulo obruit; dum ueritus animositatem regis Egiptum reliquit; dum diuino uallatus auxilio regis furorem contempsit, atque in uirtute signorum populum de Egipto eduxit. Que omnia quibus laudibus sunt efferenda, si tunc karitas in eo non erat, cum non habeat in se aliquid uiriditatis ramus boni operis, nisi procedat ex radice karitatis? Quomodo autem karitatem non habebat, cui Dominus facie ad faciem loquebatur, sicut loqui solet homo cum amico suo? Quomodo karitatem non habebat, qui pro populo supplicans dicebat: "Aut dimitte ei hanc noxam, aut dele me de libro tuo? "An non proximum diligebat, qui pro populo se obiciens, illum ab interitu liberauit? An non Deum diligebat, qui pro eo in uituli cultores deseuiens, ipsius uituli caput in puluerem conminuit, atque, ut in secessum proiceretur, aquae inmixtum Israelitis bibendum dedit, nonnullos ex eius cultoribus gladio feriri precipiens, ut populum, cuius erat interitus maior futurus, Deo reconciliaret? An non karitatem habebat, de cuius spiritu Dominus accepit, et super septuaginta seniores Israelis posuit? Qui tamen ad aquam contradictionis de Dei potencia, siue de eius benignitate dubitans, cum cetera certa fide promisisset, producturus aquam de petra, diffidenter excrepuit, dicens: "Numquid de petra hac potero uobis aquam educere?" Quod nulli leue uideatur, cum in penam eius delicti sibi et Aaron a Domino dictum sit: "Quia non exaudistis uocem meam, ut glorificaretis me coram filiis Israel, non introducetis populum hunc in terram, quam dedi eis." § 2. An non karitatem habebat Aaron, quando fratri coadiutor datus est, ut esset os eius ad populum, ut fierent signa in Egipto per eum? Qui tamen in cultura uituli postea consensum populo adhibuit. An non karitatem habebat, quando ex omni multitudine filiorum Israel solus electus est a Domino, ut pontificatu ante eum fungeretur? Si karitatem non habebat, bonus non erat; si autem bonus non erat, cur pre ceteris a Domino in pontificem electus est? An non karitatem habebat, quando pro populo cum thuribulo incendio se opposuit, et iram placauit? Et tamen, ut premissum est, ad aquam contradictionis iram Domini aduersum se postea prouocauit. § 3. Numquid etiam Dauid karitatem non habuit, super quem spiritus Domini a die unctionis directus est? An forte dicetur directus esse super eum, ut ex tunc gratiam prophetandi haberet, non ut ex eo gratiam diuinae dilectionis acciperet? Quod absurdum plane uidetur de eo sentire, de quo Dominus ait: "Inueni hominem secundum cor meum." Quomodo etiam karitatem non habebat, qui querenti animam suam pepercit, et quia oram clamidis eius precidit, postea cor suum grauiter percussit, clamans: "Quem persequeris rex Israel, canem mortuum, et culicem unum?" Quomodo karitatem non habebat, qui mortem inimici sui tam grauissime tulit? Quomodo karitatem non habebat, qui aquam de cisterna Bethleem suorum periculo sibi oblatam non bibit, sed coram Domino libauit? Quomodo karitatem non habebat, qui irrisus a Michol filia Saul, eo quod ante archam Domini cytharam et psalterium percutiens saltasset, ait: "Ludam, et uilior fiam in oculis meis." Si karitatem non habebat, qua conscientia securus sibi ipsi inprecabatur dicens: "Si reddidi retribuentibus michi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis?" Si karitatem non habebat, qua temeritate iuste se iudicari rogabat, dicens: "Iudica me, Domine, secundum iusticiam meam, et secundum innocentiam meam super me?" Idem: "Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum?" Et tamen post tot et innumera alia diuinae et supernae dilectionis iudicia quam grauiter deliquerit nullus ignorat, qui Bethsabeae adulterium, et Uriae homicidium audiuit. Cuius penitenciam si sine karitate Domino obtulit, ueram cordis contritionem non habuit. Quomodo ergo sacrificium contriti cordis et spiritus contribulati Domino promittere audebat, dicens: "Si uoluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus etc.?" Denique, cum falsae penitenciae nulla a Deo promittatur remissio, quomodo a Propheta audire meruit: "Dimissum est peccatum tuum," si ueram contritionem cordis non habuit? Euidenter itaque apparet, eum tunc karitatem habuisse, et ex karitate sacrificium cordis contriti et spiritus contribulati Domino obtulisse; alioquin temerarie postulasset: "Auerte faciem tuam a peccatis meis," et cetera, que in eodem Psalmo continentur, nisi odium mali et dilectio boni ad humilitatem penitenciae illum prouocasset. De quo etiam S. Ambrosius in libro de anima et Ysaac [c. 3.] scribit, dicens: "Fugerat sanctus Dauid odia Saul regis, non relinquens terras, sed declinans contagia regis inmitis et superbi, quia mens eius adherebat Deo" cui nullus adultus sine karitate adherere potest. Et tamen, quam grauiter in populi dinumeratione postea deliquerit, ipsius delicti pena indicauit. § 4. Item, secundum hanc sentenciam qui criminaliter delinquit ueram peccatorum remissionem in baptismo consecutus non est, siue in annis infantiae siue adultus ad baptisma accessit, quia Dei amorem non habuit, sine quo nemo inuenit umquam gratiam, atque ita secundum heresim Iouiniani, si uere ex aqua et Spiritu quis renatus est, ulterius criminaliter peccare non potest, uel, si criminaliter peccat, aqua tantum, non Spiritu probatur esse renatus. Cui sentenciae illud epistolae Iohannis consentire uidetur: "Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest peccare quia ex Deo natus est. In hoc enim manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli." Et in fine epistolae: "Omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conseruat eum, et malignus non tangit eum."

D. 2 c. 40 de poen. · Verum hec auctoritas Apostoli quantum illi sentenciae faueat, atque illa erroris secta quam ueritati sit aduersa, Ieronimus ostendit, scribens contra Iouinianum: [lib. II. in principio]

"Si enim, 'omnis,' inquit, 'qui natus est ex Deo, non peccat, et a diabolo temptari non potest:' quomodo precipit, ut caueant, ne temptentur, dicens: 'Filioli, custodite uos a simulachris?' Et in eadem rursus epistola: 'Si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et ueritas in nobis non est. Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. Si dixerimus, quoniam non peccauimus, mendacem facimus eum, et uerbum eius non est in nobis.' Estimo, quod beatus Iohannes baptizatus ad baptizatos scripserit, et quod omne peccatum ex diabolo sit. Ille peccatorem se confitetur, et sperat remissionem peccatorum post baptisma. Et Iouinianus meus dicit: 'Ne tangas me, quoniam mundus sum.' Quid ergo? Contraria sibi Apostolus loquitur? Minime. In eodem quippe loco, cur hoc dixerit, statim edixit: 'Filioli mei, hec scribo uobis, ut non peccetis; sed et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostri autem tantum, sed etiam pro totius mundi. Et in hoc scimus, quoniam cognouimus eum, si mandata eius obseruemus. Qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est, et in eo ueritas non est. Qui autem seruat uerbum eius, uere in hoc karitas Dei perfecta est. In hoc scimus, quoniam in ipso sumus. Qui dicit, se in ipso manere, debet, sicut ille ambulauit, et ipse ambulare.' Propterea scribo uobis, filioli mei, omnis, qui natus est ex Deo, non peccat. Ideo dico uobis ut non peccetis, et tamdiu uos sciatis in generatione Domini permanere, quamdiu non peccaueritis; immo, qui in generatione Domini perseuerant peccare non possunt. Que enim conmunicatio luci et tenebris? Christo et Belial? Quomodo dies et nox misceri nequeunt, sic iusticia et iniquitas, peccatum et bona opera, Christus et antichristus. Si susceperimus Christum in hospicio pectoris nostri, illico fugamus diabolum. Si peccauerimus, et per peccati ianuam ingressus fuerit diabolus, protinus Christus recedit. Unde et Dauid post peccatum: 'Redde michi,' ait, 'leticiam salutaris tui,' scilicet quam peccando amiserat. 'Qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est, et in eo ueritas non est.' Christus ueritas appellatur immo est: 'Ego sum,' inquit, 'uia et ueritas, et uita.' Frustra in eo nobis applaudimus cuius mandata non facimus. 'Scienti bonum et non facienti illud, peccatum est. Quomodo enim corpus sine spiritu mortuum est, sic et fides sine operibus mortua est.' Nec grande putemus unum Deum nosse, cum et demones credant et contremiscant. 'Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulauit, et ipse ambulare.' § 1. Eligat aduersarius e duobus quod uult, optionem damus; manet in Christo, an non manet? Si manet, ita ergo ambulet, ut Christus. Si autem temerarium est similitudinem uirtutum Domini polliceri, non manet in Christo, quia non ingreditur, ut Christus. Ille peccatum non fecit, nec inuentus est dolus in ore eius, qui, cum malediceretur, non remaledixit, et tamquam agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum; ad quem uenit princeps mundi istius, et inuenit in eo nichil; qui cum peccatum non fecisset, pro nobis peccatum eum fecit Deus. Nos autem iuxta epistolam Iacobi multa peccamus omnes, et nemo mundus a peccatis, nec infans, si unius diei quidem fuerit uita eius. Quis enim gloriabitur castum se habere cor? aut quis confidet mundum a peccatis se esse? tenemurque rei in similitudinem preuaricationis Adae. Unde et Dauid: 'Ecce,' ait, 'in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea.' Et B. Iob: 'Si fuero iustus, os meum inpia loquetur, et si sine crimine, prauus inueniar, et si purificatus in niue, et lotus mundis manibus, satis me sorde tinxisti, et execratum est uestimentum meum.' Verum, ne penitus desperemus, arbitrantes, nos post peccata baptismi non posse saluari, statim hoc ipsum temperat. 'Et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.' Hoc ad credentes post baptisma loquitur, et aduocatum pro delictis eorum Dominum pollicetur. Nec dicit, siquid peccaueritis, aduocatum habetis apud Patrem Iesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis uestris, ne eos diceres non plena fide baptisma consecutos; sed: 'aduocatum,' inquit, 'habemus apud Patrem Iesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris,' et non solum pro Iohannis aliorumque peccatis, sed etiam, 'pro totius mundi.' In toto autem mundo et Apostoli sunt, omnesque credentes. Ex quibus liquido conprobatur, post baptisma posse peccare. Frustra enim aduocatum habemus apud patrem Iesum Christum, si peccari non potest. Petrus apostolus, ad quem dictum fuerat: 'Qui lotus est, non habet necesse, ut iterum lauet;' et: 'Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam,' ab ancilla perterritus negat. Et ipse Dominus: 'Symon, ecce,' inquit, 'sathanas postulauit uos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogaui pro te, ne deficeret fides tua.'" Et infra: § 2. "Si non peccamus post baptisma, cur nobis poscimus peccata dimitti, que in baptismate iam dimissa sunt? Aliud est autem, si ad catecuminos hec oratio pertinet, 'dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris' et non conuenit fidelibus et Christianis. Paulus uas electionis castigat corpus suum, et in seruitutem redigit, ne aliis predicans ipse reprobus inueniatur. § 3. Ad Ebreos quoque scribens ait: 'Inpossibile est enim, eos, qui semel sunt illuminati, et gustauerunt donum celeste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustauerunt nichilominus bonum Dei uerbum, uirtutesque seculi futuri, et prolapsi sunt, renouari iterum ad penitenciam, rursus crucifigentes sibimetipsis filium Dei, et ostentui habentes.' Certe eos, qui illuminati sunt, et gustauerunt donum celeste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaueruntque bonum Dei uerbum, negare non possumus baptizatos. Si autem baptizati peccare non possunt, quomodo nunc Apostolus dicit: 'Et prolapsi sunt?' Verum ne Montanus et Nouatus hinc redeant, qui contendunt, non posse renouari per penitenciam eos, qui crucifixerunt sibimet filium Dei, et ostentui habuerunt, consequenter hunc errorem soluit et ait: 'Confidimus autem de uobis, dilectissimi, meliora et uiciniora saluti, tametsi ita loquimur. Non iniustus est Dominus, ut obliuiscatur operis uestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et nunc ministratis.' Et reuera grandis iniusticia Dei, si tantum peccata puniret, et bona opera non susciperet. Locutus sum, inquit Apostolus ita, ut a peccatis uos retraherem, et desperationis metu facerem cautiores. Ceterum confido de uobis, karissimi, meliora et uiciniora saluti. Neque enim iusticiae Dei est, ut obliuiscatur bonorum operum, et ministerii, quod propter nomen eius exhibuistis et exhibetis in sanctos, et tantum meminerit peccatorum." Et paulo post: § 4. "Liberi arbitrii nos condidit Deus, nec ad uirtutem, nec ad uicia necessitate trahimur; alioquin, ubi necessitas nec corona est. Sicut in bonis operibus perfector est Deus: (non est enim uolentis, neque currentis, sed miserentis Dei et adiuuantis, ut peruenire ualeamus ad calcem), sic in malis atque peccatis semina nostra sunt incentiua, et perfectio diaboli. Cum uiderit, nos super fundamentum Christi edificasse fenum, ligna, stipulam, tunc supponit incendium. Edificemus aurum, argentum, lapides pretiosos, et temptare non audebit. Quamquam et in hoc non sit certa et secura possessio. Sedet quippe leo in insidiis, ut in occultis interficiat innocentem: et uasa figuli probat fornax, homines autem iustos temptatio tribulationis. Et in alio loco scribitur: 'Fili, accedens ad seruitutem Dei, prepara te ad temptationem.' Rursus idem Iacobus ait: 'Estote factores uerbi, et non auditores tantum. Si quis auditor est uerbi, et non factor, iste similis est uiro, qui considerat uultum natiuitatis suae in speculo; considerauit illud, et statim recedens oblitus est, qualis fuerit.' Frustra monuit, ut iungerent opera fidei si post baptisma peccare non poterant. 'Qui totam,' inquit, 'legem, seruauerit, et in uno peccauerit, factus est omnium reus.' Quis nostrum est absque peccato? conclusit Deus omnia sub delicto, ut omnibus misereatur. Petrus quoque: 'Nouit,' inquit, 'Deus pios de temptatione eripere.' Et de falsis doctoribus: 'Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reseruatur. Superba enim uanitatis loquentes pelliciunt in desideriis carnis luxuriae eos, qui paululum effugerant, et ad errorem conuersi sunt.' Nonne tibi uidetur pinxisse sermo apostolicus nouam imperitiae factionem? Aperiunt enim quasi fontes scientiae, qui aquam non habent doctrinarum, promittunt imbrem, uelut nubes propheticae, ad quas perueniat ueritas Dei, et turbinibus exagitantur demonum atque uiciorum. Locuntur grandia, et totus eorum sermo superbia est, (inmundus autem est apud Deum omnis, qui exaltat cor suum), ut qui paululum refugerant a peccatis ad suum reuertantur errorem, et suadent in luxuria ciborum carnisque deliciis. Quis enim non libenter audiat: Manducemus, et bibamus, et in eternum regnabimus? Sapientes et prudentes prauos uocant; eos uero, qui dulces sunt in sermonibus, plus audiunt. Iohannes apostolus, immo in Iohanne Saluator scribens Angelo ecclesiae Ephesi: 'Scio,' inquit, 'opera tua, et laborem, et patienciam tuam, et quia sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti; sed habeo aduersum te, quod karitatem tuam primam reliquisti. Memor esto, unde cecideris, et age penitenciam, et prima opera fac. Sin autem, uenio tibi, et mouebo candelabrum tuum de loco suo, nisi penitenciam egeris.' Similiter ceteras ecclesias, Smirnam, Pergamum, Thyatiram, Sardis, Philadelfiam, Laodiciam, ad penitenciam prouocat, et, nisi reuertantur ad opera pristina, conminatur, et in Sardis paucos habere se dicit, qui non coinquinauerunt uestimenta sua, et ambulaturi sunt cum eo in albis, quia digni sunt. Cui autem scribit: 'Memento, unde cecideris,' et: 'Ecce, missurus est diabolus ex uobis in carcerem, ut temptemini,' et: 'Scio, ubi habitas, ubi est sedes sathanae,' et: 'In mente habe, qualiter acceperis et audieris,' et: 'Serua, et penitenciam age,' et reliqua? utique dicit, qui crediderit, et baptizatus fuerit, et stans quondam corruit per delictum. § 5. Paulisper de ueteri testamento exempla distuleram, quia solent, ubicumque contra eos facit, dicere: 'Lex et prophetae usque ad Iohannem.' Ceterum quis ignoret sub alta dispensatione Dei omnes retro sanctos eiusdem fuisse meriti, cuius nunc Christiani sunt? Quomodo ante Abraham placuit in coniugio, sic nunc placent uirgines in perpetua castitate. Seruiuit ille legi et tempori suo, seruiamus et nos legi et tempori nostro, in quos fines seculorum deuenerunt. Dauid electus secundum cor Domini, qui omnes eius faceret uoluntates, et qui in quodam Psalmo dixerat: 'Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor. Proba me, Domine, et tempta me; ure renes meos, et cor meum,' postea temptatus a diabolo, et post peccatum penitens loquitur: 'Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.' Magnum peccatum magna uult deleri misericordia. Salomon amabilis Domino, et cui bis fuerat Deus reuelatus, quia amator mulierum fuit, a Dei amore discessit; Manassem impiissimum regem post captiuitatem Babilonicam in pristinam dignitatem liber dierum restitutum refert. Et Iosias uir sanctus in campo Mageddon ab Egiptio rege confoditur. Iesus quoque filius Iosedech sacerdos magnus, quamquam in typo precesserit Saluatoris, qui nostra peccata portauit, et alienigenam sibi ex gentibus copulauit ecclesiam, tamen secundum litteram post sacerdotium sordidatus inducitur, et stat diabolus a dextris eius, et candida illi deinceps uestimenta redduntur. Superfluum est de Moyse et Aaron scribere, quod ad aquam contradictionis offenderint Deum, et terram repromissionis non intrauerint, cum B. Iob angelos quoque et omnem creaturam peccare posse conmemoret, dicens: 'Quid enim numquid homo mundus est coram Deo? aut ab operibus suis sine macula uir? si contra seruos suos non credit, et aduersos angelos suos prauum quid repperit: quanto magis habitantes in domibus luteis, de quibus et nos ex eodem luto sumus? Temptatio est uita hominis super terram.' Et cecidit lucifer, qui mittebat ad uniuersas nationes, et ille, qui in paradyso deliciarum inter duodecim nutritus est lapides, uulneratus a monte Domini ad inferna descendit. Unde et Saluator in euangelio: 'Videbam,' inquit, 'sathanam, quasi fulgur de celo cadentem.' Si altissima illa sublimitas cecidit, quis cadere non possit? Si in celo ruinae, quanto magis in terra. Et tamen, cum ceciderit lucifer, immo post casum coluber antiquus, uirtus eius in lumbis est et potestas eius super umbilicum uentris. Obumbrantur in eo arbores magnae, et dormit iuxta iuncum, et calamum, et caricem. Ipse est rex omnium, qui in aquis sunt, ubi scilicet uoluptas, et luxuria, et propago et irrigatio nuptiarum." Et infra: § 6. "Transiuimus ad secundam particionem, in qua negat eos, qui tota fide baptisma consecuti sunt, deinde posse peccare, et docuimus, quod excepto Deo omnis creatura sub uicio sit, non quod uniuersi peccauerint, sed quod peccare possint, et similium uina stantium metus sit." [Gratian.] Euidenter itaque ex premissis apparet, nonnullos karitatem habere, quam postea criminaliter delinquendo amittunt. Quod si quis contendat non de uirtute, sed de uirtutis opere debere intelligi, deliberet quid respondeat de innocentia Adae, de iusticia Dauid Moysi, et ceterorum, qui plena fide ad baptisma accedentes, licet postea prolapsuri sint, tamen celestia dona degustant, et Spiritus sancti fiunt participes, ut non solum ante humanos, uerum etiam ante Dei oculos ex aqua et Spiritu sancto inueniantur renati; qui, si karitatem non haberent ante Dei oculos; aqua tantum regenerarentur, non Spiritu. Opera enim, seu sacramentorum participatio, nisi ex karitate procedant, apud Deum nec iusticiam, nec innocentiam prestant. "Si enim," inquit Apostolus, "habuero omnem finem, ita ut montes transferam, et si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, et si tradidero corpus meum ita, ut ardeam, karitatem autem non habeam, nichil michi prodest." § 1. Sed quia de predestinatis ad uitam a nonnullis conceditur, quod karitatem amittant, et amissam recuperent, de reprobis etiam uidendum est, an ipsi karitatem habeant, qua amissa postea dampnentur.

D. 2 c. 41 de poen. · De his ita scribit Augustinus in libro de correctione et gratia: [c. 9.]

"Apostolus, sciens, nonnullos diligere Deum, et in eo modo usque in finem non perseuerare, mox addidit: 'his, qui secundum propositum uocati sunt sancti etc.'" In eodem: [c. 6.] § 1. "An adhuc et iste nolens corripi poterit dicere: Quid ego feci, quod non accepi? quem constat accepisse, et sua culpa quod acceperat amisisse. Possum, inquit, possum omnino, quando me arguis dicere, quod ex bona uita in malam mea uoluntate relapsus sum adhuc: quid feci, quod non accepi? Accepi enim fidem, que per dilectionem operatur, sed in illa usque in finem perseuerantiam non accepi." In eodem: [c. 9.] § 2. "In bono illos uolebam proculdubio manere; erant utique in bono, sed in eo non permanserunt." In eodem: [c. 13.] § 3. "Propter huius utilitatem secreti credendum est, quosdam de filiis perditionis non accepto dono perseuerandi usque in finem, fide, quae per dilectionem operatur, incipere uiuere, et postea cadere" etc. [Gratian.] Multa similia de reprobis de euangelio etiam: "Qui perseuerauerit usque in finem, etc." In eodem: "Iterum homo iste incepit, etc."

D. 2 c. 42 de poen. · Item in eodem. [c. 8.]

"Mirandum est, quare Deus quibusdam filiis perditionis det fidem per dilectionem operantem, nec det in ea perseuerantiam." [Gratian.] Item illud euangelii: "Non qui ceperit, sed qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit."

D. 2 c. 43 de poen. · Item Gregorius. [lib. VIII. Moralium, cap. 35.]

"Multi bene incipiunt, qui in malo uitam finiunt." [Gratian.] Non autem bene incipit qui numquam ex karitate operatur. Quod si ex karitate aliquid agit, et karitatem aliquando in ipso necesse est esse. § 1. Illud autem Gregorii: "Qui seduci possunt quandoque non reuersuri etc.," non de omnibus generaliter reprobis, sed de ypocritis specialiter intelligendum est. Quod ex uerbis eiusdem euidenter datur intelligi. Cum enim questionem proponeret, cur misericors Deus ista fieri permittat, ut Leuiathan seu nunc per suggestiones callidas, siue per dampnatum illum, quem replet, hominem, uel solis sibi radios, id est doctos quosque sapientesque subiciat, uel aurum, hoc est uiros sanctitatis claritate fulgentes, quasi lutum sibi uiciis coinquinando substernat, mox in eiusdem questionis solutione supposuit, dicens:

D. 2 c. 44 de poen.

"Citius ad hoc respondemus, quia aurum, quod prauis eius persuasionibus quasi lutum sterni potuerit, aurum ante Dei oculos numquam fuit. Qui enim seduci quandoque non reuersuri possunt, quasi habitam sanctitatem ante oculos hominum uidentur amittere, sed eam ante Dei oculos numquam habuerunt. Sepe namque homo multis occulte peccatis inuoluitur, et in una aliqua uirtute magnus uidetur, que ipsa quoque uirtus inanescens deficit, quia, dum innotescit hominibus, proculdubio laudatur, eiusque fauor inhianter appetitur: unde fit, ut et ipsa uirtus ante Dei oculos uirtus non sit, dum abscondit quod displicet, prodit quod placet. Que itaque esse merita apud Deum possunt, quando et mala occulta sunt, et bona publica? Plerumque enim, sicut diximus, latet superbia, et castitas innotescit. Atque ideo ostensa diu castitas circa finem uitae perditur, quia cooperta superbia usque ad finem incorrecta retinetur. Alius elemosinis uacat, propria distribuit, sed tamen multis iniusticiis seruit, uel fortasse linguam in detractionibus exercet, et fit plerumque, ut is, qui misericors fuerat, iuxta uitae suae terminum rapacitatis et crudelitatis stimulis inardescat. Quod ualde iusto iudicio agitur, ut perdat et ante homines unde hominibus placuit, qui hoc, unde Deo displicuit, corrigere numquam curauit. Alius patienciae studet, sed inuidere aliis, et seruare maliciam in corde non cauet, fit quandoque inpatiens, quia diu latuit dolens. Hi itaque et per aliquid aurum sunt, et per aliquid lutum sunt. Atque hoc aurum quasi lutum sternitur, quando occultis peccatis exigentibus etiam uirtus, que publice claruerat, dissipatur. § 1. Sed operae precium credimus, si in his uirtutem superni ordinis subtilius perpendamus. Sepe enim Deus omnipotens occulta eorum mala diu tollerat, et aperta eorum bona electorum suorum usibus profutura dispensat. Nam nonnulli, mundum nequaquam funditus deserentes, non perseueraturi angustum iter arripiunt, sed ad querendam angustam uiam exemplo suo eos, qui perseueraturi sunt, accendunt. Unde contingit plerumque, ut hoc ipsum, quod bene uidentur uiuere, non sibi, sed potius solis electis uiuant, dum exemplis suis ad bene uiuendi studia perseueraturos alios non perseueraturi prouocant. Sepe enim quosdam uidemus ad uiam ingredi, ad locum propositum festinare, quos alii, quia euntes conspiciunt, secuntur, eundemque pariter locum petunt; sed fit plerumque, ut irruente aliquo inplicationis articulo post se redeant qui preibant, et hi ad locum perueniant, qui sequebantur. Ita nimirum sunt qui non perseuerant et uiam sanctitatis arripiunt. Idcirco enim uirtutis iter non peruenturi inchoant, ut eis, qui peruenturi sunt, uiam, qua gradiantur, ostendant, quorum etiam casus utilitate non modica electorum prouectibus seruit, quia illorum lapsum dum conspiciunt, de suo statu contremiscunt, et ruina, que illos dampnat, istos humiliat. Discunt enim in superni adiutorii protectione confidere, dum plerosque conspiciunt de suis uiribus cecidisse. Quando ergo bene agere uidentur reprobi, quasi planum iter electis sequentibus monstrant. Quando uero in lapsum nequiciae corruunt, electis post se pergentibus quasi cauendam superbiae foueam ostendunt." [Gratian.] Quod uero reprobi negantur comedere panem, qui de celo descendit, uel bibere aquam uiuam, non sic accipiendum est, ut a karitate penitus credantur alieni, sed ut in karitate radicem figere non intelligantur. Aliud est enim manducare uel bibere, atque aliud degustare. Unde in euangelio de Christo legitur: "Et cum gustasset, noluit bibere." Bibit ergo aquam uiuam, manducat panem, qui de celo descendit, qui in karitate radicem figit; degustat, qui ea aliquatenus conmunicat, a qua postea recedit delinquendo. De qualibus Apostolus ait: "Inpossibile est, eos, qui semel illuminati sunt, et gustauerunt celeste donum, et post hec omnia prolapsi sunt, rursus renouari ad penitenciam." § 1. Hinc etiam diabolus in ueritate stetisse, non in ea creatus esse negatur. Fuit enim in ueritate conditus; sed, dum de se superbiendo presumpsit, ab ea alienus factus est. In ueritate autem quomodo creatus perhibetur, si sine dilectione sui conditoris creatus esse probatur? Aut quomodo bonus a Deo conditus asseritur, si nichil diuinae directionis in sui creatione accepit? Quomodo ante superbiae motum sine uicio extitit, si conditorem suum nullatenus dilexit? Aut quomodo par, siue exellentior ceteris creatus dicitur, si, nonnullis eorum in Dei amore conditis, hic ab eius dilectione uacuus factus est? Unde autem hec differentia inter bonos et malos angelos processit? Si ex creante, iniustus uidetur Deus, qui ante peccatum infert penam, uel qui hoc punit, quod creando infudit. Si autem non ex creante, cum non ex traduce, restat, ut ex propriae libertatis arbitrio uicium superbiae in angelicam naturam processerit. Bona ergo condita est, que suo uicio a bono in malum conmutata est. Sed quomodo bona esse potuit, si dilectione penitus caruit? Neque enim angelus nobis similis factus est, quos usque ad tempus etatis certum infirmitas grauat, ut neque uirtus, neque uicium ullum in nobis obtineat locum. Accepit ergo dilectionem in sui creatione, sicut et ceteri, de quibus dicitur: "Angelicae uirtutes, que in Dei amore perstiterunt." Non ait, que Deum diligere ceperunt, sed: "que in eius amore perstiterunt," que ex creatione diligere ceperant, ut principium diuinae dilectionis omnibus credatur esse conmune, perseuerantia uero eorum tantummodo intelligatur, qui in retributione hoc accipere meruerunt, ut confirmati ulterius cadere non possent, et hoc de se certissime scirent. Unde bene apud Moysem prius celum, deinde firmamentum factum esse dicitur, qua nimirum angelica natura prius equaliter subtilis in superioribus est condita, postea in persistentibus in amore sui conditoris mirabiliter confirmata. § 2. Hinc etiam Gregorius in Moralibus multa de perfectione angelicae creationis replicans, karitate repletum negat, non ea penitus uacuum asserit, qua si penitus caruisset, numquam ea, que de eius excellentia dicuntur, conuenienter de eo intelligi possent.

D. 2 c. 45 de poen.

"Principium enim," inquit B. Gregorius, "uiarum Dei Behemoth dicitur, quia nimirum, cum cuncta creans ageret, hunc primum condidit, quem reliquis angelis eminentiorem fecit. Huius primatus eminentiam conspicit Propheta, cum dicit: 'Cedri non fuerunt altiores illo in paradyso Dei; abietes non adequauerunt summitatem eius; platani non fuerunt equales frondibus illius; omne lignum preciosum paradysi Dei non est assimilatum illi et pulchritudini eius, quoniam speciosum fecit eum in multis, condensisque frondibus.' Quid namque accipi in cedris, abietibus, et platanis potest, nisi illa uirtutum celestium procerae celsitudinis agmina, in eternae leticiae uiriditate plantata? Que quamuis exelsa sint condita, huic tamen nec prelata sunt, nec equata, qui speciosus factus in multis, condensisque frondibus dicitur, quia prelatum ceteris legionibus tanta illum species pulchriorem reddidit, quanta et supposita angelorum multitudo decorauit. Ista arbor in paradyso Dei tot quasi condensas frondes habuit, quot sub se positas supernorum spirituum legiones attendit. Qui et idcirco peccans sine uenia est dampnatus, quia magnus sine conparatione fuerat creatus. Hinc ei rursum per eundem Prophetam dicitur: 'Tu signaculum similitudinis plenus sapientia, et perfectus decore, in deliciis paradysi Dei fuisti.' Multa enim de eius magnitudine locuturus, primo uerbo cuncta conplexus est. Quid namque boni non habuit qui signaculum Dei similitudinis fuit? De sigillo quippe annuli talis similitudo imaginaliter exprimitur, qualis in sigillo eodem essentialiter habetur. Et licet homo ad similitudinem Dei creatus sit, angelo tamen quasi maius aliquid tribuens, non eum ad similitudinem Dei conditum, sed ipsum signaculum Dei similitudinis dicit, ut, quo subtilior est natura, eo in illum similitudo Dei plenius credatur expressa. § 1. Hinc est, quod primatus eius potenciam adhuc insinuans idem Propheta subiungit: 'Omnis lapis preciosus operimentum tuum, sardius, et topazius, et iaspis, crisolitus, onix, et berillus, saphirus, carbunculus, et smaragdus.' Nouem dixit genera lapidum, quia nimirum nouem sunt ordines angelorum. Nam cum per sacra eloquia angeli, archangeli, throni et dominationes, uirtutes, principatus, potestates, Cherubim et Seraphim aperta narratione memorantur, supernorum ciuium quantae sint distinctiones ostenditur; quibus tamen Behemoth iste opertus fuisse describitur, quia eos quasi uestem ad ornamentum suum habuit, quorum dum claritatem transcenderet, ex eorum conparatione clarior fuit. § 2. De cuius adhuc descriptione subiungit: 'Aurum opus decoris tui, et foramina tua in die, qua conditus es, preparata sunt.' Aurum opus extitit decoris eius, quia sapientiae claritate canduit, quam bene creatus accepit. Foramina uero in lapidibus idcirco fiunt, ut uinculati auro in ornamenti conpositione iungantur, et nequaquam a se dissideant, quos interfusum aurum repletis foraminibus ligat. Huius ergo lapidis in die condicionis suae foramina preparata sunt, quia uidelicet capax karitatis est conditus, qua si repleri uoluisset, stantibus angelis tamquam positis in regis ornamento lapidibus inherere potuisset. Si enim karitatis auro sese penetrabilem prebuisset, sanctis angelis sociatus in ornamento, ut diximus, regio lapis fixus maneret. Habuit ergo lapis iste foramina; sed superbiae uicio karitatis auro non sunt repleta. Nam quia idcirco ligantur auro, ne cadant, idcirco iste cecidit, quia etiam perforatus manu artificis amoris uinculis ligari contempsit. Nunc autem ceteri lapides, qui hic similiter fuerant perforati, penetrantes se inuicem karitate ligati sunt, atque hoc in munere, isto cadente, meruerunt, ut nequaquam iam de ornamento regio cadendo soluantur. § 3. Huius principatus celsitudinem adhuc idem Propheta intuens adiungit: 'Tu Cherub extentus, et protegens in monte sancto Dei, et in medio lapidum ignitorum perfectus ambulasti.' Cherub quippe plenitudo scientiae interpretatur, et idcirco iste Cherub dicitur, quia transscendisse cunctos scientia non dubitatur, qui in medio lapidum ignitorum perfectus ambulauit, quia inter angelorum corda karitatis igne succensa clarus gloria condicionis extitit. Quem bene extentum ac protegentem dicit. Omne enim, quod extenti protegimus, obumbramus, quia conparatione claritatis suae obumbrasse ceterorum claritatem creditur, ipse fuisse extentus et protegens repperitur. Reliquos enim quasi obumbrando operuit, qui eorum magnitudinem excellentia maiore transscendit. § 4. Quod ergo illic speciosus in multis frondibus, quod illic signaculum similitudinis, quod illic Cherub, quod illic protegens dicitur, hoc hic uoce dominica Behemoth iste principium uiarum Dei uocatur. De quo idcirco tam mira, in quibus fuit, et que amisit, insinuat, ut homini ostendat, quid ipse, si superbiat, de elationis suae culpa passurus sit, si feriendo illi parcere noluit, quem creando in gloria tantae claritatis eleuauit. Consideret ergo homo, elatus quid in terra mereatur, et si angelis prelatus in celo prosternitur." [Gratian.] Karitas autem, que in aduersitate deseritur, ficta, id est fictilis et fragilis, esse perhibetur, sicut fides, ex qua karitas procedit, ficta, id est fragilis, apud Apostolum esse negatur. Similiter karitas, que in aduersitate deseri potest, dicitur numquam uera fuisse. Sicut enim Ieronimus contra Iouinianum scribit: "Omnis creatura sub uicio est, non quod omnis peccauerit, sed quia nulla est, que peccare non possit." Posse autem peccare, ut Augustinus ait, non est aliquid posse, immo aliquid non posse. Unde ille solus uocatur omnipotens, qui hoc non potest, quia omnia potest, que posse est aliquid posse. Sicut ergo eius conparatione, qui mutabilitatem nescit, omnis creatura uiciosa dicitur, quia mutabilitatis est capax, iuxta illud: "Non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens," et: "Astra non sunt munda in conspectu eius:" sic conparatione eius creaturae, que mutationem non recipit, omnis creatura, que permutatur, non uera sed uana esse probatur. Unde omnis homo mendax dicitur, et uanitati similis factus. § 1. Hinc etiam Ecclesiastes: Cuncta, que sub sole sunt, id est que temporum uicissitudinem recipiunt, non tantummodo uanitas, que omni creaturae ratione mutabilitatis inest, sed etiam uanitas uanitatum, uarietate permutationis, quam recipiunt, esse dicuntur. Sic ergo conparatione diuinae karitatis nulla uirtus uera probatur, aut conparatione eius, que non deseritur, illa, que amittitur, uera esse dicitur, sic et karitas, que deseritur, suo modo uera esse negatur. Sicut autem omnis creatura suo modo bona et uera esse dicitur, sic et karitas, que deseritur, suo modo uera esse monstratur: alioquin, si nullo modo in eo esset a nullo desereretur. Quod enim nullo modo uere est nullo modo deseri potest. Quod si aliquo modo uere deseritur, et aliquo modo id uere esse oportet.