D. 1 de poen.De poenitentia, Distinctio I
Abrir no leitor do IusCommune →D. 1 d.a.c. 1 de poen.
¶Utrum sola cordis contritione, et secreta satisfactione, absque oris confessione quisque possit Deo satisfacere, redeamus. Sunt enim qui dicunt, quemlibet criminis ueniam sine confessiones a ecclesias et sacerdotali iudicio posse promereri, iuxta illud Ambrosii super Lucam: [ad cap. 22.]
D. 1 c. 1 de poen.
¶"Petrus doluit et fleuit, quia errauit, ut homo. Non inuenio quid dixerit; scio, quod fleuerit. Lacrimas eius lego, satisfactionem non lego."
D. 1 c. 2 de poen. · Item Iohannes Chrisostomus
¶"Lacrimae lauant delictum, quod uoce pudor est confiteri."
D. 1 c. 3 de poen. · Item Propheta
¶"Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies."
D. 1 c. 4 de poen. · Item
¶"Dixi, confitebor aduersum me iniusticiam meam Domino, et tu remisisti inpietatem peccati mei."
D. 1 c. 5 de poen. · Quod Augustinus exponens, ait:
¶"Magna pietas Dei, ut ad solam promissionem peccata dimiserit. § 1. Nondum pronunciat ore, et tamen Deus iam audit in corde, quia ipsum dicere quasi quoddam pronunciare est. Votum enim pro opere reputatur."
D. 1 c. 6 de poen. · Codicis libro I. titulo de Episcopis et Clericis Inp
¶Iouinianus. "Si quis non dicam rapere, sed attemptare tantum matrimonii iungendi causa sacratissimas uirgines ausus fuerit, capitali pena ferietur."
D. 1 c. 7 de poen. · Libro Codicis titulo de postulando Inp. Leo et Ant. Nicostrato P. P
¶"Nemo uel in foro magnitudinis tuae, uel in prouinciali iudicio, uel apud quemquam iudicem accedat ad togatorum consortium, nisi sacrosanctis catholicae religionis fuerit inbutus misteriis. Sin autem aliquid quoquo modo uel quadam machinatione factum uel attemptatum fuerit, offitium quidem sublimitatis tuae centum librarum auri iacturam pro condempnatione sustineat."
D. 1 c. 8 de poen. · Idem
¶"Quicumque uero ausus fuerit contra prouidum nostrae serenitatis decretum offitium aduocationis per subreptionem arripere, et prohibitum patrocinium prestiterit, aduocationis offitia remotus stilum proscriptionis atque perpetui exilii specialiter sustinebit; scituris etiam prouinciarum rectoribus, quod is, sub cuius amministratione aliquid huiusmodi fuerit attemptatum, partis bonorum dimidiae proscriptionem, et penam exilii per quinquennium sustinebit."
D. 1 c. 9 de poen. · Item libro IX. titulo ad legem Iuliam maiestatis. [l. 5.]
¶"Quisquis cum militibus cogitauerit (eadem enim seueritate uoluntatem sceleris, qua effectum iura puniri uoluerunt)." [Gratian.] Item ad legem Corneliam de sicariis: "Is qui cum telo ambulauerit hominis necandi causa, sicut is, qui hominem occiderit, uel cuius dolo malo factum erit conmissum, legis Corneliae de sicariis coherceatur pena."
D. 1 c. 10 de poen. · Inpp. Valentinianus, Valens, et Gratianus
¶"Si quis necandi infantis piaculum aggressus aggressaue fuerit, sciat, se capitali supplicio esse puniendum."
D. 1 c. 11 de poen. · Inpp. Gratianus et Valentinianus
¶"Si forte mulier marito mortis parasse insidias, uel quolibet alio genere uoluntatem occidendi habuisse inueniatur, uel forte maritus eo modo insequetur uxorem, in eadem questione non solum ab omni familia mariti, sed etiam uxoris (que tamen tunc temporis domi fuerit) querendum est, sine cuiusquam defensione."
D. 1 c. 12 de poen. · Item Digestorum titulo de iniuriis, lege Sed est questionis
¶"Si quis tam masculum quam feminam, siue ingenuos siue libertinos, inpudicos facere attemptauerit, iniuriarum tenebitur. § 1. Sed et si serui pudicitia attemptata sit, iniuria locum habet. § 2. Attemptari pudicitia dicitur, cum id agitur, ut ex pudico inpudicus fiat. § 3. Non solum is iniuriarum tenetur, qui fecit iniuriam, hoc est qui percussit, uerum ille quoque continetur, qui dolo fecit, uel qui curauit ut cui mala pugno percuteretur."
D. 1 c. 13 de poen. · Item apud Labeonem
¶"Si quis pulsatus quidem non est, uerum manus aduersus eum leuatae, et sepe territus, quasi uapulaturus, non tamen percussus, iniuriam actione tenetur."
D. 1 c. 14 de poen. · Contra libro eodem titulo de penis:
¶"Cogitationis penam nemo patiatur."
D. 1 c. 15 de poen. · Titulo de extraordinariis criminibus
¶"Sollicitatores alienarum nuptiarum, itemque matrimoniorum interpellatores, etsi effectu sceleris potiri non possunt, propter uoluntatem perniciosae libidinis extra ordinem puniuntur. § 1. Qui stuprum puero (abducto uel corrupto comite,) persuaserit, aut mulierem aut puellam interpellauerit, quidue inpudicitiae gratia fecerit, domum prebuerit pretiumue, quo is persuadeat, dederit, perfecto flagicio punitur capite, inperfecto in insulam deportatur. Corrupti comites summo supplicio afficiuntur."
D. 1 c. 16 de poen. · Item titulo de furtis
¶"Vulgaris est questio, an is, qui ex aceruo frumenti modium sustulit, totius rei furtum faciat, an uero eius tantum, quod abstulit. Ofilius totius acerui furem esse putat. Nam et qui aurem alicuius tetigit (inquit Trebatius) totum eum uideri tetigisse. Proinde et qui dolium aperuit, et exinde parum abstulit uini, totius furtum uidetur fecisse. Sed uerum est, in tantum eum furti actione teneri, quantum abstulerit. Nam et si quis armarium, quod tollere non poterat, aperuerit, et omnes res, que in eo erant, contrectauerit, atque ita discesserit, deinde reuersus unam ex his abstulerit, et ante, quam reciperet se quo destinauerat, deprehensus fuerit, eiusdem rei et manifestus, et nec manifestus fur erit. Sed et si quis segetem ante lucem secat et contrectat eius, quod secat, manifestas et nec manifestus fur est."
D. 1 c. 17 de poen. · Item libro II. titulo Quod quisque iuris, lege 1
¶"Hec autem uerba: 'Que statuerit qui iurisdictioni preest,' cum effectu accipimus, non uerbotenus; et ideo, si, cum uellet statuere, prohibitus sit, nec effectum decretum habuit, cessat edictum. Nam 'statuit' uerbum rem perfectam significat, et consummatam iniuriam, non ceptam."
D. 1 c. 18 de poen.
¶"Penae" (sicut in Digestorum titulo de penis legitur) "legum interpretatione molliendae sunt pocius, quam exasperandae." [Gratian.] Atque ideo proprium casum non excedunt; sed que de raptu uirginum, uel aduocatis, seu de crimine maiestatis, uel de sicariis dicta sunt, fauore religionis et fidei, atque principali odio sicariorum introducta sunt. Iniuriarum uero pro earum uarietate multipliciter quis reus fieri potest. Varietas itaque criminum uarietatem inducit penarum.
D. 1 c. 19 de poen. · Unde in Digestis titulo de penis: [IV. Pars.] "Aut facta puniuntur, ut furta cedesque; aut
¶dicta, ut conuicia et infidae aduocationes; aut scripta, ut falsa et famosi libelli; aut consilia, ut coniurationes, aut latronum conscientia, quosque alios suadendo monuisse sceleris est instar. § 1. Sed hec quatuor genera consideranda sunt septem modis: causa, persona, loco, tempore, qualitate, quantitate, euentu. § 2. Causa, ut in uerberibus, que inpunita sunt a magistro illata uel parente, quoniam emendationis animo, non iniuriae gratia uidentur adhiberi. Puniuntur, cum quis per iram ab extraneo pulsatur. § 3. Persona duppliciter spectatur, eius qui fecit, et eius qui passus est. Aliter enim puniuntur ex eisdem facinoribus serui, quam liberi; et aliter qui in dominum parentemue ausus est, quam qui in extraneum et in magistratum quam qui in priuatum. In huius rei consideratione etatis quoque ratio habeatur. § 4. Locus facit, ut idem uel furtum uel sacrilegium sit, et capite luendum, uel minore supplicio. § 5. Tempus discernit emansorem a fugitiuo et effractorem uel furem diurnum ac nocturnum. § 6. Qualitate, factum uel atrocius, uel leuius est, ut furta manifesta a non manifestis discerni solent, rixa a crassaturis, expilationes a furtis, a uiolentia petulantia, de qua re maximus apud Grecos orator Demosthenes sic ait. § 7. Quantitas discernit furem ab abigeo. Nam qui unum suem subripuerit, ut fur cohercebitur: qui gregem, ut abigeus. § 8. Euentus spectatur, ut a clementissimo queque facta; quamquam lex non minus eum, qui inuentus occidendi hominis causa cum telo fuerit, quam eum, qui occiderit, puniat, et ideo apud Grecos exilio uoluntario fortuiti casus luebantur, ut apud precipuum poetarum scriptum est."
D. 1 c. 20 de poen.
¶Cogitatio non meretur penam lege ciuili, cum suis terminis contenta est. Discernuntur tamen a maleficiis ea, que de iure effectum desiderant. In his enim non nisi animi iudicium consideratur.
D. 1 c. 21 de poen. · Unde in Digestis titulo de repudiis:
¶"Diuortium non est uerum nisi, quod animo perpetuam constituendi dissensionem fit. Itaque quicquid calore iracundiae fit, uel dicitur, non aliter ratum est, quam si perseuerantia apparuerit, iudicium animi fuisse. Ideoque per eum calorem misso repudio, si breui reuersa est uxor, nec diuertisse uidetur."
D. 1 c. 22 de poen. · Hinc etiam in Canonibus:
¶"Si quis iratus crimen alicui obiecerit etc." [Gratian.]
D. 1 c. 23 de poen. · Non solum qui manibus occidunt, sed etiam quorum consilio et fraude alii occiduntur, homicidae probantur · Ex consilio autem uelut ex facto aliquem teneri Augustinus probat, ita dicens:
¶Periculose se decipiunt, qui existimant, eos tantum homicidas esse, qui manibus hominem occidunt, et non potius eos, per quorum consilium, et fraudem, et exhortationem homines exstinguntur. Nam Iudei Dominum nequaquam propriis manibus interfecerunt, sicut scriptum est: "Nobis non licet interficere quemquam." Sed tamen illis Domini mors inputatur, quia ipsi lingua eum interfecerunt, dicentes: "Crucifige, crucifige eum." Unde unus Euangelista dicit, Dominum crucifixum esse hora tertia, alius sexta, quia Iudei crucifixerunt eum hora tertia lingua, milites hora sexta manibus. Qui ergo hominem tradidit, ille interfecit eum, Domino dicente: "Maius peccatum habet qui me tradidit tibi." Unde Psalmo: "Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus." Subiciant ergo se penitenciae quorum consilio sanguis funditur, si ueniam promereri uoluerint.
D. 1 c. 24 de poen. · Interfectores fratrum, detractores eorum, eosque odientes, homicidae habentur · Item ex epistola Clementis. [I. ad Iacobum]
¶Homicidiorum uero tria genera esse dicebat B. Petrus, et penam eorum parilem fore dicebat. Sicut enim homicidas interfectores fratrum, ita detractores eorum, eosque odientes, homicidas esse manifestabat, quia et qui occidit fratrem suum, et qui odit, et qui detrahit, ei pariter homicidae esse demonstrantur.
D. 1 c. 25 de poen. · In maleficiis uoluntas pro opere reputatur · Item Ieronimus in Ysaia. [c. 33.]
¶Omnis iniquitas, et oppressio, et iniusticia, iudicium sanguinis est: et, licet gladio non occidas, uoluntate tamen interficis.
D. 1 c. 26 de poen. · De eodem · Item Ciprianus. [tract. IV. de mortalitate.]
¶Numquid Cayn, cum Domino, munus offerret peremerat fratrem? et tamen parricidium mente conceptum Deus prouidus ante dampnauit. Ut illic cogitatio mala et perniciosa conceptio Deo prouidente prospecta est, ita et in Dei seruis, apud quos cogitatur, et martirium mente concipitur, animus ad bonum deditus Deo iudice coronatur. Aliud est martirio animum deesse, aliud animo defuisse martirium. Qualem te inuenit Dominus, cum uocat, talem pariter et iudicat, quando ipse testatur et dicit: "Et scient omnes ecclesiae, quia ego sum scrutator renum et cordis."
D. 1 c. 27 de poen. · Homicida est qui fratri suo mala suadet · Item Augustinus. [tract. XLII. ad c. 8. Ioannis.]
¶Noli putare, te non esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades. Si fratri tuo mala persuades, occidis. Et ut scias, quia occidis, audi Psalmum: "Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machera acuta."
D. 1 c. 28 de poen. · Occidit qui ad nocendum mouetur · Idem. [lib. XIX. contra Faustum, c. 23.]
¶Homicidium lege uetitum putabatur non aliud esse, nisi corporis peremptio. Aperuit ergo Dominus, omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere deputari.
D. 1 c. 29 de poen. · Furti tenetur qui solo timore non furatur · Item Augustinus. [lib. L. Hom., homil. 28.]
¶Si propterea non facis furtum, quia times ne uidearis, intus, in corde fecisti; furti teneris, et nil tulisti.
D. 1 c. 30 de poen. · Non ideo minus delinquit, cui sola deest facultas · Idem de libero arbitrio. [lib. I. c. 3.]
¶Si cui etiam non contingat facultas concumbendi cum coniuge aliena, planum tamen aliquo modo sit eum cupere, et, si potestas detur, facturum esse, non minus reus est, quam si in ipso facto deprehenderetur. Item, sicut auctoritas testatur: § 1. Voluntas remuneratur, non opus. Voluntas autem in cordis contritione est, opus uero in oris confessione.
D. 1 d.p.c. 30 de poen.
¶Luce clarius constat cordis contritione, non oris confessione peccata dimitti. cap. 7.]
D. 1 c. 31 de poen. · Item Prosper. [lib. II. de uita contemplatiua,.]
¶"Porro illi, quorum peccata humanam noticiam latent, non ab ipsis confessa, nec ab aliis publicata, si ea confiteri uel emendare noluerint, Deum, quem habent testem, ipsum habituri sunt et ultorem. Et quid eis prodest humanum iudicium uitare, cum, si in malo suo permanserint, ituri sunt in eternum, Deo retribuente, supplicium? Quod si sui ipsi iudices fiant, et ueluti suae iniquitatis ultores, hic in se uoluntariam penam seuerissimae animaduersionis exerceant, temporalibus penis mutabunt eterna supplicia, et lacrimis ex uera cordis conpunctione fluentibus restinguent eterni ignis incendia."
D. 1 c. 32 de poen. · Et infra
¶"Facilius Deum sibi placabunt illi, qui non humano conuicti iudicio, sed ultro agnoscunt crimen, qui aut propriis illud confessionibus produnt, aut nescientibus aliis (quales occulti sunt) ipsi in se uoluntariae excommunicationis sentenciam ferunt, et ab altari, cui ministrabant, non animo, sed offitio separati uitam suam tamquam mortuam plangunt, certi, quod reconciliati sibi efficacis penitenciae fructibus a Deo non solum amissa recipiant, sed etiam ciues supernae ciuitatis effecti ad gaudia sempiterna perueniant." [Gratian.] Hoc idem probatur auctoritate illa prophetica: "In quacumque hora peccator fuerit conuersus, et ingemuerit." Non enim dicitur: ore confessus fuerit, sed tantum: "Conuersus fuerit, et ingemuerit, uita uiuet, et non morietur."
D. 1 c. 33 de poen. · Hinc Iohel Propheta ait:
¶"Scindite corda uestra, et non uestimenta uestra." [Gratian.] Ostendens contritionem cordis, que in eiusdem scissione intelligitur, non in confessione oris, que pars est exterioris satisfactionis, quam scissuram uestium nominauit, a parte totum intelligens, peccata dimitti.
D. 1 c. 34 de poen. · Hinc etiam per eundem Prophetam Dominus ait:
¶"Conuertimini ad me et ego conuertar ad uos." [Gratian.] Conuersio autem dicitur quasi cordis undique uersio. Si autem cor nostrum undique ad Deum a malo uertitur, mox conuersionis suae fructum meretur, ut Deus ab ira ad misericordiam conuersus peccati prestet indulgentiam, cuius primo preparabat uindictam. Unde datur intelligi, quod etiam ore tacente ueniam consequi possumus. Hinc etiam leprosi illi quibus Dominus precepit, ut ostenderent se sacerdotibus, in itinere, ante, quam ad sacerdotes uenirent, mundati sunt. Ex quo facto nimirum datur intelligi, quod ante, quam sacerdotibus ora nostra ostendamus, id est peccata confiteamur, a lepra peccati mundamur. Hinc etiam Lazarus de monumento uiuus prodiit; non prius de monumento est eductus, et postea a Domino suscitatus, sed lapide remoto, quo monumentum claudebatur, in sepulchro reuixit, et foras uiuus prodiit. § 1. Hinc etiam, ut Dominus ostenderet, quod non sacerdotali iudicio, sed largitate diuinae gratiae peccator emundatur, leprosum tangendo mundauit, et postea ut sacerdoti sacrificium ex lege offerret precepit. Leprosus enim tangitur, cum respectu diuinae pietatis mens peccatoris illustrata conpungitur. Unde post trinam negationem Petrus, Domino eum respiciente, profudit amaras lacrimas, quibus culpam suae negationis diluit. Leprosus semetipsum sacerdoti representat, dum peccatum suum sacerdoti penitens confitetur. Sacrificium offert ex lege, dum satisfactionem ecclesiae iudicio sibi inpositam factis exequitur. Sed ante, quam ad sacerdotes perueniat, emundatur, dum per contritionem cordis ante confessionem oris peccati uenia indulgetur. Hinc etiam medici negantur resuscitare aliquem, ut resuscitatus confiteatur, dum per prophetam dicitur: "Numquid medici resuscitabunt, et confitebuntur tibi?" Item: "A mortuo, ut auctoritas ait, uelut ab eo, qui non est, perit confessio." Unde penitens ille, qui timore octauae territus exclamauerat: "Domine, ne in furore tuo arguas me," postea supplicans aiebat: "Saluum me fac propter misericordiam tuam, quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem nullus confitebitur tibi." Si ergo nullus confitetur, nisi suscitatus, nemo autem uiuit eternae gehennae filius, et perpetua dampnatione dignus, patet, quod ante, quam quisque confiteatur peccatum, a reatu suae preuaricationis, quo eterna sibi debebantur supplicia, per gratiam internae conpunctionis absoluitur. § 2. Item: Si ante, quam quisque confiteatur, a Domino resuscitatur, uel resuscitatus uiuit, dum confitetur, uel post resuscitationem iterum mortuus est, et confitetur. Sed, sicut ante, quam resuscitaretur mortuus, confiteri non poterat, sic post resurrectionem mortuus confiteri non ualet. Restat ergo, ut resuscitatus uiuat, dum peccatum confitetur. Habet itaque resuscitatorem suum sibi presentem, seque inhabitantem.
D. 1 c. 35 de poen. · Ut enim Augustinus ait in Psalmo LXII.:
¶"Resuscitatus corpore uiuit absente suscitatore. Non autem sic resuscitatus in anima." [Gratian.] Cum enim Deus sit uita animae, anima uero uita corporis, sicut corpus uiuere non potest anima absente, ita non nisi Deo presente anima uiuere ualet. Habet itaque anima sibi Deum presentem per gratiam, que uiuens peccatum suum confitetur, eamque uita, que Deus est, inhabitat, quam inhabitando uiuere facit. Si autem illam inhabitat, ergo templum Spiritus sancti facta est, ergo illuminata est, ergo a tenebris peccatorum expiata est, ergo templum diaboli esse desiit, que ad lucem uenit, cuius respectus tenebras fugat. Nulla enim (ut ait Apostolus) conuentio Christi ad Belial, nulla participatio lucis ad tenebras, nulla conmunicatio iusticiae et iniquitatis, nullus consensus templo Dei cum ydolis. Item, ut Christus ait: "Omnis, qui odit malum, in luce agit." Qui autem in luce agit, operatur, sicut Augustinus ait, cum Deo. Qui autem in Christo operatur, eius filius probatur. Cuius enim opera quisque facit, eius filius esse perhibetur. Unde quibusdam Dominus ait: "Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite." Item: "Vos ex patre diabolo estis, quia opera patris uestri uultis facere." Nemo autem filius Dei et diaboli simul esse potest. "Nemo enim," ut ipse ait, "potest duobus Dominis seruire." Item, ut Iohannes ait in epistola sua: [I. cap. 3.] "Qui natus est ex Deo, non peccat".
D. 1 c. 36 de poen. · [Gratian.] Ergo nec est filius diaboli. Solo enim peccato
¶filii diaboli sumus. Ergo de regno eius translati sumus in regnum karitatis filii Dei, et sumus erepti de potestate tenebrarum, et facti filii lucis. Cum ergo ante confessionem, ut probatum est, simus resuscitati per gratiam, et filii lucis facti, euidentissime apparet, quod sola contritione cordis sine confessione oris, peccatum remittitur. "Omnis, qui non diligit, manet in morte."
D. 1 c. 37 de poen. · Item [Gratian.]
¶Si ergo uiuit, et diligit; si diligit, dilectio in eo est; dilectio autem in malo non est. Est enim fons bonorum proprius, in quo non conmunicat alienus. Ergo bonus factus est iste per gratiam ante confessionem peccati: non itaque malus est; bonus enim et malus aliquis simul esse non potest. Quod si malus non est, membrum diaboli non esse probatur: nec ergo dignus est gehenna, que diabolo et eius membris solummodo debetur, sicut eterna beatitudo solummodo membris Christi paratur. Non ergo in confessione peccatum remittitur, quod iam remissum esse probatur. Fit itaque confessio ad ostensionem penitenciae, non ad inpetracionem ueniae, sicut circumcisio data est Abrahae in signum iusticiae, non in causam iustificationis, sic confessio sacerdoti offertur in signum ueniae acceptae, non in causam remissionis accipiendae. § 11. Alii e contra testantur, dicentes sine confessione oris et satisfactione operis neminem a peccato posse mundari, si tempus satisfaciendi habuerit. Unde Dominus per Prophetam ait: "Dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris."
D. 1 c. 38 de poen. · Item Ambrosius in libro de Paradyso [cap. 14.]
¶"Non potest quisquam iustificari a peccato, nisi fuerit peccatum ante confessus."
D. 1 c. 39 de poen. · Idem in sermone [I.] Quadragesimae
¶"Ecce nunc tempus acceptabile adest, in quo confessio a morte animam liberat, confessio aperit paradysum, confessio spem saluandi tribuit. Unde scriptura dicit: 'Dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris.' His uerbis ostenditur, quia non meretur iustificari qui in uita sua peccata non uult confiteri. Illa confessio uos liberat, que fit cum penitencia. § 1. Penitencia uera est dolor cordis, et amaritudo animae pro malis, que quisque conmisit. Penitencia est et mala preterita plangere, et plangenda iterum non conmittere."
D. 1 c. 40 de poen. · Item Iohannes Os aureum. [in hom. de penitencia, que incipit: "Prouida mente."]
¶"Perfecta penitencia cogit peccatorem omnia libenter sufferre. § 1. In corde eius contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas: hec est fructifera penitencia."
D. 1 c. 41 de poen. · Idem
¶"Non potest quis gratiam Dei celestis accipere, nisi purgatus fuerit ab omni sorde peccati per penitenciae confessionem, per donum baptismi salutaris."
D. 1 c. 42 de poen. · Item Augustinus. [in lib. de continentia, cap. 6.]
¶"Nullus debitae grauioris penae accipit ueniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem quam debeat, soluerit penam. Ita enim inpertitur a Deo largitas misericordiae, ut non relinquatur iusticia disciplinae."
D. 1 c. 43 de poen. · Idem Vincentio. [epist. XLVIII.]
¶"Neminem putes ab errore ad ueritatem, et a peccato quocumque seu paruo seu magno ad correctionem sine penitencia posse transire."
D. 1 c. 44 de poen. · Idem [in lib. L. Homil., hom. 49.] de penitencia
¶"Agite penitenciam, qualis agitur in ecclesia, ut oret pro uobis ecclesia. Nemo dicat sibi: occulte ago, apud Deum ago, nouit Deus, qui ignoscit michi, quia in corde ago. Ergo sine causa dictum est: 'Que solueritis in terra soluta erunt et in celo.' Ergo sine causa claues datae sunt ecclesiae Dei, frustramus euangelium Dei, frustramus uerba Christi; promittimus uobis quod ille negat: nonne uos decipimus? Iob dicit: 'Si erubui in conspectu populi peccata mea confiteri.' Atque ideo, si non potuistis habere uel noluistis pudicitiam coniugalem, seu continentiam, et deuiastis a proposito, uel uinculo coniugali, uel deuotione continentiae, sit in uobis humilitas et dolor penitenciae. Apertius dico: Nemo dicat, non intellexi. Quia post uxores uestras illicito concubitu uos maculastis, si preter uxores uestras cum aliqua concubuistis, agite penitenciam etc."
D. 1 c. 45 de poen. · Item Ieronimus super Exodum
¶"'Et uenit,' inquit, 'Aaron, et omnes presbiteri de Israel, manducare panem cum socero Moysi in conspectu Dei.' Omnia ergo, que faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt, peccator autem a conspectu Dei fugit. Denique scriptum est, quia Adam, postquam peccauit, fugit a conspectu Dei, et interrogatus respondit: 'Audiui,' inquit, 'uocem tuam, et abscondi me, quia nudus eram.' Sed et Cayn, de fratricidio condempnatus Deo: 'Exiit,' inquit, 'a facie Dei, et habitauit in terra Naim.' Exiit ergo a facie Dei qui indignus est conspectu eius. Sancti autem manducant et bibunt in conspectu Dei, et omnia, que agunt, in conspectu Dei agunt. Ego amplius adhuc locum presentem discutiens uideo, quia qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, et plenius diuinis inbuti sunt disciplinis, isti, etiamsi malum faciunt, coram Deo faciunt, et in conspectu eius faciunt, sicut ille, qui dixit: 'Tibi soli peccaui, et malum coram te feci.' Quid ergo plus habet qui malum coram Deo facit? Continuo penitet, et dicit: Peccaui. Qui autem discedit a conspectu Dei, nescit conuerti, et peccatum penitendo purgare. Hoc ergo interest, malum coram Deo facere, et a Dei conspectu discessisse peccantem."
D. 1 c. 46 de poen. · Item Augustinus
¶"Sed et continuo, qui dixerat: 'Sicut Adama faciam te, et sicut Seboym,' que duae urbes ex uicinia Sodomorum parilis excidii traxere consortium, 'Conuersum est,' inquit, 'cor meum: in me ipso conturbata est anima mea; non faciam secundum iracundiam furoris mei.' Nonne ergo apparet, quod ideo nobis peccantibus indignatur Dominus Iesus, ut indignationis suae terrore nos conuertat? Indignatio ergo eius non ultionis executio, sed magis absolutionis operatio est."
D. 1 c. 47 de poen. · Item Ambrosius in libro de Paradyso [cap. 14.]
¶"'Serpens decepit me, et manducaui.' Venialis culpa, quam sequitur professio delictorum. Ideo non desperata mulier, que non reticuit Deo, sed magis confessa est peccatum quam medicabilis sentencia secuta est. Bonum est condempnari in peccato, et flagellari in delicto, ut cum hominibus flagellemur. Denique Cayn, qui uoluit crimen negare, indignus iudicatus est, qui puniretur in peccato, sed remissus est sine prescripto penae, fortasse non tam maiore crimine parricidii (illud enim conmisit in fratrem) quam sacrilegii, quod Deo credidit mentiendum, dicens: 'Nescio; numquid custos fratris mei sum ego?' Et ideo accusatori eius diabolo accusatio reseruata est, ut cum eius angelis flagelletur, qui cum hominibus noluit flagellari. § 1. Nam pastor ille euangelicus lapsam ouem uexisse legitur, non abiecisse, et Salomon ait: 'Noli esse nimis iustus.' Debet enim iusticiam temperare moderatio. Nam quemadmodum tibi curandus prebeatur, quem fastidio habeas? qui contemptui se, non conpassioni medico suo putet futurum?"
D. 1 c. 48 de poen. · Idem
¶"Libenter ignosco, prompte indulgeo, misericordiam malo quam sacrificium, quia per sacrificium iustus conmendatur, per misericordiam peccator redimitur. 'Non ueni uocare iustos, sed peccatores ad penitenciam.' In lege sacrificium, in euangelio misericordia est; lex per Moysen data est, per me gratia."
D. 1 c. 49 de poen. · Item Leo Episcopus Theodoro, Foroiuliensi Episcopo. [epist. LXXXIX. al. XCI.]
¶"Multiplex misericordia Dei lapsibus humanis ita subuenit, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per penitenciae medicinam spes uitae reparetur eternae, ut qui regenerationis dona uiolassent, proprio iudicio se condempnantes, ad remissionem criminum peruenirent, sic diuinae uoluntatis presidiis ordinatis, ut indulgentia Dei, nisi supplicationibus sacerdotum, nequeat obtineri. Mediator enim Dei et hominum homo dominus Christus Iesus hanc prepositis ecclesiae tradidit potestatem, ut confitentibus penitenciae satisfactionem darent, et eadem salubri satisfactione purgatos ad conmunionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent." Et post pauca: § 1. "Si autem aliquis eorum, pro quibus Domino supplicamus, quocumque interceptus obstaculo a munere indulgentiae presentis excesserit, et prius, quam ad constituta remedia perueniat, temporalem uitam humana condicione finierit, quod manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit." Et post aliqua: § 2. "His autem, qui tempore necessitatis et periculi urgentis instantia presidium penitenciae, et mox reconciliationis inplorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora diffinire, apud quem nullas ueniae moras patitur conuersio." Et item: § 3. "Ita ergo necessitati auxiliandum est, ut nec actio illis penitenciae, nec conmunionis gratia denegetur, si eam etiam amisso uocis offitio per indicia integri sensus querere conprobentur. Quod si aliqua egritudine ita fuerint aggrauati, ut quod paulo ante poscebant sub presenti significare non ualeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, simul tamen et penitenciae, et reconciliationis beneficium consequantur. Seruata tamen regula canonum paternorum circa eorum personas, qui in dominica fide discedendo peccauerunt."
D. 1 c. 50 de poen. · Item Ambrosius. [lib. I. de penit., c. 1.]
¶"Nemo potest bene agere penitenciam, nisi qui sperauerit indulgentiam. Sed negant, his oportere reddi conmunionem, qui preuaricatione lapsi sunt. § 1. Deus autem nullius crimen excepit, qui peccata omnia donauit."
D. 1 c. 51 de poen. · Item Ambrosius. [lib. II. de Cain et Abel, c. 4.]
¶"Verbum Dei dimittit peccata: sacerdos est iudex; sacerdos quidem offitium suum exhibet, et nullius potestatis iura exercet." Et paulo post: § 1. "Dominus par ius et soluendi esse uoluit, et ligandi, qui utrumque pari conditione permisit. Ergo qui soluendi ius non habet nec ligandi habet." Et infra: § 2. "Certum est, quod utrumque licet ecclesiae, heresis utrumque non habet. Ius enim hoc solis permissum est sacerdotibus. Recte igitur ecclesia hoc uendicat, que ueros habet sacerdotes; heresis uendicare non potest, que sacerdotes Dei non habet."
D. 1 c. 52 de poen. · Item in eodem. [I. lib. de penit. c. 3.]
¶"Potest fieri, ut aliquis uictus suppliciis sermone neget, et corde adoret. Numquid eadem causa eius, qui sponte negat, et eius, quem tormenta inclinauerunt ad sacrilegium? Non. Quam indignum autem est, cum apud homines ualeat certaminis gratia, ut apud Deum non ualere asseratur? Nam sepe in hoc athletarum seculari certamine etiam uictos, quorum fuerunt certamina probata, hominum uulgus cum uictoribus coronare consueuit; maxime quos uiderit aut forte, dolo, aut fraude excussos uictoria. Et Christus athletas suos, quos uiderit grauibus paulisper cessisse suppliciis, sine uenia patietur manere? Numquid non habebit remunerationem laboris, qui etiam aliquos proiecit?" Et infra: [c. 6.] § 1. "Dicis Petro excusanti, ne eius pedes lauares: 'Nisi lauero tibi pedes, non habebis partem mecum.' Quid ergo isti possunt tecum consortium habere, qui claues regni non suscipiunt, negantes, quod peccata dimittere debeant? Quod recte quidem de se fatentur. Non enim Petri hereditatem habent qui Petri sedem non habent, quam inpia diuisione discerpunt." Et paulo post: § 2. "Egritudo carnis peccatum repellit, luxuria autem carnis culpam adolet. Illuditur ergo diabolus, ut se ipsum morsu suo uulneret, et contra se armet, quem debilitandum putauit." Et infra: § 3. "Quod nocet corpori iuuat spiritum." Et paulo post: § 4. "Sicut semel pro omnibus inmolatus est Christus, ita, quotiescumque peccata donantur, corporis eius sacramentum sumimus, ut per sanguinem eius remissio peccatorum detur. Ergo euidentissime Domini predicatione mandatum est etiam grauissimi criminis reis, si ex toto corde et manifesta confessione peccati penitenciam gerant, sacramenti celestis perfundendam gratiam."
D. 1 c. 53 de poen. · Idem. [lib. II. de penit., c. 7.]
¶"Quantuslibet ergo mortui fetor sit, aboletur omnis, ubi sacrum redoleuerit unguentum, et surgit defunctus, solui iubentur uincula eius, qui adhuc in peccato est; tollitur uelamen de facie eius, quod ueritatem gratiae, quam acceperat, obumbrabat. Sed quia uenia donatus est, reuelare faciem, aperire uultum iubetur. Non enim habet quod erubescat, cui peccatum dimissum est. In tanta enim Domini gratia tantoque diuini muneris miraculo cum oporteret uniuersos letari, conmouebantur inpii, et aduersus Christum concilium congregabant, Lazarum quoque interficere uolebant. Nonne merito eorum successores uos fore cognoscitis, quorum heredes duriciae estis? Nam et uos indignamini, et contra ecclesiam congregatis concilium, quia uidetis mortuos in ecclesia reuiuiscere, et peccatorum indulgentia resuscitari. Itaque (quod in uobis est) per inuidiam rursus uultis interficere resuscitatos. Sed Iesus non reuocat beneficia, immo cumulo libertatis amplificat, reuiuiscit sollicite suscitatus, et celebrata resurrectionis gratia letus ad cenam uenit."
D. 1 c. 54 de poen. · Item. [ibidem, c. 4.]
¶"His potestatis suae gratiam negat, (que in remissione peccatorum est), qui celestem eius potestatem diabolico spiritu separant ab ecclesia Domini, ut omnium temporum hereticos et scismaticos conprehenderet, quibus indulgentiam negat quod omne peccatum circa singulos est ac uniuersos." Et infra: [c. 5.] § 1. "Quid mirum, si salutem negatis aliis, qui uestram recusatis? licet illi nichil a uobis differant, qui a uobis penitenciam petunt. Arbitror enim, quod et Iudas potuisset tanta miseratione Domini non excludi a uenia, si penitenciam non apud Iudeos, sed apud Christum gessisset." Et paulo post: § 2. "Qui agit penitenciam, non solum diluere lacrimis debet peccatum sed etiam emendationibus operire, et tegere delicta superiora, ut non inputetur ei peccatum."
D. 1 c. 55 de poen. · Item in eodem. [II. lib. c. 9.]
¶"Nonnulli ideo poscunt penitenciam, ut statim sibi reddi conmunionem uelint. Hii non tam se soluere cupiunt, quam sacerdotem ligare. Sua enim conscientia se non tam exuunt, quam sacerdotem indui cupiunt, cui preceptum est: 'Nolite sanctum dare canibus, neque miseritis margaritas uestras ante porcos;' hoc est: inmundis spiritibus sacrae communionis non sunt facile tribuenda consortia."
D. 1 c. 56 de poen. · In eodem
¶"Sunt qui arbitrentur, hanc esse penitenciam, si abstineant sacramentis celestibus. Hii seueriores in se iudices sunt, qui penam prescribunt si remedium declinant, quos ob penam conueniebat dolere, quia celesti fraudarentur gratia." Et paulo post: § 1. "Facilius autem inuenis qui innocentiam seruauerit, quam qui congrue egerit penitenciam peccati; ubi acquirendae ambitio dignitatis, ubi uini effusio, ubi ipsius copulae coniugalis usus? Renunciandum seculo est, et ipsi somno minus indulgendum quam natura postulet, interpellandum est gemitibus, interrumpendum est suspiriis, sequestrandum orationibus, uiuendum ita, ut uitali huic moriatur usui, se ipsum homo abneget, et totus inmutetur." Et infra: [c. 11.] § 2. "Nemo in peccatis positus arrogare sibi debet auctoritatem aut usurpationem sacramentorum, quia scriptum est: 'Peccasti? quiesce.'" (Et paulo post): § 3. "Dicimus ergo, agendam penitenciam, et eo tempore agendam, quo culpa deferuescat luxuriae, et in peccati captiuitate positos reuerentiores, non usurpatores esse debere. Nam si Moysi propius accedere gestienti, ut cognitionem misterii celestis hauriret, dicitur: 'Solue calciamentum pedum tuorum:' quanto magis nos animae nostrae pedes exuere uinculis corporalibus, et nexu mundi istius gressus eius debemus absoluere?" Et infra: § 4. "Nichil est, quod tam summi doloris sit, quam si unusquisque positus sub captiuitate peccati recordetur, unde lapsus sit, atque unde deciderit, et quod ad corporea atque terrena ab illa speciosa ac pulchra diuinae conditionis intentione defluxerit."
D. 1 c. 57 de poen. · Item Ciprianus. [lib. IV. epist. 2. ad Antonianum]
¶"Miror autem quosdam sic obstinatos esse, ut dandam non putent lapsis penitenciam, aut penitentibus existiment ueniam denegandam, cum scriptum sit: 'Memento, unde cecideris, et age penitenciam, et priora opera fac.' Quod utique ei dicitur, quem constat cecidisse, et quem Dominus hortatur per opera rursus exurgere, quia scriptum est: 'Elemosina a morte liberat,' non utique ab illa morte, quam semel Christi sanguis exstinxit, et a qua nos salutaris baptismi et redemptoris nostri gratia liberauit, sed ab ea, que per delicta postmodum serpit."
D. 1 c. 58 de poen. · Item Ieronimus
¶"Inportuna in euangelio mulier tandem meruit audiri, et clauso cum seruis ostio, media licet nocte, ab amico panes amicus accepit; Deus ipse, qui nullis intra se superari uiribus potest, publicani precibus uincitur. Niniue ciuitas que peccato periit, fletibus stetit. Quorsum ista tam longo repetita principio? uidelicet ut paruum magnus aspicias, ut diues pastor morbidam non contempnas ouem. Christus in paradysum de cruce latronem intulit, et, ne quis aliquando seram conuersionem putaret, fecit homicidii penam martirium. Christus, inquam, prodigum filium reuertentem letus amplectitur, et nonaginta nouem pecudibus derelictis una ouicula, que remanserat, humeris boni pastoris aduehitur. § 1. Ubi uero peccator intelligens uulnus suum tradit medico se curandum, ibi non est uirga necessaria, sed spiritus lenitatis." [Gratian.] Quod autem omni peccanti auctoritate Ambrosii uenia promittitur, falsum uidetur. Quibusdam enim uenia denegatur aut ex magnitudine peccati, aut ex gradu offitii. Unde Iohannes in epistola: "Est peccatum ad mortem: quis orabit pro eo?" Alibi quoque legitur: "Quis medebitur incantatori uulnerato a serpente?"
D. 1 c. 59 de poen. · Item
¶"Si sacerdos peccauerit, quis orabit pro eo?" [Gratian.] Sed huiuscemodi interrogationes non semper negationem inferunt; sed potius difficultatem uel raritatem notant, ut est illud euangelii: "Quis, putas, est fidelis seruus et prudens etc." Hinc etiam Ambrosius: "Deus, quis similis erit tibi? non utique nullus; quia imago patris filius est." Similiter accipiendum: "Quis orabit pro eo?" hoc est, singularis uitae aliquis debet orare pro eo, qui peccauit in Domino. "Nam quomodo Iohannes diceret, non orandum pro delicto grauiori, qui legisset, Moysen rogasse, et inpetrasse, ubi erat preuaricatio uoluntaria? qui sciret etiam Ieremiam rogasse?" § 1. Potest etiam secundum Augustinum aliter intelligi illud Iohannis: "Est peccatum ad mortem etc." ut nulla sit eius et superiorum contrarietas. Ait enim: 'Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis.' De quo peccato, quoniam non est expressum, possunt multa et diuersa sentiri. Ego autem dico, hoc esse peccatum, fidem, que per dilectionem operatur, deserere usque ad mortem." Hec etiam est blasphemia in Spiritum sanctum, quam neque in hoc seculo, neque in futuro remittendam in euangelio Dominus asseruit. Siue autem delectatione peccati, siue desperatione ueniae usque ad mortem quis in peccato perseueret, iustum est, ut sine fine puniatur qui sine fine peccauerit.
D. 1 c. 60 de poen. · Unde Gregorius: [Papa, lib. IV. Dial. c. 43.]
¶"Voluissent iniqui, si potuissent, sine fine uiuere, ut potuissent sine fine peccare. Ostendunt quia in peccato semper uiuere cupiunt, qui numquam peccare desinunt, dum uiuunt. Ad magnam ergo iusticiam iudicantis pertinet, ut numquam careant supplicio qui in hac uita numquam uoluerunt carere peccato." [Gratian.] Ex his itaque apparet, quod sine confessione oris et satisfactione operis peccatum non remittitur. Nam si iniquitates nostras necesse est, ut dicamus, ut postea iustificemur; si nemo potest iustificari a peccato, nisi antea fuerit confessus peccatum; si confessio paradysum aperit, ueniam acquirit; si illa solum confessio utilis est, que fit cum penitencia (in quo notatur aliud esse confessio, aliud penitencia, siue interior siue exterior accipiatur); si ille, qui promittit ueniam occulte apud Deum non apud ecclesiam penitenciam agenti, frustrat euangelium et claues datas ecclesiae, promittit etiam quod Deus negat delinquenti; si nemo potest consequi ueniam, nisi quantulamcumque, etsi minorem quam debeat, peccati soluerit penam; si solis sacerdotibus ligandi soluendique potestas a Deo tradita est; si nullus ueniam accipit, nisi ecclesiae supplicationibus ipsam inpetrare contendat: concluditur ergo, quod nullus ante confessionem oris et satisfactionem operis peccati abolet culpam. § 1. Denique, ut perspicue appareat, neminem sine confessione a peccato mundari, ab ipsius humani generis principio sumamus exordium. Peccato transgressionis primi parentes corrupti a Domino sunt requisiti de culpa, ut peccatum, quod transgrediendo conmiserant, confitendo delerent. Serpens autem de culpa requisitus non est, quia per confessionem non reuocabatur ad uitam. Cayn quoque, cum primae preuaricationi fratricidium addidisset, similiter a Domino de culpa requisitus est, dum dicitur ei: "Ubi est Abel frater tuus?" Sed quia superbus peccatum suum confiteri noluit, potius mendaciter negando Dominum fallere conatus est, dicens: "Numquid custos fratris mei sum ego?" indignus uenia iudicatus est. Unde in desperationis profundum mersus, dum ait: "Maior est iniquitas mea, quam ut ueniam merear" Vagus et profugus exiit a facie Domini, significans, eos, qui peccatum suum confiteri dissimulant, respectu diuinae miserationis indignos haberi. Reges quoque, qui ignorantia ducti in Abraham deliquerant, non nisi eodem orante sanari meruerunt. In quo figuratur, quod passiones morum non sanantur, nisi orationibus ecclesiae. Moysi quoque precepit Dominus, ut lepra, siue in cute, siue in domo, siue in ueste, appareret, sacerdoti ostenderetur, et, iuxta eius arbitrium separata, eius iudicio contaminaretur, uel mundaretur. Saul quoque, cum a spiritu maligno uexaretur, non poterat ad sanae mentis offitium redire, nisi prius Dauid psalterium arriperet, et coram eo psalleret, et ita ab eius uexatione cessaret diabolus. In quo mistice ostenditur, quod quicumque diabolo propter peccatum mancipatur, ab eius dominio eripi non ualet, nisi Dauid, id est ecclesia, psalterium accipiat, et coram eo psallat, id est participem spiritualis gratiae ipsum faciat, et salubriter ammonendo, et pie pro eo orando, et exempla boni operis sibi prebendo, diabolum ab inuisibili eius uexatione conpescat. Dauid quoque, cum adulterium conmisisset et homicidium, non ante audiuit a Propheta: "Transtulit Dominus peccatum tuum a te," quam ipsum peccatum confiteretur. Prius enim Prophetae redarguenti peccatum confessus est, et postea audiuit: "Transtulit Dominus peccatum tuum a te." Achab quoque, cum de innocentis sanguinis effusione sentenciam conminantis Dei audiret, induit se ipsum cilicio, satisfaciens Deo per penitenciam. Unde Dominus ad Helyam ait: "Quoniam Achab reueritus est faciem meam, non inducam malum in diebus eius." Niniuita cum audirent: "Adhuc quadraginta dies, et Niniue subuertetur," ex edicto regis et principum penitenciam egerunt, dicentes: "Quis scit, si conuertatur, et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem?" Hac humilitate satisfactionis inminentem subuersionem euadere meruerunt. Quorum exemplis euidenter ostenditur, quod nullus a Deo consequatur ueniam, nisi primum satisfecerit sibi per penitenciam. Nabuchodonosor propter superbiam suam a rationabili mente in bestialem animum conmutatus, atque a regno suo profugus recedens, non ante regnum recepit, quam conuersus Deum predicauit. Denique plebs Israelitica ob culpam suae transgressionis captiuitati tradita non ante liberari meruit, quam peccata sua confitens Danielis et aliorum sanctorum precibus ueniam accepit. § 2. In euangelio quoque uenientes ad Iohannem, ut baptizarentur ab eo baptismo penitenciae, primum confitebantur peccata sua, ostendentes, quod quisque debet peccata sua dampnando: confiteri, et innouationem melioris uitae promittere, si regenerationis gratiam desiderat accipere. Christus quoque alios legitur suscitasse a mortuis, alios a lepra mundasse, alios illuminasse, aliorum membra paralisi dissoluta consolidasse: omnium tamen sanitatem petitio propriae uocis uel amicorum legitur precessisse. Luca enim referente didicimus, quod pro socru Petri prius rogatus est, quam eam sanitati redderet. Leprosus uero ille, quem descendens Dominus de monte mundauit, prius clamauit ad eum: "Domine, si uis, potes me mundare," quem postea tangendo mundauit. Cecus quoque dum clamaret ad eum: "Miserere mei, fili Dauid," interrogauit eum Iesus: "Quid uis, ut faciam tibi?" ait: "Rabboni, ut uideam lumen." Tres quoque mortuos audiuit, quos aliis orantibus reddidit uitae. Quartum quoque discipulo nunciante audiuit; sed quia defuerunt uiui, qui pro eo precarentur, resuscitari non meruit. § 3. Quibus nimirum exemplis euidentissime datur intelligi, quod ille, quem macula grauioris culpae inficit, nisi confessione proprii oris, uel intercessione ecclesiae suffragante, sanari non poterit. Hinc penitens ille, qui prius tacendo peccata flagellari meruerat, postea correptus dicebat: "Quoniam tacui, inueterauerunt ossa mea, dum clamarem tota die." Hinc Christus ex persona membrorum ait: "Non absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum." Quod Augustinus exponit, dicens: "Puteus est humanae iniquitatis profunditas, in quem si cecideris, non claudet super te os suum, si tu non claudis os tuum; confitere ergo, et dic: De profundis clamaui ad te, Domine, et euades. Claudet super illum, qui in profundo contempnit, a quo mortuo, uelut ab eo, qui non est, perit confessio." Hinc idem Propheta ait: "Introite portas eius in confessione," ostendens ad portas misericordiae non nisi per confessionem peccati aliquem posse pertingere. § 4. Hinc etiam B. Iohannes Baptista, et Saluator noster exordium suae predicationis a penitencia sumpserunt dicentes: "Penitenciam agite, appropinquabit enim regnum celorum;" ostendentes neminem ad regna celorum posse pertingere, nisi primum per penitenciam Deo curauerit satisfacere. Hinc etiam in Actibus Apostolorum legitur, quod credentes ueniebant ad Apostolos, annunciantes actus suos. § 5. Ex his omnibus facile monstratur, sine confessione nullum ueniam posse mereri.
D. 1 c. 61 de poen. · Hinc etiam Leo Papa ait: [epist. LXXVIII. al. LXXX. ad Episcopos Campaniae]
¶"Sufficit penitentia confessio, que primum Domino offertur, deinde sacerdoti, qui pro delictis penitencium precator accedit."
D. 1 c. 62 de poen. · Idem. [ad Rusticum, Narbonensem Episcopum, epist. XC. al. XCII. c. 7.]
¶"Penitencia, que dilata est, cum studiosius petita fuerit, non negetur, ut eo modo ad indulgentiae medicinam anima uulnerata perueniat."
D. 1 c. 63 de poen. · Item Augustinus in sermone de penitencia: [al. lib. de penitenciae medicina]
¶"Non sufficit mores in melius conmutare, et a preteritis malis recedere, nisi etiam de his, que facta sunt, satisfiat Domino per penitenciae dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium, cooperantibus elemosinis et ieiuniis."
D. 1 c. 64 de poen. · Item Ambrosius. [in c. 1. Lucae.]
¶"Nouit Deus mutare sentenciam, si tu noueris emendare delictum."
D. 1 c. 65 de poen. · Item Leo Papa. [epist. XC. al. XCII. Ad Rusticum, c. 8.]
¶"Aliud quidem est debita iusta reposcere, aliud propria perfectionis amore contempnere. Illicitorum ueniam postulantem oportet etiam a multis licitis abstinere; dicente Apostolo: 'Omnia michi licent, sed non omnia expediunt.' Unde si penitens habeat causam, quam negligere forte non debeat, melius expetet ecclesiasticum, quam forense iudicium."
D. 1 c. 66 de poen. · Item Ieronimus in Malachia
¶"Qui sanctus sacerdos est, et comedit Pasca Domini, accingatur baltheo castitatis, et audiat cum Apostolis: Sint lumbi uestri precincti, et lucernae ardentes in manibus uestris. Qui autem peccator est, et quem remordet propria conscientia, cilicio accingatur, et plangat uel propria delicta uel populi, et ingrediatur ecclesiam, de qua fuerat egressus propter peccata, et cubet uel dormiat in sacco, ut preteritas delicias, per quas Deum offenderat, austeritate uitae conpenset."
D. 1 c. 67 de poen. · Idem in Amos Propheta. [ad c. 9.]
¶"Si agamus penitenciam, ipsum quoque suae penitebit sentenciae. Rursus iuxta eundem Iheremiam promittit prospera si penitenciam egerimus. Quod si negligentia dissoluamur, et illum penitebit sponsionis, promissaque mutabit. Cuius rei exemplum Samariam et Iherusalem habere possumus, quorum alii de inminentibus suppliciis liberati sunt, alii que patribus promissa fuerant perdiderunt."
D. 1 c. 68 de poen. · Idem super Danielem. [ad c. 4.]
¶"'Quamobrem, consilium meum placeat tibi, et peccata tua elemosinis redime, et iniquitates tuas in misericordiis pauperum: si forte ignoscat Deus delictis tuis.' Si predixit sentenciam, que mutari non potest, quomodo hortatur ad elemosinas pauperum et misericordiam ut Dei sentencia permutetur? Quod facile soluitur regis Ezechiae exemplo (quem Ysaias dixit esse moriturum) et Niniuitarum, quibus dictum fuerat: 'Adhuc quadraginta dies et Niniue subuertetur.' Et tamen ad preces Ezechiae et Niniue Dei sentencia mutata est. Rursum bona agenti se asserit polliceri et indulgentiam, alioquin et in reuerentiam loquitur deus se mala minari super gentem, et, si bona fecerit minas clementia commutare. Rursum agenti asserit polliceri, et, si male fecerit, dicit, suam mutare sentenciam, non in homines, sed in opera, que mutata sunt. Neque enim Deus hominibus irascitur, sed uiciis, que cum in homine non fuerint, nequaquam punit quod mutatum est. Dicamus quidem et aliter. Fecit igitur Nabuchodonosor iuxta Danielis consilium misericordias in pauperes, et idcirco usque ad mensem duodecimum in eo dilata est sentencia. Sed quia postea ambulans in aula Babylonis gloriatur, et dicit: 'Nonne hec est Babilon magna, quam ego edificaui in domum regis et in robore fortitudinis meae, et gloria nominis mei?' bonum misericordiae perdidit malo superbiae. 'Forsitan ignoscat Deus delictis tuis.' Cum B. Daniel prescius futurorum de sentencia Dei dubitet, rem temerariam faciunt qui audacter ueniam peccantibus pollicentur. Et tamen sciendum est, quod Nabuchodonosor bona opera facienti uenia repromittitur."
D. 1 c. 69 de poen. · Idem
¶"Vide benignum Dominum misericordiam cum seueritate miscentem, et ipsius penae modum iusta et clementi libratione pensantem. Non in perpetuum tradidit delinquentes, sed quanto, inquit, tempore seruierunt Chusarsathon, hoc est octo annis. Disce et hoc, o tu auditor, quisquis ille es, qui tibi conscius es alicuius erroris, et quanto tempore errasse te nosti, quanto tempore deliquisti, tanto nichilominus tempore humilia te ipsum Deo, et satisfacito ei in confessione penitenciae; non expectes, ut humiliet te Chusarsathon, et inuito necessitas extorqueat penitenciam: sed ipse preueni tortoris istius duriciam, quia, si te ipse emendaueris, si te ipse correxeris, pius est Dominus et misericors, qui uindictam temperet ab eo, qui illam penitendo preuenit. Sed et illud consideremus, quia, donec seruierunt Chusarsathon hi, qui traditi fuerant pro delictis suis, et non clamauerunt ad Dominum, nemo suscitatus est, qui saluare eos posset. Cum uero clamauerunt ad Dominum, tunc suscitauit Dominus saluatorem Israel et saluauit eos."
D. 1 c. 70 de poen. · Idem. [Ieronimus in c. 5. Epistolae ad Ephesios]
¶"Ecclesia Christi est, non habens maculam neque rugam, aut aliquid istiusmodi. Qui ergo peccator est, et aliqua sorde maculatus, de ecclesia Christi non potest appellari, nec Christo subiectus dici. Possibile autem est, ut, quomodo ecclesia, que prius rugam habuerit et maculam, et inmunditiam postea restituta est, ita et peccator currat ad medicum, quia non habent opus sani medico, sed male habentes, ut curent uulnera ipsius, et fiat de ecclesia, que est corpus Christi."
D. 1 c. 71 de poen. · Idem. [in c. 1. Amos.]
¶"'Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non conuertam eum.' Iuxta tropologiam hoc possumus dicere. Primum peccatum est cogitasse que mala sunt. Secundum, cogitationibus acquieuisse peruersis. Tertium, quod mente decreueris opere conplesse. Quartum, post peccatum non agere penitenciam, et suo sibi conplacere delicto."
D. 1 c. 72 de poen. · Idem. [epist LXV. ad Pammachium et Oceanum]
¶"Secunda post naufragium tabula est culpam simpliciter confiteri. Imitati estis errantem, imitamini et correctum. Errauimus iuuenes, emendemur senes; iungamus gemitus et lacrimas copulemus."
D. 1 c. 73 de poen. · Idem
¶"Quia diuinitatis natura clemens est et pia, magisque ad indulgentiam quam ad uindictam prona, quia non uult mortem peccatoris, sed ut conuertatur et uiuat: si quis post lapsum peccatorum ad ueram penitenciam se conuertit, cito a misericordiae iudice ueniam inpetrabit."
D. 1 c. 74 de poen. · Idem in Malachia
¶"Ne forsitan peccati memores tardius reuertantur 'adhuc,' inquit, 'sedere uos faciam in tabernaculis, sicut in diebus festiuitatis,' ut, quod facit baptisma, hoc faciat penitencia, et habitent in tabernaculis Saluatoris, hoc est in ecclesia."
D. 1 c. 75 de poen. · Idem. [in c. 9. Danielis]
¶"Predixerat Iheremias septuaginta annos dessolationis templi, post quos rursum ueniret populus in Iudeam, et edificaretur ibi templum et Iherusalem. Que res Danielem non facit negligentem, sed magis prouocat ad rogandum, ut quod Deus per suam clementiam promisit per eorum inpleat preces, ne negligentia, et superbia pariat offensam. § 1. Denique in Genesi legimus, centum et uiginti annos penitencias constitutos ante diluuium, quia tanto tempore, hoc est centum annis, noluerunt agere penitenciam, nequaquam expectat, ut et uiginti alii conpleantur, sed infert ante quod postea fuerat conminatus. Unde Iheremiae dicitur ob duriciam cordis populi Iudeorum: 'Ne ores pro populo hoc, quia non exaudiam te.' Et ad Samuel: 'Usquequo luges super Saul? Et ego abieci eum.' In cinere igitur et sacco postulat inpleri quod promiserat Deus, non quod esset incredulus futurorum, sed ne securitas negligentiam, et negligentia preparet offensam."
D. 1 c. 76 de poen. · Operibus misericordiae non Deum emimus, sed nosmetipsos redimimus · Item Ambrosius in sermone in Dominica de Abraham.
¶"Medicina misericordiae tollit peccata magna." Habemus plura subsidia, quibus peccata nostra redimimus: pecuniam habes, redime peccatum tuum. Non uenalis est Dominus, sed tu ipse uenalis es. Peccatis tuis uenundatus es, redime te operibus tuis, redime te pecunia tua; uilis pecunia, sed preciosa est misericordia. § 1. "Elemosina," inquit, "a peccato liberat."
D. 1 d.p.c. 76 de poen.
¶Crimina ergo elemosinis redimuntur.
D. 1 c. 77 de poen. · Item Iohannes Os aureum. [homil. IX. ad c. 6. epist. ad Hebraeos.]
¶"Medicamentum fortius, quod maxime operatur in penitencia, hoc est. Sicut in preceptis medicinae medicamentum multas quidem herbas accipit, unam autem dominantissimam: sic et in penitencia ista herba dominantior et potentior est, et uniuersum ipsa efficit. Audi enim quid dixit diuina scriptura: 'Date elemosinam, et ecce, omnia munda sunt uobis.'"
D. 1 c. 78 de poen. · . Item Ambrosius in libro [I.] de penitentia. [c. 2.]
¶"Deus diffinitionem non facit, qui misericordiam suam omnibus promisit, et sacerdotibus suis relaxandi licentiam sine ulla exceptione concessit. Sed qui culpam exaggerauerit exaggeret penitenciam. Maiora enim crimina maioribus abluuntur fletibus."
D. 1 c. 79 de poen. · Idem. [lib. II. de penit. c. 10.]
¶"Fleat pro te mater ecclesia, et culpam tuam lacrimis lauet. Videat te Christus merentem, et a dicat: 'Beati tristes, quia gaudebitis,' Amat, ut pro uno multi rogent. Denique in euangelio motus uiduae lacrimis, quia plurimi pro ea flebant, filium eius resuscitauit."
D. 1 c. 80 de poen. · Idem. [eodem lib. II. c. 11.]
¶"Adam de paradyso statim post culpam Deus eiecit. Non distulit; sed statim separauit a deliciis, ut ageret penitenciam; statim tunica uestiuit eum pellicea, non serica."
D. 1 c. 81 de poen. · Item Augustinus ad Felicianum
¶"Tres sunt autem actiones penitenciae, quas mecum uestra eruditio recognoscit. Una est, que nouum hominem parturit, donec per baptismum salutare omnium preteritorum fiat ablutio peccatorum. Omnis enim, qui iam uoluntatis suae arbiter constitutus est, cum accedit ad sacramenta fidelium, nisi eum peniteat uitae ueteris, nouam non potest inchoare. Ab hac penitencia, cum baptizantur, soli paruuli inmunes sunt. Nondum enim uti possunt libero arbitrio. Quibus tamen ad consecrationem remissionemque originalis peccati prodest eorum fides, a quibus offeruntur. § 1. Altera uero penitencia est, cuius actio per totam uitam istam, qua in carne degimus mortali, perpetua supplicationis humilitate subeunda est. Primo, quia nemo uitam eternam, incorruptibilem inmortalemque desiderat, nisi eum uitae huius temporalis, corruptibilis, mortalis peniteat. Non enim sic quisque in nouam uitam per sanctificationem baptismi nascitur, ut, quemadmodum ibi deponit omnia peccata preterita, ita etiam statim mortalitatem ipsam carnis, corruptionemque deponat. § 2. Tertia est actio penitenciae, que pro illis peccatis subeunda est, que legis Decalogus continet, et de quibus Apostolus ait: 'Si enim nos iudicaremus, non a Domino utique iudicaremur.'" Et infra: § 3. "Est etiam penitencia humilium et bonorum fidelium pena cottidiana, in qua pectora tundimus, dicentes: 'Dimitte nobis debita nostra etc.' Neque ea dimitti nobis uolumus, que dimissa in baptismo non dubitamus, sed illa utique, que humanae fragilitati quamuis parua, tamen crebra subrepunt, que, si collecta contra nos fuerint, ita nos grauabunt, eo oppriment, sicut unum aliquod grande peccatum. Quid enim interest ad naufragium, utrum non grandi fluctu nauis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens aqua in sentinam, et per negligentiam derelicta atque contempta inpleat nauem atque submergat? propter hec ieiunia, elemosinae, et orationes inuigilant: in quibus cum dicimus: 'Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus,' manifestamus nos habere quod nobis dimittatur, atque in his uerbis humiliantes animas nostras cotidianam quodammodo agere penitenciam non cessamus."
D. 1 c. 82 de poen. · Item Gregorius
¶"Si peccatum Dauid Dominus transtulit tam detestabile, quid est, quod post omnia que de eodem peccato per Prophetam ei a Domino dicta sunt postmodum tanta tollerauit? Sed proculdubio Dominus delictum sine ultione non deserit. Aut enim ipse homo hoc in se penitens punit, aut hoc Deus cum homine uindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcitur, quia nullatenus sine uindicta laxatur. Sic enim Dauid audire post confessionem meruit: 'Dominus transtulit peccatum tuum,' et tamen multis post cruciatibus afflictus ac fugiens reatum culpae, quam perpetrauerat, exsoluit. Sicut nos salutis unda a culpa primi hominis absoluimur. Sed tamen, reatum eiusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia delicta nostra siue per nos, siue per semetipsum resecat etiam, cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non uult uidere."
D. 1 c. 83 de poen. · Item Augustinus. [de peccatorum meritis et remiss. lib. II., c. 34.]
¶"Sicut primi homines postea iuste uiuendo merito creduntur per Domini sanguinem ab extremo iudicio liberati non tamen illa uita meruerunt ad paradysum reuocari: sic et caro peccati, etiamsi peccatis remissis homo in ea iuste uixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti, quam traxit de propagine peccati. Tale aliquid nobis insinuatum est de patriarcha Dauid in libro Regnorum, ad quem cum Propheta missus esset, eique propter peccatum, quod admiserat, euentura mala conminaretur, confessione peccati ueniam meruit, respondente Propheta, quod illud ei flagitium facinusque remissum sit; et tamen consecuta sunt que Deus fuerat conminatus, ut sic humiliaretur a filio. Quare et nunc dicitur, si Deus propter peccatum illud fuerat conminatus, cur dimisso peccato, quod erat ei minatus, inpleuit? nisi quia rectissime, si dictum fuerit, respondetur, remissionem illam peccati factam, ne homo a percipienda uita inpediretur eterna; subsecutum uero illud conminationis exemplum, ut pietas hominis in illa humilitate exerceretur atque probaretur. Sic et mortem corporis propter peccatum Deus homini inflixit, et post peccatorum remissionem propter exercendam iusticiam non ademit."
D. 1 c. 84 de poen. · Doloris mensura potius quam temporis in actione penitenciae consideranda est · Idem in omelia de penitencia.
¶In actione penitenciae, ubi tale conmissum est, ut is, qui conmisit, a Christi etiam corpore separetur, non tam consideranda est mensura temporis, quam doloris: "Cor enim contritum et humiliatum Deus non despiciet." Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, nec in aliorum noticiam nisi per uerba uel quecumque alia signa procedit, cum sit coram illo, cui dicitur: "Gemitus meus a te non est absconditus;" recte constituuntur ab his, qui ecclesiis presunt, tempora penitenciae, ut satisfiat etiam ecclesiae, in qua remittuntur ipsa peccata. Extra eam quippe non remittuntur. Ergo cum tanta est plaga peccati, atque inpetus morbi, ut medicamenta corporis et sanguinis Domini differenda sint, auctoritate antistitis debet se quisque ab altario remouere ad agendam penitenciam, et eadem auctoritate reconciliari.
D. 1 c. 85 de poen. · Idem in eadem. [hom. L., c. 11.]
¶Iudicet se ipsum homo uoluntate, dum potest, et mores conuertat in melius, ne, cum iam non poterit, preter uoluntatem a Domino iudicetur. Et cum in se protulerit seuerissimae medicinae sed tamen utilissimae sentenciam, ueniat ad antistites, per quos illi claues in ecclesia ministrantur tamquam bonus iam incipiens esse filius, maternorum membrorum ordine custodito, a prepositis sacramentorum accipiat satisfactionis suae modum, in offerendo sacrificio contribulati cordis deuotus et supplex, id tamen agat, quod non solum ipsi prosit ad recipiendam salutem, sed etiam ceteris ad exemplum, ut, si peccatum eius non solum in graui eius malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum est, atque hoc expedire utilitati ecclesiae uidetur antistiti, in noticia multorum, uel coram totius plebis multitudine, agere penitenciam non recuset, nec resistat, ne letali et mortiferae plagae per pudorem addat tumorem. § 1. Multi enim corriguntur, ut Petrus; multi tollerantur, ut Iudas, etc.
D. 1 c. 86 de poen. · Mortificatio uiciorum magis quam abstinentia ciborum penitenti est necessaria · Item Ieronimus.
¶Mensuram temporis in agenda penitencia idcirco non satis aperte prefigunt canones pro unoquoque crimine, ut de singulis dicant, qualiter unumquodque emendandum sit, sed magis in arbitrio sacerdotis intelligentis relinquendum statuunt, quia apud Deum non tam ualet mensura temporis, quam doloris, nec abstinentia tantum ciborum, quam mortificatio uiciorum. Propter quod tempora penitenciae pro fide et conuersatione penitentium abbreuianda precipiunt, et pro negligentia protelanda existimant. Tamen pro quibusdam culpis modi penitenciae sunt inpositi.
D. 1 c. 87 de poen. · Item Iohannes Crisostomus. [id est, auctor operis imperfecti in Matthaeum, homil. 40.]
¶Quis aliquando uidit clericum cito penitenciam agentem? et si deprehensus humiliauerit se, non ideo dolet, quia peccauit, sed confunditur, quia perdidit gloriam suam.
D. 1 d.p.c. 87 de poen.
¶His auctoritatibus asseritur, neminem sine penitencia et confessione propriae uocis a peccatis posse mundari. Unde premissae auctoritates, quibus uidebatur probari, sola contritione cordis ueniam prestari, aliter interpretandae sunt, quam ab eis exponantur. Negationem namque Petri secuta est satisfactio lacrimarum, et trina confessio dominicae dilectionis, qua penitus deleuit peccatum trinae negationis. Non ergo necessaria sibi erat certa satisfactio peccati, cuius totum uitae tempus obedientiae inpendebatur sui conditoris. Imitabatur enim illud propheticum: "Declina a malo, et fac bonum;" et illud Ysaiae: "Derelinquat inpius uiam suam, et uir iniquus cogitationes suas etc." Amplius horum a peccatore nichil exigitur. Non ergo illa auctoritate Leonis Papae satisfactio penitenciae negatur esse necessaria cuilibet delinquenti, sed ei tantum, qui B. Petrum imitatus huic seculo penitus abrenunciat, et cunctorum uitiorum fomitem in se funditus mortificat. § 1. Item illud Iohannis Crisostomi: "Lauant lacrimae delictum, quod uoce est pudor confiteri;" et illud aliud, quod scribit in epistola ad Ebreos: "Non tibi dico, ut te prodas in publicum, neque apud alios accuses; sed obedire te uolo Prophetae dicenti: Reuela uiam tuam ante Dominum. Ergo confitere peccata tua, apud uerum iudicem cum oratione delicta tua pronuncia, non lingua, sed conscientiae tuae memoria, et tunc demum spera, te misericordiam posse consequi, si habueris in mente peccata tua continue, numquam malum in corde aduersus proximum tenebis," non ita intelligendum est, ut sine confessione oris peccata dicantur dimitti, sed sine publica satisfactione. Secreta namque peccata secreta confessione et occulta satisfactione purgantur, nec est necesse, ut que semel sacerdoti confessi fuerimus denuo confiteamur, sed lingua cordis, non carnis apud iudicem uerum ea iugiter confiteri debemus. Hinc etiam idem Iohannes Crisostomus ait: "Nunc autem si recorderis peccatorum tuorum, et frequenter ea in conspectu Dei pronuncies, et pro eis clementiam eius depreceris, citius illa delebis. Si autem nunc obliuiscaris peccatorum tuorum, tunc eorum recordaberis nolens, quando in toto mundo publicabuntur, et in conspectu proferentur omnium tam amicorum quam inimicorum tuorum, et sanctorum angelorum, celestiumque uirtutum. Non enim ad Dauid solum dicebat: 'Tu secreto fecisti ego cunctis manifestabo;' sed etiam ad omnes nos hoc dicitur." § 2. Similiter et illud Prosperi intelligitur: "Qui crimen suum ultro agnoscunt, et aut propriis confessionibus illud produnt, aut nescientibus aliis, quales occulti sunt etc." Aliis nescientibus, id est occulta confessione istis peccatum suum confitentibus, non publice illud manifestantibus. Item illud prophetae: "Dixi: confitebor, et tu remisisti," id est remissibilem iudicasti, "inpietatem peccati mei." Ita et illud Augustini intelligitur: "Magna pietas Dei, ut ad solam promissionem peccata dimiserit," id est remissibilia iudicauerit. Item: "Votum pro opere reputatur, cum deest facultas operis." Unde uotum confessionis reputatur pro opere uocis, cum deest facultas confessionis. Item: "Voluntas remuneratur, non opus," ita intelligitur: uoluntas facit opus remunerabile, non opus uoluntatem. Item illud: "In quacumque hora peccator conuersus fuerit," conuerti dicitur qui omnino uertitur: omnino uertitur, cuius opus, uox et cogitatio ita mortificationi desudat peccati, sicut prius seruierat iniquitati. Ita et illud intelligitur: "Conuertimini ad me etc." Item: "Scindite corda uestra, et non uestimenta, "eis dicitur, qui nulla interiori satisfactione precedente, sed sola exteriori se Deum posse placare confidunt. Item cuncta, que de leprosis mundatis uel de Lazaro suscitato inducuntur, ad contritionem cordis, non ad ueniam remissionis referenda sunt. Obstinatio enim animi, et confessionis contemptus, quedam mors est inpietatis et lepra superbiae, a qua quisque reuiuiscit, dum sibi per gratiam dolor delicti et uotum confessionis inspiratur. § 3. Ad hunc etiam articulum pertinent ea, que de uiuentibus, uel in luce ambulantibus, uel dilectionem Dei habentibus, uel de habitaculis Spiritus sancti factis dicta sunt, ut hec omnia quisque dicatur assecutus ex cordis contritione, quam habet, non ex plenaria peccati remissione, quam nondum inuenit. Sicut enim in baptismate peccatum remittitur, et tamen eius pena reseruatur, sic per contritionem cordis quisque a Deo resuscitari dicitur, licet adhuc peccati reatu teneatur. Non ergo premissis auctoritatibus uel argumentis sine confessione oris et satisfactione operis aliquis probatur a peccato mundari. § 4. Econtra auctoritas illa Iohannis Crisostomi et Prosperi contra mentem auctoris extorta uidetur. Non enim dicitur: "non tibi dico, ut te publice accuses," sed: "non tibi dico, ut apud alios te accuses." Sic et Prosper non ait: "omnibus," sed simpliciter: "aliis nescientibus." Unde euidentissime datur intelligi, quod sine confessione oris possunt peccata deleri. Ea uero, que ad exhortationem penitenciae et confessionis dicta sunt, non huic sentenciae contraria uidentur. Vel enim sunt uerba exhortationis, non iussionis, sicut illud: "Confitemini alterutrum peccata uestra," uel si qua iubendo dicta sunt, non ad oris confessionem, sed cordis, non ad exteriorem satisfactionem, sed ad interiorem referenda sunt. § 5. Est enim penitencia alia interior, alia exterior. Interior penitencia est illa, de qua Augustinus ait: "Omnis, qui suae uoluntatis arbiter est constitutus, non potest inchoare nouam uitam, nisi peniteat eum ueteris uitae." Item de eadem Petrus in Actibus Apostolorum legitur dixisse: "Penitenciam agite, et baptizetur unusquisque uestrum." Quod de interiori penitencia, non de exteriori dictum accipitur. De exteriori uero penitencia Ambrosius ait super epistolam ad Romanos: "Gratia Dei in baptismate non requirit gemitum uel planctum, non opus aliquod, sed solam confessionem cordis, et omnia gratis condonat." Quecumque ergo de penitencia iubendo dicta sunt, non ad exteriorem, ut diximus, sed ad interiorem referenda sunt, sine qua nullus umquam Deo reconciliari potuit. § 6. Illud autem Augustini, quo quisque negatur ueniam consequi, nisi prius quantulamcumque peccati soluerit penam, non huic sentenciae inuenitur aduersum. Nullus enim asseritur a peccato mundari, nisi penam peccati passus fuerit. Sed aliud est peccatum sacerdoti confiteri, et eius arbitrio de peccato satisfacere: atque aliud Deo confiteri corde, et secreta satisfactione in se ipso peccatum punire. Est enim penitencia (ut ait Augustinus) dolor cordis, quo quisque in se punit quod deliquit. De hac iterum satisfactione idem ait in Psalmo L. exponens: "Quoniam iniquitatem meam ego cognosco. Tu ne punias, quia ego punio: ignosce, quia ego cognosco non dissimulo." Et infra: "Sic Deus misericordiam dat, ut seruet ueritatem, ut nec peccata eius sint inpunita, cui ignoscit. Ignoscit enim se ipsum punienti. Misericordia est, quod homo liberatur; ueritas, quod peccatum punitur." Idem in Psalmo LXXXIV.: "Veritas de terra oritur, id est confessio de homine, ut se accuset, et sic iusticia de celo prospexit, ut publicanus confitens rediit iustificatus; iusticia prospicit, quasi Deus dicat: parcamus huic, quia non parcit sibi; ignoscamus, quia agnoscit. De celo ergo iusticia prospexit, id est, a Deo data est iustificatio penitenti." § 7. Hec ergo secreta satisfactio leuium siue occultorum criminum Deo offerenda est, nec sine pena relaxari probantur que sic expiari creduntur. Ea uero, que de publica satisfactione uel oris confessione dicuntur, in publicis et manifestis criminibus intelligenda sunt. Peccata namque Nabuchodonosor, que propheta misericordiis et elemosinis redimi suasit, peccata quoque Niniuitarum, que publica satisfactione expiata sunt, cunctis nota erant. Et publica noxa (ut Augustinus testatur) publico eget remedio. § 8. Premissis itaque auctoritatibus pro manifestis criminibus manifesta probatur offerenda satisfactio et oris confessio. Latentia uero peccata non probantur sacerdoti necessario confitenda, et eius arbitrio expianda. § 9. Econtra ea, que in assertione huius sentenciae dicta sunt, partim ueritate nituntur, partim pondere carent. Sine contritione etenim cordis nullum peccatum posse dimitti, occulta uero peccata secreta satisfactione, publica quoque manifesta penitencia expiari debere, firmissima constat ratione subnixum. Porro sine confessione oris, si facultas confitendi non defuerit, aliquod graue delictum expiari, auctoritati penitus probatur aduersum. Quomodo enim secundum auctoritatem Leonis Papae sine supplicationibus sacerdotum indulgentia nequit obtineri, si sine confessione oris a peccato possumus emundari? Quis enim supplicabit pro peccato, quod nescit? § 10. Item, quomodo secundum Augustinum frustrat claues ecclesiae qui sine arbitrio sacerdotis penitenciam agit, si sine oris confessione criminis indulgentiam inpetrat? § 11. Item, quomodo secundum Ambrosium ius ligandi et soluendi solis sacerdotibus a Domino creditur esse permissum, si quisque suo arbitrio se ipsum peccando ligat, uel secreta penitencia, secundum Prosperum, in se ipsum sentenciam profert excommunicationis, atque post satisfactionem absque sacerdotali iudicio se ipsum Deo uel altario eius reconciliat? § 12. Non sunt hec premissis auctoritatibus consentanea: sed multorum exemplis probantur aduersa. Filiam namque archisynagogi turbis eiectis Dominus resuscitauit: non tamen, nisi presentibus matre et patre puellae, Petro quoque, Iacobo, et Iohanne, uitae reddita est. In quo moraliter instruimur, ut secreta peccata, que per mortem puellae intelliguntur, non nisi supplicationibus ecclesiae, que per matrem et patrem puellae designantur, et sacerdotum ministerio, qui per Petrum et ceteros intelliguntur, a Domino existimentur dimitti. § 13. Item in Leuitico: "Qui domum suam uel agrum Domino uouendo consecrauerit, non potest eam redimere, nisi syclo sanctuarii, sacerdote quoque (non ipso) supputante annorum numerum usque ad iubileum." In quo similiter docemur, quod quicumque domum conscientiae uel agrum conuersationis per penitenciam Domino offerre, atque precio bonorum operum de uana uitae suae conuersatione se ipsum redimere uoluerit, non potest hoc facere, nisi syclo sanctuarii, id est operibus penitenciae, sacra scriptura prefixis. Unde uenientibus ad se turbis B. Iohannes non ait simpliciter: facite penitenciam, uel fructus penitenciae, sed addidit: "dignos," ut pro qualitate uidelicet peccatorum qualitas offeratur operum bonorum. Non par enim debet esse fructus boni operis eius, qui nichil uel parum deliquit, atque eius, qui grandia conmisit. Ille tamquam nullius criminis sibi conscius usum sibi in rebus licitis prebet; hunc tamquam multis grauatum etiam a licitis temperare oportet. In iubileo plena remissio prestabatur. Unde per eum perfecta remissio peccati figuratur. Sacerdos ergo numerum annorum usque ad iubileum supputat, cum eius arbitrio penitenciae tempora diffiniuntur, quibus quisque plenam peccati remissionem inueniat. Non enim (sicut Esicius ait super eundem locum) statim post diffinitam penitenciam quisque a peccato plene mundatur. § 14. Cum ergo, ut ex premissis colligitur, tempora penitenciae sacerdotis arbitrio diffiniantur, euidentissime apparet, sine confessione propriae uocis peccata non dimitti. Quis enim tempora penitenciae alicui prefiget, nisi primum peccata sua sibi manifestare curauerit? § 15. Item: Taciturnitas peccati ex superbia nascitur cordis. Ideo enim peccatum suum quisque celare desiderat, ne iniquitas sua aliis manifesta fiat, ne talis reputetur apud homines foris, qualem se iamdudum exhibuit diuino conspectui. Quod ex fonte superbiae nasci nulli dubium est; species etenim superbiae est, se uelle iustum uideri, qui peccator est; atque ypocrita conuincitur qui ad imitationem primorum parentum uel tergiuersatione uerborum peccata sua leuigare contendit, uel, sicut Cayn, peccatum suum reticendo penitus supprimere querit. Ubi autem superbia regnat, uel ypocrisis, humilitas locum habere non ualet. Sine humilitate uero alicui ueniam sperare non licet. Nec ergo, ubi est taciturnitas confessionis, uenia speranda est criminis. Probatur hoc idem auctoritate Augustini, qui in libro de penitencia [c. 10.] ait:
D. 1 c. 88 de poen.
¶"Quem penitet omnino peniteat, et dolorem lacrimis ostendat, representet uitam suam Deo per sacerdotem, preueniat iudicium Dei per confessionem. Precepit enim Dominus mundandis, ut ostenderent ora sacerdotibus, docens corporali presentia confitenda peccata, non per nuncium, non per scriptum manifestanda. Dixit enim: 'Ora monstrate,' et: 'Omnes,' non unus pro omnibus; non alium statuatis nuncium, qui pro uobis offerat munus a Moyse statutum, sed qui per uos peccastis et uos erubescatis. Erubescentia enim ipsa partem habet remissionis. Ex misericordia enim hoc precepit Dominus, ut neminem eniteret in occulto. In hoc enim, quod per se ipsum dicit sacerdoti, et erubescentiam uincit timore offensi, fit uenia criminis. Fit enim ueniale per confessionem quod criminale erat in operatione, et, si non statim purgatur, et tamen uitale quod conmiserat mortale. Multum enim satisfactionis obtulit qui erubescentiae dominans nichil eorum, que conmisit, nuncio Dei denegauit. Deus enim qui misericors et iustus est; sicut conseruat misericordiam in iusticia, ita et iusticiam in misericordia. Opus enim est misericordiae peccanti peccata dimittere: sed oportet, ut iustus iuste misereatur. Oportet enim, ut non solum quid, sed in quo doleat consideret, si dignus est, non dico iusticia, sed misericordia. Iusticia enim sola dampnat; sed dignus est misericordia qui spirituali labore petit gratiam. Laborat enim mens patiendo erubescentiam, et, quoniam uerecundia magna est pena, qui erubescit pro Christo fit dignus misericordia. Unde patet, quia quanto pluribus confitebitur in spe ueniae turpitudinem criminis, tanto facilius consequitur gratiam remissionis. Ipsi enim sacerdotes plus iam possunt proficere, plus confitentibus parcere. Quibus enim remittunt remittit Deus. Lazarum enim iam de monumento suscitatum obtulit discipulis soluendum, per hoc ostendens potestatem soluendi concessam sacerdoti. Dixit enim: 'Quodcumque solueritis super terram erit solutum et in celis,' hoc est: ego Deus, et omnes celestis miliciae ordines, et omnes sancti in gloria mea laudant uobiscum et confirmant quos ligatis et soluitis. Non dixit: quos putatis ligare et soluere, sed in quos exercetis opus iusticiae aut misericordiae. Alia autem opera uestra in peccatores non cognosco. § 1. Quare, qui confiteri uult peccata, ut inueniat gratiam, querat sacerdotem scientem ligare et soluere, ne, cum negligens circa se extiterit, negligatur ab illo, qui eum misericorditer monet et petit, ne ambo in foueam cadant, quam stultus euitare noluit. § 2. Tanta itaque uis confessionis est, ut, si deest sacerdos, confiteatur proximo. Sepe enim contingit, quod penitens non potest uerecundari coram sacerdote, quem desideranti nec locus, nec tempus. Et si ille cui confitebitur, potestatem soluendi non habeat, tamen fit dignus uenia ex desiderio sacerdotis, qui confitetur socio turpitudinem criminis. Mundati enim sunt leprosi, dum ibant ostendere ora sacerdotibus ante, quam ad eos peruenirent. Unde patet, Deum ad cor respicere, dum ex necessitate prohibentur ad sacerdotes peruenire. Sepe quidem eos querunt sed sani et leti; dum querunt ante, quam perueniunt moriuntur. Sed misericordia est Dei ubique, qui et iustis nouit parcere, etsi non tam cito, sicut soluerentur a sacerdote. § 3. Qui ergo omnino confitetur, et sacerdoti meliori, quam potest, confiteatur, si peccatum occultum est, sufficiat referre in noticiam sacerdotis, ut grata sit oblatio muneris. Nam in resurrectione filiae principis pauci interfuerunt qui uiderent. Nondum enim erat sepulta, nondum extra portam ciuitatis delata, nondum extra domum in noticiam portata. Intus resuscitauit quam intus inuenit, relictis solis Petro, et Iacobo, et Iohanne, patre et matre puellae, in quibus figuraliter continentur sacerdotes ecclesiae. Quos autem extra inuenit, animaduertendum est, quomodo suscitauit. Flebat enim turba post filium uiduae. Fleuit Martha et Maria, supplicantes pro fratre. Flebat et turba, que Mariam fuerat secuta, lacrimis Mariae admonita. In quo docemur peccantibus publice non proprium, sed ecclesiae sufficere meritum."
D. 1 c. 89 de poen. · Sufficit illa confessio, que primum Deo, deinde sacerdoti offertur · Item Leo Papa. [epist. LXXVIII. al. LXXX.]
¶Quamuis plenitudo fidei uideatur esse laudabilis, que propter Dei timorem apud homines erubescere non ueretur, tamen, quia non omnium huiusmodi sunt peccata, ut ea, que penitenciam poscunt, non timeant publicare, remoueatur inprobabilis consuetudo, ne multi a penitenciae remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut timent inimicis suis sua facta reserare, quibus possint legum percelli constitutione. Sufficit enim illa confessio, que primum Deo offertur, tum etiam sacerdoti, qui pro delictis penitentium precator accedit. Tunc enim plures ad penitenciam poterunt prouocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis.
D. 1 d.p.c. 89 de poen.
¶Quibus auctoritatibus, uel quibus rationum firmamentis utraque sentencia confessionis et satisfactionis nitatur, in medium breuiter proposuimus. Cui autem harum potius adherendum sit, lectoris iudicio reseruatur. Utraque enim fautores habet sapientes et religiosos uiros. Unde Theodorus Cantuariensis Archiepiscopus ait in Penitenciali suo:
D. 1 c. 90 de poen.
¶"Quidam Deo solummodo confiteri debere peccata dicunt, ut Greci. Quidam uero sacerdotibus confitenda esse percensent, ut fere tota sancta ecclesia. Quod utrumque non sine magno fructu intra sanctam fit ecclesiam, ita dumtaxat, ut Deo, qui remissor est peccatorum, peccata nostra confiteamur, et hoc perfectorum est, et cum Dauid dicamus: 'Delictum meum cognitum tibi feci, et iniusticiam meam non abscondi. Dixi, confitebor aduersum me iniusticiam meam Domino, et tu remisisti inpietatem peccati mei.' Sed tamen Apostoli institutio nobis sequenda est, ut confiteamur alterutrum peccata nostra, et oremus pro inuicem, ut saluemur. Confessio itaque que soli Deo fit, quod iustorum est purgat peccata. Ea uero, que sacerdoti fit, docet, qualiter ipsa purgentur peccata. Deus namque, salutis et sanctitatis auctor et largitor, plerumque prebet hanc suae penitenciae medicinam inuisibili amministratione, plerumque medicorum operatione."