IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Prima pars (distinctiones)

D. 96Distinctio XCVI

Abrir no leitor do IusCommune →

D. 96 d.a.c. 1

Illud autem Honorii Augusti, quod de electione summi Pontificis supra constituisse legitur, nullius momenti esse probatur, cum non solum de ordinibus, sed nec etiam de rebus ecclesiasticis laicis legatur aliquando attributa disponendi facultas. Unde quecumque a principibus in ordinibus uel in ecclesiasticis rebus decreta inueniuntur, nullius auctoritatis esse monstrantur. Unde Simacus Episcopus catholicae ecclesiae urbis Romae in Sinodo residens dixit:

D. 96 c. 1 · De rebus ecclesiasticis disponendis laicis nulla facultas relinquitur

Bene quidem fraternitas uestra ecclesiasticis legibus assecuta, sub diuini timore iudicii que erant statuenda diffiniuit, et ad iusticiae cumulum peruenit, cum sufficienter uniuersa conplectitur, nec adiectione indiget plenitudo, maxime de clericis, quos amor dominacionis inuasit, et iugum disciplinae ecclesiasticae fecit respuere. § 1. Quorum excessus enarrare difficile est: unum tamen, quod occurrit, uenerando ordini uestro intimare non differo. Inter alia, scripturam quandam illustris memoriae Basilium quasi pro ecclesiasticae amore substantiae conscripsisse refero, in qua nullus Romanae ecclesiae interfuit, uel subscripsit antistes, per quem potuisset sortiri legitimam firmitatem. Ne ergo disputem inde, unde potest uestrum iudicare concilium requiratur, et referatur in medium, ut ex lectione agnoscatis, cuiusmodi possit habere substantiam. Sancta sinodus respondit: "Deferatur in medium, ut cuiusmodi sit possit agnosci." Hec cum diceret, Ormisda diaconus recitauit: "Cum in Mausoleo, quod est apud B. Petrum apostolum, resedisset sublimis et eminentissimus uir prefectus pretorio atque patricius, agens etiam uices precellentissimi regis Odoacris, Basilius, dixit: "'Quamquam studii uestri et religionis intersit, ut in electione episcopatus concordia principaliter seruetur ecclesiae, ne per occasionem electionis status ciuitatis uocetur in dubium, admonitione beatissimi uiri Papae nostri Simaci Simplicii, quam ante oculos semper habere debemus, hoc nobis meministis sub obtestacione fuisse mandatum, ut propter illum strepitum et detrimentum ecclesiae uenerabilis, si eum de hac luce contigerit transire, non sine consultacione nostra cuiuslibet celebretur electio.'" Hec cum legeret, Cresconius Tudertinae ciuitatis episcopus surgens e consessu dixit: "Hic perpendat sancta sinodus, utrum pretermissis personis religiosis, quibus maxime cura est de tanto Pontifice, electionem eius in suam possint redigere potestatem, quod contra canones esse manifestum est." Item Ormisda diaconus legit: "Ac ne confusionis atque dispendii aliquid uenerabilis ecclesia sustineret, miramur, pretermissis quicquam nobis fuisse temptatum, cum sacerdote nostro superstite nichil debuisset assumi. Quare si amplitudini uestrae uel sanctitati placet, incolumia omnia, que ad futuri antistitis electionem respiciunt, religiosa ueneratione seruemus, hanc legem specialiter preferentes, quam nobis heredibusque nostris Christianae mentis deuotione sancimus: ne umquam predium, siue rusticum, siue urbanum, uel ornamenta, aut ministeria que nunc sunt ecclesiarum, uel que ex quibuslibet titulis ecclesiarum iure peruenerint, ab eo, qui nunc antistes sub electione communi fuerit ordinandus, et illis, qui futuris seculis sequuntur, quocumque titulo aut commento alienari liceat. Et quicumque hoc facere uoluerit, inefficax atque irritum iudicetur, sitque facienti, consentienti accipientique anathema." § 2. Maximus episcopus Bleranae ecclesiae dixit: "Modo sancta sinodus dignetur edicere, si licuit laico homini anathema in ordinem ecclesiasticum dictare, aut si laicus potuit sacerdoti anathema dicere, et contra canones quod ei non conpetebat constituere? Dicite, quid uobis uidetur? De me licuit laico legem dare?" Sancta sinodus dixit: "Non licuit," et adiecit: "Lege sequentia." Ormisda diaconus legit: "Et is, qui predium seu rusticum uel urbanum iuris ecclesiastici fuerit consecutus, nouerit se nulla lege uel prescriptione munitum; sed siue is, qui alienauerit, siue qui eum sequens, uoluntate contraria predium huiusmodi alienatum retinere temptauerit, id cum fructibus restituat, qui illud fuerit consecutus." § 3. Hec cum legeret, Stephanus Venusinae ecclesiae episcopus surgens e consessu dixit: "Perlegatur." Hormisda diaconus legit: "Qua etiam pena placuit accipientis etiam heredes afficere. In qua re cuilibet clericorum nulla contradicendi libera sit facultas. Iniquum est enim et sacrilegii instar, ut que pro salute et requie animarum suarum unusquisque uenerabili ecclesiae pauperum causa contulerit aut certe reliquerit, ab his, quos maxime seruare conuenerat, in alterum transferantur. Plane quecumque in gemmis, uel auro siue argento, nec non et uestibus minus apta usibus uel ornatui uidebuntur ecclesiae, que seruare ac diu manere non possunt, sub iusta estimatione uendantur, et erogatio religioni proficiat." § 4. Cumque lecta fuisset, Laurentius episcopus Mediolanensis ecclesiae dixit: "Ista scriptura nullum Romanae ciuitatis potuit obligare Pontificem, qui non licuit laicis statuendi in ecclesia preter Romanum Papam habere aliquam potestatem: quos obsequendi manet necessitas, non auctoritas inperandi, maxime cum nec Papa Romanus subscripserit, nec alicuius secundum canones metropolitani legatur assensus." § 5. Petrus episcopus Rauennatis ecclesiae dixit: "Scripturam, que in nostra congregatione uulgata est, nullas uires habere manifestum est, quia nec canonibus conuenit, et a laica persona concepta uidetur, maxime quia in ea nullus presul sedis apostolicae interfuisse, uel propria subscriptione eam confirmasse monstratur." § 6. Eulalius episcopus Siracusanae ecclesiae dixit: "Scripturam, que in sacerdotali concilio recitata est, euidentissimis documentis constat inualidam: primum, quod contra Patrum regulas a laicis, quamuis religiosis (quibus nulla de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur umquam attributa facultas), facta uidetur; deinde quod nullius presulis apostolicae sedis subscriptione firmata docetur. Quod si cuiuslibet prouinciae sacerdotes intra suos terminos concilio habito quicquid sine metropolitani sui auctoritate tractauerint, irritum esse debere sancti Patres sanxerunt quanto magis quod in apostolica sede, nunc extante presule (qui, merito B. Petri apostoli per uniuersum orbem primatum obtinens sacerdotii, statutis sinodalibus consueuit tribuere firmitatem) a laicis (licet consentientibus aliquantis episcopis, qui tamen Pontifici, a quo consecrati probantur, preiudicium inferre non potuerunt) presumptum fuisse cognoscitur, uiribus carere non dubium est, nec posse inter ecclesiastica ullo modo statuta censeri?" § 7. Sancta sinodus dixit: "Licet secundum prosecutionem uenerabilium fratrum nostrorum Laurentii, Petri, Eulalii, Cresconii, Maximi, uel Stephani, nec apud nos incertum habetur, hanc ipsam scripturam nullius esse momenti, uerumtamen etiamsi aliqua possit ratione subsistere, modis omnibus in sinodali conuentu prouida beatitudinis uestrae sententia eneruari conueniebat et in irritum deduci, ne in exemplo remaneret presumendi quibuslibet laicis, quamuis religiosis, uel potentibus, in quacumque ciuitate quolibet modo aliquid decernere de ecclesiasticis facultatibus, quarum solis sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur." Unde in sexta actione Calcedonensis Concilii Martianus Inperator dixit inter cetera: ostendendam sinodo interesse debent.

D. 96 c. 2 · Inperatores ad fidem confirmandam, non potenciam

Nos ad fidem confirmandam, non ad potenciam ostendendam exemplo religiosissimi principis Constantini sinodo interesse uolumus, ut inuenta ueritate non ultra multitudo prauis doctrinis attracta discordet.

D. 96 c. 3 · Item in eadem. [VI. actione, in fine]

Quedam capitula sunt, que ad honorem uestrae reuerentiae uobis seruauimus, decorum esse iudicantes, a uobis hec regulariter firmari potius per sinodum, quam nostra lege sanciri.

D. 96 c. 4 · Sinodali conuentui inperatores interesse non conuenit, nisi ubi de fide agitur · Item Nicolaus Papa. [in epistola ad Michaelem Imp. que incipit: "Proposueramus."]

Ubinam legistis, inperatores antecessores uestros sinodalibus conuentibus interfuisse, nisi forsitan in quibus de fide tractatum est, que uniuersalis est, que omnium communis est, que non solum ad clericos, uerum etiam ad laicos et ad omnes omnino pertinet Christianos?

D. 96 c. 5 · De presulibus diuinarum rerum, qui humanis rebus presunt iudicare non possunt · Idem. [in eadem epistola]

Denique hi, quibus tantum humanis rebus, et non diuinis preesse permissum est, quomodo de his, per quos diuina ministrantur, iudicare presumant, penitus ignoramus.

D. 96 c. 6 · Nec inperator iura Pontificis, nec Pontifex iura regia usurpet · Idem. [paulo inferius]

Cum ad uerum uentum est, ultra sibi nec inperator iura Pontificatus arripuit, nec Pontifex nomen inperatorium usurpauit, quoniam idem mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, actibus propriis et dignitatibus distinctis offitia potestatis utriusque discreuit, propria uolens medicinali humilitate sursum efferri, non humana superbia rursum in inferno demergi, ut et Christiani inperatores pro eterna uita Pontificibus indigerent, et Pontifices pro cursu temporalium tantummodo rerum inperialibus legibus uterentur, quatinus spiritualis actio a carnalibus distaret incursibus, et Deo militans minime se negociis secularibus inplicaret, ac uicissim non ille rebus diuinis presidere uideretur, qui esset negociis secularibus inplicatus.

D. 96 c. 7 · A seculari potestate Pontifex prorsus nec solui nec ligari ualet · Idem. [in eadem, paucis interiectis]

Satis euidenter ostenditur, a seculari potestate nec solui prorsus, nec ligari Pontificem, quem constat a pio principe Constantino (quem longe superius memorauimus) Deum appellatum, cum nec posse Deum ab hominibus iudicari manifestum sit. Sed et Theodosius minor sanctae sinodo scribens dixit Ephesinae primae. "Deputatus est igitur Candidianus, magnificentissimus comes strenuorum domesticorum, transire usque ad sanctissimam sinodum uestram, et in nullo quidem, quem faciendae sunt de piis dogmatibus questiones seu potius expositiones, communicare. Illicitum namque est eum, qui non sit in ordine sanctissimorum episcoporum, ecclesiasticis intermisceri tractatibus." (Et post pauca:) § 1. His itaque manifestis repertis aparet conministrum Ignatium per inperialem tantummodo sententiam nullo modo potuisse prorsus expelli. In cuius dampnatione quia presulum quoque assensus est subsecutus, aparet fuisse patratum id causa adulationis, non legitimae sanctionis.

D. 96 c. 8 · Facta Pontificum inperator iudicare non debet · Idem Lodouico Inperatori.

In scripturis narratur Constantinus inperator dixisse "Vere si propriis oculis uidissem sacerdotem Dei, aut aliquem eorum, qui monachico habitu circumamicti sunt peccantem, clamidem meam explicarem et cooperirem eum, ne ab aliquo uideretur." In quibus igitur, desiderantissime fili, necessario commonemini, ut quemadmodum fide et religione ac honoris parilitate ei adequari uidemini, ita quoque humilitate atque deuotione equiparari nichilominus anheletis, ita ut in nullo inferior eo, sed potior inueniamini post exempla, qui talem se exhibuit ante talia prorsus exempla. Sed hec quidem diximus, cautos uos reddere cupientes, ut si de Domini sacerdotibus, qui iure patres dicuntur, aliquid contigerit uos audire, quod confusionem piis mentibus ingerat, non infronitum, sed pudoratos filios Noe imitantes, patriam de reliquo uerecundiam contegatis, ut affluenti, quemadmodum et illi, benedictione repleri moderante Domino mereamini.

D. 96 c. 9 · Regum et principum patres et magistri sacerdotes censentur · Item ex epistola Gregorii [VII.] ad Hermannum Metensem Episcopum, [lib. VIII. epist. 21.]

Quis dubitet sacerdotes Christi regum et principum omniumque fidelium patres et magistros censeri? Nonne miserabilis insaniae esse cognoscitur, si filius patrem, discipulus magistrum sibi conetur subiugare, et iniquis obligationibus illum suae potestati subicere, a quo credit non solum in terra, sed etiam in celis se ligari posse et solui?

D. 96 c. 10 · Auctoritas sacra Pontificum et regalis potestas huius mundi gubernacula regit · Item Gelasius Papa Anastasio Inperatori.

Duo sunt quippe, inperator auguste, quibus principaliter hic mundus regitur: auctoritas sacra Pontificum, et regalis potestas. In quibus tanto grauius est pondus sacerdotum, quanto etiam pro ipso regibus hominum in diuino sunt reddituri examine rationem. Et post pauca: § 1. Nosti itaque inter hec ex illorum te pendere iudicio, non illos ad tuam posse redigi uoluntatem. § 2. Talibus igitur institutis, talibusque fulti auctoritatibus plerique Pontificum, alii reges, alii inperatores excommunicauerunt. Nam si speciale aliquod de personis principum requiratur exemplum, B. Innocentius Papa Archadium inperatorem (quia consensit, ut S. Iohannes Crisostomus a sua sede pelleretur), excommunicauit. B. etiam Ambrosius, licet sanctus, non tamen uniuersalis ecclesiae episcopus, pro culpa, que aliis sacerdotibus non adeo grauis uidebatur, Theodosium Magnum inperatorem excommunicans ab ecclesia exclusit; qui etiam in suis scriptis ostendit, quod aurum non tam pretiosius sit plumbo, quam regia potestate sit altior ordo sacerdotalis, hoc modo circa principium sui pastoralis scribens: "Honor, fratres, et sublimitas episcopalis nullis poterit conparationibus adequari. Si regum fulgori conpares et principum diademati, longe erit inferius quam si plumbi metallum ad auri fulgorem conpares, quippe cum uideas regum colla et principum submitti genibus sacerdotum, et osculata eorum dextera, orationibus eorum credant se communicari."

D. 96 c. 11 · Inperatores debent Pontificibus subesse, non preesse · Item Iohannes.

Si inperator catholicus est (quod salua pace ipsius dixerimus) filius est, non presul ecclesiae; quod ad religionem conpetit discere ei conuenit, non docere; habet priuilegia potestatis suae, que administrandis legibus publicis diuinitus consecutus est, et eius beneficiis non ingratus contra dispositionem celestis ordinis nil usurpet. Ad sacerdotes enim Deus uoluit que ecclesiae sunt disponenda pertinere, non ad seculi potestates, quas, si fideles sunt, ecclesiae suae sacerdotibus uoluit esse subiectas. Non sibi uendicet alienum ius, et ministerium, quod alteri deputatum est, ne contra eum tendat abrumpi, a quo omnia constituta sunt, et contra illius beneficia pugnare uideatur, a quo propriam consecutus est potestatem. Non a legibus publicis, non a potestatibus seculi, sed a pontificibus et sacerdotibus omnipotens Deus Christianae religionis clericos et sacerdotes uoluit ordinari, et discuti et recipi de errore remeantes. Inperatores Christiani subdere debent executiones suas ecclesiasticis presulibus, non preferre.

D. 96 c. 12 · De eodem · Item Gelasius ad Episcopos orientales.

Numquam de pontificibus nisi ecclesiam iudicasse; non esse humanarum legum de talibus ferre sententiam absque ecclesiae principaliter constitutis pontificibus; obsequi solere principes Christianos decretis ecclesiae, non suam preponere potestatem; episcopis caput subdere principem solitum, non de eorum capitibus iudicare.]

D. 96 c. 13 · De eodem

Constantinus inperator coronam, et omnem regiam dignitatem in urbe Romana, et in Italia, et in partibus occidentalibus Apostolico concessit. Nam in gestis B. Siluestri (que B. Papa Gelasius in concilio LXX. episcoporum a catholicis legi commemorat, et pro antiquo usu multas hoc imitari dicit ecclesias) ita legitur:]

D. 96 c. 14 · De eodem

Constantinus inperator quarta die sui baptismi priuilegium Romanae ecclesiae Pontifici contulit, ut in toto orbe Romano sacerdotes ita hunc caput habeant, sicut iudices regem. In eo priuilegio ita inter cetera legitur: "Utile iudicauimus una cum omnibus satrapis nostris, et uniuerso senatu optimatibusque meis, etiam et cuncto populo Romanae gloriae inperio subiacenti, ut sicut B. Petrus in terris uicarius Filii Dei esse uidetur constitutus, ita et Pontifices, qui ipsius principis apostolorum gerunt uices, principatus potestatem amplius quam terrena inperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere uidetur, concessam a nobis nostroque inperio obtineant, eligentes nobis ipsum principem apostolorum uel eius uicarios firmos apud Deum esse patronos. Et sicut nostram terrenam inperialem potentiam, sic eius sacrosanctam Romanam ecclesiam decreuimus ueneranter honorari, et amplius quam nostrum inperium et terrenum thronum sedem sacratissimam B. Petri gloriose exaltari, tribuentes ei potestatem, et gloriae dignitatem atque uigorem, et honorificentiam inperialem. Atque decernentes sancimus, ut principatum teneat tam super quatuor precipuas sedes, Alexandrinam, Antiocenam, Ierosolimitanam, Constantinopolitanam, quam etiam super omnes in uniuerso orbe terrarum ecclesias Dei, et Pontifex, qui pro tempore ipsius sacrosanctae Romanae ecclesiae extiterit, celsior et princeps cunctis sacerdotibus totius mundi existat, et eius iudicio queque ad cultum Dei uel fidei Christianorum stabilitatem procuranda fuerint disponantur." Et infra: § 1. Ecclesiis beatorum apostolorum Petri et Pauli pro continuatione luminariorum possessionum predia contulimus, et rebus diuersis eas ditauimus, et per nostram inperialem iussionem sacram tam in oriente, quam in occidente, uel etiam septentrionali et meridiana plaga, uidelicet in Iudea, Grecia, Asia, Thracia, Affrica et Italia, uel diuersis insulis, nostra largitate ei concessimus, ea prorsus ratione, ut per manus beatissimi patris nostri Siluestri summi Pontificis successorumque eius omnia disponantur. Et infra: § 2. Beato Siluestro Patri nostro summo Pontifici et uniuersalis urbis Romae Papae, et omnibus, eius successoribus Pontificibus, qui usque in finem mundi in sede B. Petri erunt sessuri, de presenti contradimus palatium inperii nostri Lateranense, deinde diadema, uidelicet coronam capitis nostri, simulque frigium, nec non et superhumerale, uidelicet lorum, quod inperiale circumdare assolet collum; uerum etiam et clamidem purpuream, atque tunicam coccineam, et omnia inperialia indumenta; sed et dignitatem inperialium presidentium equitum, conferentes etiam et inperialia sceptra, simulque cuncta signa, atque banda, et diuersa ornamenta inperialia, et omnem processionem inperialis culminis et gloriam potestatis nostrae. § 3. Viris autem reuerentissimis clericis in diuersis ordinibus eidem sacrosanctae Romanae ecclesiae seruientibus illud culmen singularitate, potentia et precellentia habere sancimus, cuius amplissimus noster senatus uidetur gloria adornari, id est patricios atque consules effici, nec non et ceteris dignitatibus inperialibus eos promulgamus decorari. Et sicut inperialis milicia ornatur, ita et clerum sanctae Romanae ecclesiae ornari decernimus. Et quemadmodum inperialis potentia offitiis diuersis, cubiculariorum nempe, et ostiariorum, atque omnium excubitorum ornatur, ita et sanctam Romanam ecclesiam decorari uolumus. Et ut amplissime pontificale decus prefulgeat, decernimus et hoc, clericorum eiusdem sanctae Romanae ecclesiae manipulis et linteaminibus, id est candidissimo colore, decorari equos, ita et equitare. Et sicut noster senatus calciamentis utitur cum udonibus, id est candido linteamine illustratis, sic utantur et clerici, ut sicut celestia, ita et terrena ad laudem Dei decorentur. § 4. Pre omnibus autem licentiam tribuimus ipsi sanctissimo Patri nostro Siluestro et successoribus eius ex nostro indicto, ut quem placatus proprio consilio clericare uoluerit, et in religiosorum numero clericorum connumerare, nullus ex omnibus presumat superbe agere. § 5. Decreuimus itaque et hoc, ut ipse et successores eius diademate, uidelicet corona, quam ex capite nostro illi concessimus, ex auro purissimo et gemmis pretiosis uti debeant, et in capite ad laudem Dei pro honore B. Petri gestare. Ipse uero beatissimus Papa, quia super coronam clericatus, quam gerit ad gloriam B. Petri, omnino ipsa ex auro non est passus uti corona, nos frigium candido nitore splendidum, resurrectionem dominicam designans, eius sacratissimo uertici manibus nostris inposuimus, et tenentes frenum equi ipsius pro reuerentia B. Petri stratoris offitium illi exhibuimus, statuentes eodem frigio omnes eius successores singulariter uti in processionibus ad imitationem inperii nostri. § 6. Unde ut pontificalis apex non uilescat, sed magis quam terreni inperii dignitas gloria et potentia decoretur, ecce tam palatium nostrum, ut predictum est, quam Romanam urbem, et omnes Italiae seu occidentalium regionum prouincias, loca et ciuitates prefato beatissimo Pontifici nostro Siluestro uniuersali Papae contradimus atque relinquimus, et ab eo et a successoribus eius per hanc diualem nostram et pragmaticum constitutum decernimus disponenda, atque iuri sanctae Romanae ecclesiae concedimus permansura. § 7. Unde congruum perspeximus nostrum inperium et regni potestatem in orientalibus transferri regionibus, et in Bizantiae prouinciae optimo loco nomini nostro ciuitatem edificari, et nostrum illic constitui inperium, quoniam ubi principatus sacerdotum et Christianae religionis caput ab inperatore celesti constitutum est, iustum non est, ut illic inperator terrenus habeat potestatem. § 8. Hec uero omnia, que per hanc nostram inperialem sacram, et per alia diualia decreta statuimus atque confirmauimus, usque in finem mundi illibata et inconcussa permanere decernimus Unde coram Deo uiuo, qui nos regnare precepit, et coram terribili eius iudicio obtestamur per hoc nostrum inperiale constitutum omnes nostros successores inperatores, uel cunctos optimates, satrapas etiam, amplissimum senatum, et uniuersum populum in toto orbe terrarum nunc et in posterum cunctis retro temporibus inperio nostro subiacentem nulli eorum quoquo modo licere hec aut infringere, aut in quoquam conuellere. Si quis autem, quod non credimus, in hoc temerator aut contemptor extiterit, eternis condempnationibus subiaceat innodatus, et sanctos Dei, principes apostolorum Petrum et Paulum sibi in presenti et in futura uita sentiat contrarios, atque in inferno inferiori concrematus cum diabolo et omnibus deficiat inpiis. Huius uero inperialis decreti nostri paginam propriis manibus roborantes, super uenerandum corpus B. Petri principis apostolorum posuimus. Datum Romae 3. Calendas Aprilis, Domino nostro Flauio Constantino Augusto quater, et Gallicano V. C. Coss.

D. 96 c. 15

Inperialis auctoritas religiosae dispensationis mensuram non mutat. Item Gelasius. [ad Episcopos Dardaniae] Sicut quamuis parua ciuitas prerogatiuam presentis regni non minuit, sic inperialis presentia mensuram dispensationis religiosae non mutat. Et infra: § 1. Semper est effectum sacerdotali concilio de sacerdotibus iudicia prouenire. Nam qualescumque pontifices, etsi errore humanitus accidente, non tamen contra religionem ullatenus excedentes, nullatenus uidentur a seculari potestate posse percelli.

D. 96 c. 16 · Ecclesias restaurare contritas, non pontifices persequi boni principis est · Item Marcellus Papa Maxentio.

Boni principis est ac religiosi ecclesias contritas atque conscissas restaurare, nouasque edificare, et Dei sacerdotes honorare atque tueri. Unde sanctos apostolos eorumque successores sub diuina contestacione constitutos precepisse legimus, non debere fieri persecutiones, nec inferri fluctuaciones, nec inuidere laborantibus in agro dominico, nec expelli eterni regis dispensatores.