D. 95Distinctio XCV
Abrir no leitor do IusCommune →D. 95 d.a.c. 1
¶Quod autem sacerdotes supra iubentur episcopis tamquam subditi obedire, non ita intelligendum est, quasi non liceat eis presentibus episcopis sacra misteria celebrare, (sicut episcopali supercilio quidam ab his uolebant presbiteros prohibere), sed quia presbiteri pontificibus, tamquam filii parentibus, debent obedire. Baptizatos etiam crismate eis tangere conceditur. Unde Gregorius scribit Ianuario Episcopo Caralitano: [lib. III. epist. 26. Indict. XII.]
D. 95 c. 1 · Ubi episcopi desunt, baptizatos in frontibus presbiteri crismate tangant
¶Peruenit quoque ad nos, quosdam scandalizatos fuisse, quod presbiteros crismate tangere eos, qui baptizati sunt, prohibuimus. Et nos quidem secundum ueterem usum nostrae ecclesiae fecimus. Sed si omnino hac de re aliqui contristantur, ubi episcopi desunt, ut presbiteri etiam in frontibus baptizatos crismate tangere debeant, concedimus.
D. 95 d.p.c. 1
¶Supra econtra Leo episcopus capitulo "Quamuis corepiscopis": [Dist. LXVIII.]
D. 95 c. 2 · Presbiteri ultra suum modum contendere non presumant · Item Gelasius. [Papa Episcopis per Lucaniam, etc. epist. V. c. 8.]
¶Presbiteros ultra suum modum tendere prohibemus, nec episcopali fastigio debita sibimet audacter assumere, non conficiendi crismatis, non consignationis pontificalis adhibendae sibimet arripere facultatem.
D. 95 d.p.c. 2
¶Sed istud Gregorii pro scandalo sedando semel concessum legitur. Illud autem Leonis et Gelasii usu approbante preualuit, nisi forte ubi aliquorum consuetudo hoc admisit, ut in absentia episcopi extrema necessitate cogente ex concessione Gregorii presbiteri baptizatos in frontibus liniant. Prohibitio uero Leonis et Gelasii in eo casu intelligatur, cum episcopi presentes sunt, uel cum non cogit ultima necessitas. Oleo uero sanctificato permittitur eis ungere infirmos. Unde Iacobus ait: "Infirmatur quis in uobis? inducat presbiteros ecclesiae, qui orent super eum ungentes eum oleo, et oratio fidei saluabit infirmum." § 1. Sed queritur, an episcopis liceat eodem oleo ungere infirmos? uel si inpenitentibus huiuscemodi unctio sit concedenda? De his uero ita scribit Innocentius Papa: [ad Decentium Eugubinum Episcopum, epist. I. c. ult.]
D. 95 c. 3 · Oleo sanctificato non prohibentur episcopus tangere infirmos
¶Illud superfluum uidemus adiectum, ut de episcopo ambigatur, quod presbiteris licere non dubium est. Nam idcirco de presbiteris dictum est, quia episcopi occupationibus aliis inpediti ad omnes languidos ire non possunt. Ceterum si episcopus aut potest, aut dignum ducit aliquem a se uisitandum, et benedicere, et tangere crismate sine cunctatione potest, cuius est ipsum crisma conficere. Non penitentibus istud fundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi? His igitur, frater karissime, omnibus, que tua dilectio uoluit a nobis exponi, prout potuimus respondere curauimus.
D. 95 d.p.c. 3
¶Crisma uero a suis episcopis ad baptismi sanctificationem presbiteri petant. Unde in Cartaginensi Concilio IV.: [c. 36.]
D. 95 c. 4 · Crisma singulis annis a proprio petatur episcopo
¶Presbiteri, qui per dioceses ecclesias regunt, non a quibuslibet episcopis, sed a suis, nec per iuniorem clericum, sed omni anno aut per se ipsos, aut per illum, qui sacrarium tenet, ante pascae solempnitatem crisma petant.
D. 95 c. 5 · Presbiter idem est qui et episcopus ac sola consuetudine presbiteris episcopi presunt · Item Ieronimus supra epistolam ad Titum.
¶Olim idem presbiter, qui et episcopus, et antequam diaboli instinctu studia in religione fierent, et diceretur in populis: "Ego sum Pauli, ego sum Apollo, ego autem Cephae," communi presbiterorum consilio ecclesiae gubernabantur. Postquam autem unusquisque eos, quos baptizauerat, suos esse putabat, non Christi, in toto orbe decretum est, ut unus de presbiteris superponeretur et scismatum semina tollerentur. Et paulo post: § 1. Sicut ergo presbiteri sciunt, se ex ecclesiae consuetudine ei, qui sibi prepositus fuerit, esse subiectos, ita episcopi nouerint, se magis consuetudine quam dispensationis dominicae ueritate presbiteris esse maiores, et in communi debere ecclesiam regere.
D. 95 c. 6 · Coram episcopis presbiteris docere licet · Idem ad Rusticum Narbonensem Episcopum. [de septem gradibus ecclesiae]
¶Ecce ego dico, presentibus episcopis suis atque astantibus in altario presbiteros posse sacramenta conficere. § 1. Sed quia scriptum est: "Presbiteri duplici honore honorentur, maxime qui laborant in uerbo Dei," predicare eos decet, utile est benedicere, congruum est confirmare, conuenit reddere communionem, necesse est uisitare infirmos, orare pro inualidis, atque omnia Dei sacramenta conplere. § 2. Nemo hinc episcoporum inuidia diabolicae temptationis infletur, irascatur si plebem interdum presbiteri exhortentur, si in ecclesiis predicent, si plebi, ut dictum est, benedicant. Etenim abnuenti mihi ista sic dicam: qui non uult presbiteros facere que iubentur a Deo, dicat, quid maior est Christo? aut quid poterit corpori aut sanguini eius anteponi? Si presbiter Christum consecrat, cum in altario Dei sacramenta benedicit, benedicere populum non debet, qui Christum consecrare non metuit? § 3. Circa laicos ac mulieres iubentibus uobis, iniustissimi sacerdotes, presbiter Dei benedictionis perdit offitia amittit linguae opus, non habet confidentiam predicandi, truncatus est omni parte uirtutum, solum presbiteri nomen habet, plenitudinem atque perfectionem, que consecrationi eius conpetit, non retentat. § 4. Quis hic, rogo, sacerdotes, honor uester est, ut dampnum gibbi inferatis? Quoniam cum pastoribus per potentiam aufertur Deo digna diligentia, contagium quoddam et calamitas crescit in gregibus, ac dominici patrimonii dampna conquiritis, dum soli uultis in ecclesia potentari. § 5. Presbiteri negotiorum ab initio, iudices esse mandati sunt, presbiteri sacerdotum interesse debent concilio, quoniam et ipsi presbiteri, ut legimus, episcopi nominantur, secundum quod dictum est ad episcopum. "Noli negligere gratiam, que tibi data est per inpositionem manuum presbiteri" et alibi ad maiores natu: "Qui uos posuit episcopos regere ecclesiam suam". § 6. Sed oderunt hoc superbi sacerdotes in presbiterii nomine, qui nolunt hoc esse, quod Christus, qui discipulorum pedes lauit, qui baptizatus a Iohanne est licet baptizandum se esse a Domino proclamaret. Quod propterea scribo, ut, si preteriti temporis error iam non potest reuocari uel ad presens in ecclesiis faciant, quod Romae fit, quod in Affrica fit, quod in oriente fit, quod in Ispania, quod in Britannia, quod in Gallia quod in omnibus locis, ubi humilitas perseuerat, quod in celis (quod maius est), ubi sedes eorum legitur esse disposita.
D. 95 c. 7 · Episcopi et clerici inuicem sibi honorem exhibeant · Idem ad Nepotianum. [epist. II.]
¶Esto subiectus pontifici tuo, et quasi animae parentem ama. § 1. Sed et episcopi sacerdotes se esse sciant, non dominos, honorent clericos quasi clericos ut ipsis episcopis honor deferatur a clericis. § 2. Scitum est illud oratoris Domicii: "Cur ego, inquit, te habeam ut principem, cum tu me non habeas ut senatorem?" § 3. Quod Aaron et filios, hoc esse episcopum et presbiteros nouerimus. § 4. Unus Dominus, unum templum, unum sit ministerium. § 5. Recordemur semper, quod beatus Petrus apostolus precepit sacerdotibus: "Pascite eum, qui in uobis est, gregem Domini, prouidentes non coacte, sed spontanee, secundum Deum, neque turpis lucri gratia, sed uoluntarie, neque ut dominantes in clero, sed forma facti gregi ex animo, ut cum apparuerit princeps pastorum, percipiatis inmarcescibilem gloriae coronam." § 6. Pessimae consuetudinis est in quibusdam ecclesiis, tacere presbiteros et presentibus episcopis non loqui quasi eis inuideant, aut eos dedignentur audire. "Et si alii," ut inquit apostolus Paulus, "fuerit reuelatum sedenti, prior taceat." "Gloria patris est filius sapiens." Gaudeat episcopus in iudicio suo, cum tales elegerit sacerdotes.
D. 95 c. 8 · Presbiteri episcopos non precedant, sed comitentur uel subsequantur · Item ex Concilio Laodicensi. [c. 56.]
¶Non oportet presbiteros ante ingressum episcopi ingredi, et sedere in tribunalibus, sed cum episcopo ingredi, nisi forte aut egrotet episcopus, aut in peregrinationis commodo eum esse constiterit.
D. 95 c. 9 · Episcopus non dominum, sed collegam se presbiterorum cognoscat · Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 34.]
¶Episcopus in quolibet loco sedens stare presbiterum non patiatur.
D. 95 c. 10 · Item ex eodem. [c. 35.]
¶Episcopus in ecclesia in consessu presbiterorum sublimior sedeat. Intra domum uero collegam se presbiterorum esse cognoscat.
D. 95 c. 11 · Sine precepto episcopi presbiter non signet infantes · Item ex Concilio Martini Papae.
¶Presbiter presente episcopo non signet infantes, nisi ab episcopo fuerit illi preceptum.
D. 95 c. 12 · De eodem · Item ex Concilio Neocesariensi, c. 13.
¶Presbiteri ruris in ecclesia ciuitatis, episcopo presente uel presbiteris ipsius urbis, offerre non possunt, nec panem sacrificatum dare, calicemque porrigere. Si uere absentes hi fuerint, et ad dandam ordinationem uocentur soli, dare debebunt.