D. 97Distinctio XCVII
Abrir no leitor do IusCommune →D. 97 d.a.c. 1
¶Hoc capitulo patenter ostenditur, quod nec inperatori, nec cuilibet laico licet decernere uel de electione Pontificis uel de rebus ecclesiasticis. Quecumque autem ab eis constituta fuerint, pro infectis habenda sunt, nisi subscriptione Romani Pontificis fuerint roborata. Unde illud Honorii Augusti, ut supra dictum est, uanum esse uidetur, quod contra auctoritatem sacrorum canonum de electione summi Pontificis decernere temptauerit. Sed sicut ex eodem capitulo habetur, precibus ecclesiae inperator in presumptores ualet decernere, sicut pro defensione fidei quondam decreuisse leguntur, ne heretici aliquid nomine ecclesiae possiderent. Ab ea autem non inuitati de rebus ecclesiasticis aliquid disponendi non habent facultatem. Honorius uero Augustus non sua auctoritate, sed B. Bonifatio suplicante, ecclesiasticae quieti consulere et concertantium ambitionem punire curauit. Unde idem Bonifatius Episcopus suplicationis epistolam Honorio Augusto destinauit, dicens:
D. 97 c. 1 · Epistola Bonifatii ad Honorium Augustum
¶Ecclesiae meae, cui Deus noster meum sacerdotium uobis res humanas regentibus deputauit, nos cura constringit, ne causis eius, quamuis adhuc corporis incommoditate detinear, propter conuentus, qui a sacerdotibus et clericis uniuersis et Christianae plebis perturbationibus agitantur, apud aures Christianissimi principis existimemur desse. Si enim secus quam oportet eueniat, non uos id facere, qui cuncta equa moderatione conponitis, sed nos per nostram tacentem desidiam uidebimur quod ciuitatis quietem et ecclesiae pacem peruertere ualeat admisisse. Cum enim humanis rebus diuinae cultor religionis Domino fauente prouideas, nostra culpa erit, si non id sub uestra gloria, quam certum est diuinis semper rebus animo propensiori fauisse, firmo et stabili iure custodiatur, quod per tot annorum seriem sub illis etiam principibus obtinuit, quos nulla nostrae religionis cura constrinxit, id est, ut licita seruentur, et sub uestrae inperio clementiae minime que sunt illicita formidentur. § 1. Ipsa enim ecclesia deuotionem tuam, Christianissime inperator, meo quidem sermone, sed suo uenerabili affectu appellat, quam Christus Deus noster, uestrae fidei rector et uestri inperii gubernator, sibi uni desponsatam et intactam uirginem seruat, ne in ea aliquos patiamini insidiantium procellarum fluctus illidi, et quietam faciem tempestatis insolitae tumore turbari, gloriosissime et tranquillissime inperator semper auguste. Ipsa uero (que uni desponsata est, uestra tamen mater est) ecclesia pietatem uestram legatione, quam suis sacerdotibus commisit, appellat, preterita presentiaque repetit. Vobis, inquit, religiosissime inperantibus modo tutus est populus, tam fidus Deo quam tibi, principi Christiano. Ecce enim inter misteria, inter preces suas, quas pro uestri felicitate dependit inperii, teste, apud quem et de cuius sede agitur, sancto Petro, sollicitis pro religionis obseruantia uocibus clamat, cum sollicita peticione miscetur oratio, ne hos in uarias res solito temptatore occulte sollicitante semel euulsa discordia distrahat. Angeretur pluribus, princeps Christianissime, mater ecclesia, nisi apud te suarum esset secura causarum, et in obpressionibus idolorum, in hereticorum correctionibus, fide tua, diuino cultu pariter cum inperio semper florente, uicisset. § 2. Habet refugium pium tuae mansuetudinis animum, cum suae religionis ueneratione coniunctum, cum, quicquid huic proficiat, uos agatis, conferatis fratribus et consacerdotibus meis, probatissimis uiris, a me et ab omnibus (qui ecclesiam faciunt legatis; quibus prosequentibus (precamur) causa sacrae religionis, ut in urbe uestrae mansuetudinis hoc animo, quo postulatis annuitis, in perpetuum statui uniuersalis ecclesiae consultatis.
D. 97 c. 2 · Rescriptum Honorii ad Bonifatium Papam
¶Victor Honorius, inclitus, triumphator, semper augustus, sancto ac uenerabili Bonifatio Papae urbis eternae. Scripta beatitudinis uestrae debita reuerentiae gratulatione suscepimus, quibus recensitis egimus omnipotenti Deo maximas gratias, quod sanctimoniam tuam post longum incommodum optatae redditam didicimus sanitati. Et ideo reuertentibus uenerabilibus uiris gaudium nostrum sacrorum apicum attestatione signamus, ac petimus, uti cottidianis orationibus apostolatus tuus studium ac uotum suum circa salutem atque inperium nostrum inpendere dignetur. Illud autem pietati nostrae satis placuisse cognosce, quod sanctimonia tua de ecclesiarum ac populi perturbatione sollicita est. Que ut aliqua ratione non possit euenire, satis clementia nostra credidit esse prouisum. Denique beatitudine tua predicante id ad cunctorum clericorum noticiam uolumus peruenire, ut, si quid forte religioni tuae (quod non optamus) humana sorte contigerit, sciant omnes ab ambitionibus esse cessandum. Ac si duo contra fas etc., ut supra. Et infra: § 1. Unde id seruandum est, ut omnes tranquillam mentem et pacificos animos ex serenitatis nostrae admonicione custodiant, nec aliquid seditionis conspirationibus temptare conentur, cum certum sit, nulli partium sua studia profutura.
D. 97 d.p.c. 2
¶Sine signatis apicibus non est mos Romanae ecclesiae
D. 97 c. 3 · Romana non consueuit ecclesia sine signatis apicibus legationem undecumque suscipere
¶Nobilissimus uir atque strenuus uestrae sublimitatis legatus, licet nullam epistolam iuxta consuetudinem a uobis nostro Pontificio detulisset, licet numquam apostolicae sedis moris fuerit absque signatis apicibus undecumque legationem suscipere, nos tamen uos in illa honorantes, eiusque grauitatem et eloquiorum illius ueridicas cognoscentes assertiones, nichilominus eum et sicut decuit suscepimus, et ei, sicut honestum fuit, credidimus.