D. 90Distinctio XC
Abrir no leitor do IusCommune →D. 90 d.a.c. 1
¶Litigiosus quoque prohibetur ordinari, quia qui sua potestate discordantes ad concordiam debet attrahere, qui oblationes dissidentium prohibetur recipere, nequaquam litigandi facilitate alios ad discidium debet prouocare. Unde in Cartaginensi Concilio IV. [c. 59.] legitur:
D. 90 c. 1 · Clerici discordantes reuocentur ad concordiam uel deiciantur ad concordiam
¶Discordantes clericos episcopus uel ratione, uel potestate ad concordiam trahat; inobedientes sinodus per audientiam dampnet.
D. 90 c. 2 · Dissidentium fratrum oblationes in ecclesia non recipiantur · Item ex eodem. [c. 93. et 94.]
¶Oblationes dissidentium fratrum neque in sacrario, neque in gazophilacio recipiantur. Similiter: § 1. Dona eorum, qui pauperes obprimunt, a sacerdotibus refutanda sunt.
D. 90 c. 3 · Extra ecclesiam esse probatur, qui pacem cum proximo non habet · Item Ciprianus. [de unitate ecclesiae]
¶Neque ad Cain neque ad munera eius respexit Deus; neque enim habere paccatum Deum poterat, qui cum fratre non pacem sed zeli discordiam habebat. Quam sibi igitur pacem promittunt inimici fratrum? que sacrificia celebrare se credunt emuli sacerdotum? Secum esse Christum, cum collecti fuerint, opinantur hii, qui extra Christi ecclesiam colliguntur? Tales etiamsi occisi in confessione nominis Christi fuerint, macula ista nec sanguine abluitur. Inexpiabilis et grauis culpa discordiae nec passione purgatur.
D. 90 c. 4 · Murmurantes a fratrum unitate alieni efficiantur · Item ex Octaua Sinodo.
¶Alienus sit a fratrum unitate, qui murmurat, et opus eius abiciatur, qui murmurans extiterit, ne penam murmurantium incurrat, de qua dicit Apostolus: "Neque murmuraueritis, sicut quidam murmurauerunt, et perierunt ab exterminatore." Iuxta mensuram itaque operis peccator (qui in hac sententia Apostoli pleniter declaratur) sacerdotis iudicio peniteat.
D. 90 c. 5 · Corripiantur, qui rixas et contenciones amant · Item ex eodem.
¶Si quis monachus contenciones uel rixas amauerit, uel manifestum conuitium intulerit fratri, iuxta arbitrium rectoris modumque peccati diuturna expietur penitentia. Item: § 1. Qui contentiosus aut murmurans extiterit, secundum arbitrium prioris tamdiu peniteat, quamdiu qualitas culpae extat.
D. 90 c. 6 · Dissidentes episcopi ad concordiam redire cogantur · Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 25.]
¶Dissidentes episcopos, si non timor Dei, sinodus reconciliet.
D. 90 c. 7 · De eodem · Item ex eodem. [c. 26.]
¶Studendum est episcopis, ut dissidentes fratres, siue clericos, siue laicos, ad pacem magis quam ad iudicium cohortentur.
D. 90 c. 8 · Non recipiantur dona eorum, qui pauperes obprimunt · Item ex eodem. [c. 94.]
¶Eorum, qui pauperes obprimunt, dona a sacerdotibus sunt refutanda.
D. 90 c. 9 · A cetu alienentur fidelium, qui ad concordiam redire contempnunt · Item ex Concilio Agatensi. [c. 31.]
¶Placuit etiam, ut (sicut plerumque fit) quicumque odio aut longinqua inter se lite dissenserint, et ad pacem reuocari diuturna nequiuerint obstinatione, a sacerdotibus ciuitatis primitus arguantur. Qui si inimicitias deponere pernitiosa intentione noluerint, de ecclesiae cetu iustissima
D. 90 c. 10 · Inediis maceretur acerrimis, qui fratri suo reconciliari non uult · Item Fabianus Papa.
¶Si quis contristatus noluerit reconciliari fratri suo, satisfaciente eo qui contristauerit, acerrimis maceretur inediis, usque dum gratanti animo satisfactionem recipiat.
D. 90 c. 11 · Episcopi ad pacem firmiter tenendam uicissim sibi consilium et auxilium prestent · Item Innocentius II.
¶Precipimus, ut episcopi, ad solum Deum et salutem populi habentes respectum, omni tepiditate seposita, ad pacem firmiter tenendam mutuum sibi consilium et auxilium prebeant, neque hoc alicuius amore uel odio pretermittant. Quod si quis in hoc Dei opere tepidus fuerit inuentus, dampnum propriae dignitatis incurrat.
D. 90 c. 12 · Pellendi sunt a communione fidelium, qui sibi inuicem reconciliari nolunt · Item Victor Papa. [ad Afros, epist. II.]
¶Perlatum est ad sedem apostolicam, aliquos uestrum nocere fratribus uelle, et ut cadant decertare, similiter in sacramentis discrepare, et ob id contentiones et emulationes inter uos fieri, a quibus dissensionibus uos auertere, et in his omnibus concordare, et opem ferre uicissim mandamus. Nam si hoc agere cito neglexeritis, et uicissim reconciliari non studueritis, ab apostolicae sedis et totius ecclesiae communione uos pelli non dubitetis.