D. 89Distinctio LXXXIX
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
D. 89 d.a.c. 1
¶Domui quoque suae oportet bene esse prepositum, ut quedam inde quodammodo futurae dispensationis argumenta assumantur. In dispensatione uero ecclesiae hanc regulam obseruandam nouerit, ut nulli quantumlibet exercitatae personae duo simul offitia committat, neque secularibus uiris res ecclesiasticas gubernandas committat. Unde Gregorius scribit omnibus Episcopis:
D. 89 c. 1 · Uni personae duo non committantur offitia
¶Singula ecclesiastici iuris offitia singulis quibusque personis singillatim committi iubemus. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita in ecclesiae corpore secundum ueridicam Pauli sententiam in uno eodemque spirituali corpore conferendum est hoc offitium uni, alii committendum est illud, neque enim quantumlibet exercitatae uni personae uno tempore duarum rerum offitia committenda sunt: quia si totum corpus oculus, ubi auditus? Sicut enim uarietas membrorum per diuersa offitia et robur corporis seruat, et pulcritudinem representat, ita uarietas personarum diuersa nichilominus distributa offitia et fortitudinem et uenustatem sanctae Dei ecclesiae manifestat. Et sicut indecorum est, ut in corpore humano alterius fungatur offitio alterum membrum, ita nimirum noxium simulque turpissimum, si singula rerum ministeria personis totidem non fuerint distributa.
D. 89 c. 2 · Quilibet episcopus uicedominum et yconomum habeat · Item Gregorius Antemio Subdiacono. [lib. IX. epist. 66.]
¶Volumus, ut frater noster Pascasius et uicedominum sibi ordinet et maiorem domus, quatinus possit uel hospitibus superuenientibus, uel causis, que eueniunt, idoneus et paratus existere. Si uero negligentem eum prospicis, uel ea, que dicimus, inplere differentem, omnis eius clerus adhiberi debet, ut communi consilio ipsi eligant, quorum personae ad ea, que prediximus ualeant ordinari.
D. 89 d.p.c. 2
¶Offitium uicedomini est episcopium disponere. Unde Gregorius Clementinae Patriciae [lib. I. epist. 11.] post alia:
D. 89 c. 3 · Quid sit offitium uicedomini
¶Diaconum uero Anatholium, quem ad uos dirigi poposcistis, hoc nos facere non posse, causae magis modus quam rigoris auctoritas facit. Vicedominum enim eum constituimus, cuius arbitrio episcopium commisimus disponendum.
D. 89 c. 4 · De eodem · Item ex Concilio Calcedonensi. [c. 26.]
¶Quia in quibusdam ecclesiis, sicut ad nos peruenit, sine yconomo episcopi res ecclesiasticas tractant, placuit, omnes ecclesias habentes episcopos etiam yconomos habere de proprio clero, qui gubernent res ecclesiae cum arbitrio sui episcopi, ut non sine testimonio sit gubernatio ipsarum rerum ecclesiasticarum, neque ex hoc eueniat res eiusdem ecclesiae dispergi, et sacerdotali dignitati obtrectatio generetur. Si uero quis hoc non obseruauerit, diuinis subiaceat regulis.
D. 89 c. 5 · Secularibus uiris res ecclesiasticae non committantur · Item Gregorius Iohanni Carolitano Episcopo. [lib. VII. epist. 66.]
¶Indicatum est nobis, quod laicis quibusdam curam uestri patrimonii commiseritis, qui postmodum in rusticorum uestrorum depredationibus atque ex fatigationibus fuerunt deprehensi. Quod si ita est, districte a uobis discuti conuenit, atque inter eos ecclesiaeque uestrae rusticos causam examinare subtilius. Et quicquid fraudis inuentum fuerit, cum pena legibus statuta reddere conpellantur. De cetero uero cauendum est a fraternitate uestra, ne secularibus uiris atque sub regula uestra non degentibus cuiuslibet res ecclesiae committantur, sed probatis de offitio uestro clericis, in quibus, si quid reperiri poterit prauitatis, ut in subditis emendare quod illicite gestum fuerit ualeatis: quo uidelicet apud uos habitus sui offitium magis conuenienter amministrent, quam accusent.
D. 89 d.p.c. 5
¶Propinquis, uel etiam fauore sibi coniunctis, ecclesiastica offitia committere non audeat. Unde in Tolletano Concilio X.: [c. 3.]
D. 89 c. 6 · Ecclesiastica episcopus non committat offitia propinquis uel fauore coniunctis
¶Decenter omnibus placet, in presenti tale rescindere factum, et non esse de cetero faciendum. Quicumque igitur pontificum deinceps aut sanguine propinquis, aut fauore personae quibuscumque deuinctis talia lucra commendare temptauerit, ad suum nefandae presumptionis excidium et quod iussum fuerit deuocetur in irritum, et qui ordinauerit annuae excommunicationi subiaceat. Que uero ablata fortasse fuerint, ab eo, qui tulit, reddantur in duplum.
D. 89 d.p.c. 6
¶Porro ipsa offitia quare ita sint distinguenda nec uni personae omnia committenda ex auctoritate Gregorii et ex auctoritate Bonifatii Papae datur intelligi, qui ait:
D. 89 c. 7 · Graduum et ordinum distributio ecclesiasticam unitatem conseruat
¶Ad hoc dispositionis prouisio gradus diuersos et ordines constituit esse distinctos, ut, dum reuerentiam minores potioribus exhiberent, et potiores minoribus dilectionem inpenderent, uera concordia fieret ex diuersitate contextio, et recte offitiorum gereretur administratio singulorum. Neque uniuersitas alia poterat ratione subsistere, nisi huiusmodi magnus eam differentiae ordo seruaret. Quia uero creatura in una eademque qualitate gubernari uel uiuere non potest, celestium miliciarum exemplar nos instruit, quia dum sunt angeli, sunt archangeli, liquet, quia non equales sunt, sed in potestate et ordine (sicut nostis) differt alter ab altero.