IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Prima pars (distinctiones)

D. 88Distinctio LXXXVIII

Abrir no leitor do IusCommune →

D. 88 d.a.c. 1

Prohibentur ergo clerici cupiditatis negocia suscipere, non pietatis curam uiduis et orphanis inpendere. Unde Melciades papa:

D. 88 c. 1 · De eodem

Decreuit sancta sinodus, nullum deinceps clericum aut possessiones conducere, aut negociis secularibus se miscere, nisi propter curam aut pupillorum aut orphanorum aut uiduarum, aut si forte episcopus ciuitatis ecclesiasticarum rerum sollicitudinem eum habere precipiat. Ubi patet, quia alia sunt negocia secularia, alia ecclesiastica. Nonne Moyses in seculo erat, cum crebro intraret tabernaculum, et exiret, qui intus contemplatione rapiebatur, foris infirmantium negociis urgebatur? Sic et Iacob ascendentes et descendentes angelos uidit, quia rectores ecclesiae non solum contemplando ascendunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando descendunt. Et dum sacerdotes horum facta imitantur, et se custodiunt, et subditorum onera portant.

D. 88 c. 2 · De eodem · Item Gelasius. [Papa ad Episcopos per Lucaniam c. 17.]

Consequens est, ut illa quoque, que de Piceni partibus nuper ad nos missa relatio nuntiauit, non pretereunda putaremus, id est, plurimos clericorum negotiationibus inhonestis et turpibus lucris inminere, nullo pudore censentes euangelicam lectionem, qua ipse Dominus negotiatores ex templo uerberatos asseritur expulisse, nec Apostoli uerba recolentes, quibus ait: "Nemo militans Deo implicat se negociis secularibus;" psalmistam quoque Dauid surda dissimulantes aure, cantantem: "Quoniam non cognoui negotiationes, introibo in potentias Domini." Proinde huiusmodi aut ab indignis posthac questibus nouerint abstinendum, et ab omni cuiuslibet negotiationis ingenio cupiditateque cessandum, aut, in quocumque gradu sint positi, mox a clericalibus offitiis cogantur abstinere, quoniam domus Dei domus orationis et esse debet et dici, ne per offitia negotiationis potius sit latronum spelunca.

D. 88 c. 3 · In sacris ordinibus constituti, seculares curas assumere non debent · Item ex [Septimo] canone Apostolorum.

Episcopus, aut sacerdos, aut diaconus nequaquam seculares curas assumant; sin aliter, deiciantur.

D. 88 c. 4 · Episcopus secularibus causis non debet occupari · Item Gregorius Romano Defensori. [l. VIII. ep. 11.]

Perlatum est ad nos, reuerentissimum fratrem nostrum Basilium episcopum uelud unum de laicis in causis secularibus occupari, et pretoriis inutiliter obseruare. Que res quoniam et ipsum uilem reddit, et reuerentiam sacerdotalem adnichilat, statim ut experientia tua hoc preceptum susceperit, ad reuertendum eum districta executione conpellat, quatinus ei illic te insistente quinque diebus sub qualibet excusatione inmorari non liceat, ne, si quolibet modo eum ibidem amplius moram habere permiseris, cum ipso apud nos grauiter incipias esse culpabilis.

D. 88 c. 5 · Testamentorum tuicionem et curam familiaris rei episcopus non suscipiat · Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 18]

Episcopus tuicionem testamentorum non suscipiat.

D. 88 c. 6 · Item ex eodem. [c. 20.]

Episcopus nullam rei familiaris curam ad se reuocet, sed lectioni et orationi et uerbo predicationis tantummodo uacet.

D. 88 c. 7 · Item ex eodem. [c. 17.]

Episcopus gubernationem uiduarum et pupillorum ac peregrinorum non per se ipsum, sed per archipresbiterum aut archidiaconem agat.

D. 88 c. 8 · Ratiociniorum causas clericus non debet assumere · Item Gregorius Quertino prefecto. [epist. 30. lib. X.]

Inutile et ualde laboriosum est, hominem litteratum ratiociniorum causas assumere, et in eis, quod non expedit, se obligare.

D. 88 c. 9 · Fugiendus est clericus negotiator · Item Ieronimus. [ad Nepotianum de uita clericorum]

Negotiatorem clericum, ex inope diuitem et ex ignobili gloriosum, quasi quasdam pestes fuge.

D. 88 c. 10 · Clerico negotiari non licet · Item Augustinus in libro questionum ueteris et noui testamenti. [cap. 127.]

Fornicari hominibus semper non licet, negotiari uero aliquando licet, aliquando non licet; antequam enim ecclesiasticus quis sit, licet ei negotiari; facto iam non licet.

D. 88 c. 11 · De eodem · Item Iohannes Chrysostomus super Matthaeum.

(id est auctor operis imperfecti, hom. XXXVIII. ad c. 21. Matth.) Eiciens Dominus uendentes et ementes de templo, significauit, quia homo mercator uix aut numquam potest Deo placere. Et ideo nullus Christianus debet esse mercator, aut, si uoluerit esse, proiciatur de ecclesia Dei, dicente Propheta: "Quia non cognoui negotiationes, introibo in potentias Domini." Quemadmodum enim qui ambulat inter duos inimicos, ambobus placere uolens et se commendare, sine maliloquio esse non potest (necesse est enim, ut isti male loquatur de illo, et illi male de isto), sic qui emit et uendit sine mendacio et periurio esse non potest. Et paucis interiectis: § 1. Sed est nec stabilis substantia eorum, neque ad bonum proficit, quod de malo congregatur. Quemadmodum enim, si triticum aut aliud tale cernas in cribro, dum huc et illuc iactatur, grana omnia paulatim deorsum cadunt, et tandem in cribro nichil remanet, nisi stercus solum: sic de substantia negotiatorum nouissime nil remanet, nisi solum peccatum. § 2. Sed omnes homines uidentur esse mercatores; ostendam ergo, quis non est negotiator, ut qui talis non fuerit, eum intelligas esse negotiatorem. Quicumque rem conparat, non ut ipsam rem integram et inmutatam uendat, sed ut materia sibi sit inde aliquid operandi, ille non est negotiator; qui autem conparat rem, ut illam ipsam integram et inmutatam dando lucretur, ille est mercator, qui de templo Dei eicitur. § 3. Unde super omnes mercatores plus maledictus est usurarius; ipse namque rem datam a Deo uendit, non conparatam, ut mercator, et post fenus rem suam repetit, tollens aliena cum suis, mercator autem non repetit rem uenditam. § 4. Adhuc dicit aliquis: Qui agrum locat, ut agrariam recipiat, aut domum, ut pensiones recipiat, nonne est similis ei, qui pecuniam dat ad usuram? Absit. Primum quidem, quoniam pecunia non ad aliquem usum disposita est, nisi ad emendum; secundo, quoniam agrum habens, arando accipit ex eo fructum, habens domum, usum mansionis capit ex ea. Ideo qui locat agrum uel domum, suum usum dare uidetur, et pecuniam accipere, et quodammodo quasi commutare uidetur cum lucro lucrum; ex pecunia reposita nullum usum capis. Tertio ager uel domus utendo ueterascit. Pecunia autem cum fuerit mutuata, nec minuitur, nec ueterascit. § 5. "Et mensas nummulariorum subuertit." Pecunia spiritualiter homines intelliguntur, quia sicut nummus habet caragma Cesaris, sic homo habet caragma Dei. Et quemadmodum solidus, qui non habet caragma Cesaris, reprobus est, ita et homo, qui non ostendit in se imaginem Dei, reprobus estimatur. Unde Ysaias dicebat ad Ierusalem: "Pecunia tua reproba est, caupones tui miscent uinum cum aqua, etc." Ideo ergo mensas nummulariorum euertit, significans, quia in templo Dei non debent esse nummi, nisi spirituales, id est, qui Dei imaginem, non diaboli, portant. Aut certe mensas nummularioum sacerdotum dicit scripturas. Nouo enim testamento succedente priori, euersae sunt scripturae illorum.]

D. 88 c. 12 · De eodem · Item ex uerbis Augustini. (hinc inde collectis, et in summam redactis ad Psal. LXX. uers. Quoniam non cognoui.)

"Quoniam non cognoui litteraturam:" Aliqui codices habent "negotiationes:" in quo diuersitas interpretum sensum ostendit, non errorem inducit. Ergo si propterea iste tota die laudem Dei dicit, quia non cognouit negotiationes, corrigant se Christiani, non negotientur. Sed ait mihi negotiator: Affero ex longinquo merces, mercedem laboris mei, unde uiuam, peto: "dignus est operarius mercede sua." De mendacio, de periurio agitur, non de negotio. Ego enim mentior, non negotium. Possem enim dicere, tanto emi, tanto uendam: si placet, eme. Quomodo ergo reuocas a negotiatione? omnes artifices mentiuntur, sutores, agricolae. Vis, ut optem carum tempus, ut possim uendere annonam, quam seruaui? sed non hoc faciunt, inquis, agricolae boni, nec illa negotiatores boni. Quid enim? etiam et filios habere malum est, quia, quando eis caput dolet, malae et infideles matres ligaturas sacrilegas et incantationes querunt? Omnia ista hominum, non rerum peccata sunt. Quere ergo episcope, (dicit mihi negotiator) quomodo Psalmistam intelligas, et noli me prohibere a negotiatione: negotiatio enim me non facit malum, sed iniquitas mea et mendacium meum. Queramus ergo negotiatores, qui presumunt gloriari ex suis operibus, si sunt contra illam gratiam, quam hic Psalmista commendat, ut nemo de suis operibus glorietur. Et sicut contra medicos superbos salutis pollicitatores uigilat hoc, quod dictum est: "Tota die salutem tuam," sic contra negotiatores de operibus suis gloriantes uigilat hoc, quod dictum est: "Os meum annunciabit iustitiam tuam." Unde et Dominus expulit illos de templo, uolentes suam iustitiam statuere et ignorantes iustitiam Dei. Merito dictum negotium, quia negat otium, quod malum est, neque querit ueram quietem, que est Deus.]

D. 88 c. 13 · De eodem · Item Cassiodorus in eundem Psalmum LXX. in eundem uersiculum.

Quid est aliud negotium, nisi que possint uilius conparari carius uelle distrahere? Et infra: Negotiatores ergo illi abhominabiles existimantur, qui iustitiam Dei minime considerantes per inmoderatum pecuniae ambitum polluuntur, merces suas plus periuriis onerando quam preciis. Tales eiecit Dominus de templo, dicens: "Nolite facere domum patris mei domum negotiationis."

D. 88 c. 14 · Nomine sacerdotis careat, qui Dei ministros a suis euocat offitiis · Item Cyprianus. [ad Clerum et plebem Furnitanorum, lib. I. epist. 9.]

Neque apud altare Dei merentur nominari in sacerdotum prece, qui ab altari sacerdotes et ministros uoluerint auocare. Et ideo Victor, cum contra formam nuper in concilio a sacerdotibus datam Geminum Faustinum presbiterum ausus sit tutorem constituere, apud uos ob dormicionem eius non fiat oblatio, aut aliqua deprecatio pro nomine eius frequentetur in ecclesia, ut sacerdotum decretum religiose aut necessarie factum seruetur a nobis.