IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Prima pars (distinctiones)

D. 91Distinctio XCI

Abrir no leitor do IusCommune →

D. 91 d.a.c. 1

Qui autem turpi lucro uel inhonesto negocio uictum sibi querere prohibetur, de oblationibus ecclesiae stipendia consequatur. Quod si ecclesia ei sufficere non poterit, proprio artificio uel agricultura (exemplo Apostoli, qui de labore manuum uiuebat) sibi necessaria inueniat, ita tamen, ut occasione sui operis uigiliis ecclesiae non desit, quod absque inequalitate sui corporis inpune nulli conceditur. Unde Pelagius papa:

D. 91 c. 1 · Corripiantur clerici, qui offitiis matutinis uel uespertinis se subtrahunt

Eleuterius frater et coepiscopus noster queritur, clericos suos sibi contra canones superbire, et id, quod nobis iubentibus facta in scrinio cautione promisit, ut cottidianis diebus uigiliae in eius celebrentur ecclesia, illis contempnentibus inplere non posse, sed magis unumquemque suis (postposito ecclesiae seruitio) uacare negotiis. Et ideo experientia tua eos, quos tibi esse ostenderit contumaces, debita obiurgatione conpesce, et modis omnibus uigiliis uacare conpelle.

D. 91 c. 2 · De eodem · Item ex Concilio Nannetensi.

Presbiter mane, matutinali offitio expleto, pensum seruitutis suae canendo primam, tertiam, sextam nonamque persoluat, ita tamen, ut postea horis conpetentibus et signis designantibus iuxta possibilitatem aut a se, aut a scolaribus publice conpleantur. Deinde peractis horis, infirmis uisitatis, si uoluerit, ad opus rurale exeat ieiunus, ut iterum necessitatibus peregrinorum et hospitum siue diuersorum commeantium, infirmorum quoque atque defunctorum succurrere possit usque ad statutam horam pro qualitate temporis et opportunitate. Item ex dictis S. Benedicti: § 1. Propheta dicente: "Septies in die laudem dixi tibi," qui septenarius sacratus numerus a nobis sic inplebitur si matutinae, primae, tertiae, sextae, nonae, uesperae conpletoriique tempore nostrae seruitutis offitia persoluamus, quia de his dixit Propheta: "Septies in die laudem dixi tibi." Nam de nocturnis uigiliis idem ipse Propheta ait: "Media nocte surgebam ad confitendum tibi." Ergo his temporibus referamus laudes creatori nostro super iudicia iustitiae suae.

D. 91 c. 3 · Sine offitii detrimento artificiolo sibi clericus necessaria querat · Unde in Concilio eodem Cartaginensi [IV., c. 52. et 49.]

legitur. Clericus uictum et uestimentum sibi artificiolo uel agricultura, absque offitii sui dumtaxat detrimento, preparet. § 1. Clericus enim, qui absque corpusculi sui inequalitate uigiliis deest, stipendio priuatus excommunicetur.

D. 91 c. 4 · De eodem · Item ex eodem. [c. 51. 53. et 48. et 50.]

Clericus quilibet uerbo Dei eruditus artificio uictum querat. Item: § 1. Omnes clerici, qui ad operandum ualidi sunt, et artificiola, et litteras discant. Qui uero non pro emendo aliquid in nundinis uel in foro deambulant, ab offitio suo degradentur. Inter temptaciones autem ab offitio declinantes uel negligentius agentes ab ipso offitio remoueantur.

D. 91 c. 5 · De eodem · Item ex Concilio Aurelianensi. [I. c. 28.]

Clerici uero, qui ad opus sanctum adesse contempserint, secundum arbitrium episcopi ecclesiasticam suscipiant disciplinam.