D. 76Distinctio LXXVI
Abrir no leitor do IusCommune →D. 76 d.a.c. 1
¶Quibus temporibus ieiunia celebranda sint, Calixtus Papa determinat, scribens Benedicto Episcopo: [epist. I.]
D. 76 c. 1 · Quibus temporibus ieiunium celebrentur
¶Ieiunium, quod ter in anno apud nos celebrare didicisti, conuenientius nunc per quatuor tempora fieri decernimus, ut, sicut annus per quatuor uoluitur tempora, sic et nos solempne quaternum agamus ieiunium per quatuor anni tempora.
D. 76 c. 2 · De eodem · Item ex Concilio Magontiensi. [I. cap. 34.]
¶Constituimus, ut quatuor tempora anni ab omnibus hominibus cum ieiunio obseruentur, id est in Martio, hebdomada prima; in Iunio, secunda; in septembri, tertia; in decembri, quarta.
D. 76 c. 3 · De eodem · Item ex Concilio Salegunstat habito. [cap. 2.]
¶De ieiunio autem quatuor temporum hanc certitudinem statuimus, ut si kalendae Martii in feria quarta siue antea euenerint eadem hebdomada ieiunium celebretur. § 1. Sin autem kalendae Martii in quintam feriam, aut in sextam, aut in sabatum distenduntur, in sequenti hebdomada ieiunium differatur. Simili quoque modo, si kalendae Iunii in quarta feria aut antea euenerint, in subsequenti hebdomada ieiunium celebretur; et si in quinta, aut in sexta feria, aut sabato contigerit, ieiunium in tertia hebdomada reseruetur. § 2. Et hoc sciendum est, quod, si quando ieiunium mensis Iunii in uigilia pentecostes secundum predictam regulam euenerit, non ibi celebrandum erit, sed in ipsa hebdomada solempni pentecostes, quia uigilia simul et ieiunium celebrari non debent, etiam tunc propter solempnitatem sancti Spiritus diacones dalmaticis induantur, et "Alleluia" cantetur, et "Flectamus genua" non dicatur. § 3. Eodem modo de septimi mensis ieiunio constitutum est, ut, si kalendae septembris in quarta feria euenerint aut antea, in tertia hebdomada ieiunium celebretur, et si in quinta, aut sexta, aut sabato contigerit, in quarta hebdomada ieiunandum erit. § 4. In decembri uero illud obseruandum erit, ut proximo sabato ante uigiliam natalis Domini celebretur ieiunium, quia, si uigilia in sabato euenerit, simul uigiliam et ieiunium celebrari non conuenit.
D. 76 c. 4 · De eodem · Contra Urbanus: [II. in Concilio Placentino, c. 14.]
¶Statuimus etiam, ut ieiunia quatuor temporum hoc ordine celebrentur: primum ieiunium in initio quadragesimae, secundum in hebdomada pentecostes, tertium uero et quartum in septembri et decembri more solito fiat.
D. 76 c. 5 · De eodem · Item ex sermone Leonis Papae. [I. sermone I. de ieiunio pentecostes.]
¶Igitur post sanctae leticiae dies, quos in honorem Domini a mortuis resurgentis ac deinde in celum ascendentis exegimus, postque acceptum sancti Spiritus donum, salubriter et necessarie consuetudo est ordinata ieiunii, ut, si quid forte inter ipsa festiuitatis gaudia negligens libertas et licentia inmoderata presumpserit, hoc religiosae abstinentiae censura castiget.
D. 76 c. 6 · De eodem · Item. [sermone VIII. de ieiunio decimi mensis.]
¶Huius obseruantiae utilitas, dilectissimi fratres, in ecclesiasticis precipue est constituta ieiuniis, que ex doctrina sancti Spiritus ita per totius anni circulum distributa sunt, ut lex abstinentiae omnibus sit asscripta temporibus. Siquidem ieiunium uernum in quadragesima, estiuum in pentecosten, autumpnale in mense septimo, hiemale in hoc, qui est decimus, celebremus, intelligentes diuinis nichil esse uacuum preceptis, et uerbo Dei ad erudicionem nostram omnia elementa seruire, dum per ipsius mundi cardines quasi per quatuor euangelia incessabili tuba discimus quod et predicamus, et agimus.
D. 76 d.p.c. 6
¶Primum uero mensem, quartum, septimum, et decimum, non Ebreorum ratione debemus accipere, sed nostra. Primus enim mensis apud illos est Aprilis, quartus Iulius, septimus October, decimus Ianuarius. In quibus, et preterea in quinto mense, qui est Augustus, que fuerit eis causa ieiunii, Ieronimus supra Zachariam exponit, dicens:
D. 76 c. 7 · Quare in supradictis mensibus ieiunia lex inperauit
¶Ieiunium quarti, et ieiunium quinti, et ieiunium septimi, et ieiunium decimi subaudiatur mensis domui Iudae et Ierusalem in dies festos uertetur in gaudium. Hoc loco nostrorum multi multa dixerunt inter se dissonantia. § 1. Cogimur igitur ad Ebreos recurrere, et scientiae ueritatem de fonte magis quam de riuulis querere. § 2. Ieiunium quarti mensis, qui apud Latinos uocatur Iulius, die septimo et decimo eiusdem mensis illud arbitramur, quando descendens Moyses de monte Synai tabulas legis abiecit atque confregit, et iuxta Ieremiam muri primum rupti sunt ciuitatis. In quinto mense, qui apud nos uocatur Augustus, cum propter exploratores terrae sanctae seditio esset orta in populo, iussi sunt non ascendere montem, sed per quadraginta annos longis a terra sancta circumire dispendiis, ut exceptis duobus, Caleph et Iosue, omnes in solitudine caderent. In hoc mense et a Nabuchodonosor, et multa post secula a Tito et Vespasiano templum Ierosolimis incensum est atque destructum; capta urbs Bethel, ad quam multa milia confugerant Iudeorum. In septimo uero, qui apud nos appellatur October, occisus est Godolias, et Iudae tribus, ac Ierusalem reliquiae dissipatae sunt. Mense decimo (qui apud nos Ianuarius dicitur, eo quod ianua anni sit atque principium), Ezechiel in captiuitate positus audiuit et cunctus populus captiuorum, quinto mense templum esse subuersum, quod plenissime in eodem propheta cognoscimus. Hoc est igitur omne, quod dicitur, dies planctus et ieiuniorum, quos hactenus habuistis in luctum, sciatis (quia cogitaui, ut benefaciam Ierusalem et domui Iuda) uobis in leticiam et gaudium et solempnitates esse uertendos; ita dumtaxat, si ueritatem diligatis et pacem. Iuxta anagogem, quia tunc ieiunamus, quando sponsus aufertur a nobis, et non meremur eius habere presentiam, cum reuersus fuerit ad nos Dominus, et cogitauerit, ut benefaciat nobis, omnis tristicia uertetur in gaudium, et fames pristina sermonis Dei presencia doctrinarum eius et celestis panis saturitate conpensabitur.
D. 76 d.p.c. 7
¶Non autem uidentur ieiunia quarti mensis posse celebrari ante diem pentecostes. A die enim dominicae resurrectionis usque in diem pentecostes non inducuntur ad obseruanda ieiunia. Unde Ambrosius in eiusdem dei sermone [LXI.,] qui sic incipit:
D. 76 c. 8
¶Scire debet sanctitas uestra: "per hos quinquaginta dies nobis est iugis et continuata festiuitas, ita ut hoc omni tempore neque ad obseruandum indicamus ieiunia, neque ad exorandum Deum genibus succedamus." "Et infra: § 1. "Ad instar ergo dominicae resurrectionis tota quinquaginta dierum curricula celebrantur, et omnes isti dies uelud dominici deputantur. Resurrectio enim dominica est. In dominica resurgens saluatur reuersus ad homines est, et post resurrectionem tota quinquagesima cum hominibus conuersatus est. Equalis ergo eorum necessarium est ut sit festiuitas, quorum equalis est et sanctitas. Non igitur ieiunamus in quinquagesima, quia in his diebus nobiscum Dominus conmoratur". Idem in apologia Dauid: "Hunc numerum (quinquagesimum uidelicet) leti celebramus post Domini passionem, remisso culpae totius debito cyrographoque euacuato ab omni nexu liberi, et suscipimus aduenientem in nos gratiam sancti Spiritus; die pentecostes uacant ieiunia, laus dicitur Deo, Alleluia cantatur." [Gratian.]
D. 76 d.p.c. 8
¶Necessario ergo ecclesia constituit, ut post diem pentecostes ieiunia celebrentur. Sed quod in illis quinquaginta diebus ieiunandum esse negatur, ex obseruantiae necessitate intelligitur. Unde in eiusdem diei sermone, [LX.,] qui sic incipit:
D. 76 c. 9
¶Nosse credo uos fratres: "Non minore leticia celebramus diem pentecostes, quam sanctum diem pascae curauimus. Tunc enim, sicut modo fecimus, ieiunauimus sabbato, uigilias celebrauimus, orationibus pernoctanter institimus: unde necesse est, similem obseruantiam similis leticia subsequatur." [Gratian.] Obseruantia uero similis quod ad factum, non quod ad necessitatem.
D. 76 c. 10 · Item Ysidorus: [lib. I. de ecclesiasticis offitiis, cap. 42.]
¶"Post pasca usque ad pentecosten, licet traditio ecclesiarum abstinentiae rigorem prandiis relaxauerit, tamen si quis monachorum uel clericorum ieiunare cupit, non sunt prohibendi, quia et Antonius et Paulus et ceteri patres antiqui etiam in his diebus in heremo leguntur abstinuisse, neque soluisse abstinentiam, nisi tantum die dominico."
D. 76 c. 11 · Item Ieronimus ad Lucinum, [ep. XXVIII.]
¶"Utinam omni tempore ieiunare possemus, quod in Actibus apostolorum diebus pentecostes et die dominico apostolum Paulum et cum eo credentes fecisse legimus. Nec hoc dico, quod festis diebus ieiunandum putem, et contextas quinquaginta diebus ferias et solempnitates auferam; sed unaqueque prouincia habundet in suo sensu, et precepta maiorum leges apostolicas arbitretur."
D. 76 c. 12 · Sabato magno post horam baptismatis episcopus ualet ordinari · Item Pelagius Petro Episcopo Potentino.
¶Dilectionis tuae scripta suscepimus, quibus significas, Latinum ecclesiae Grumentinae diaconem ad episcopatum Marcellianensis ecclesiae siue Clusitanae ab omnibus fuisse electum, quod iam ante hoc tempus retulistis; et iussimus, ut ueniret, credentes eos de persona eius ab episcopo suo dimissoriam accepisse. Quod si modo fecerunt, facite eum uelociter ad urbem Romam occurrere, ut, si Deus iusserit, in magno sabato post horam baptismi ordinetur. Quia si ante memoratum diem non occurrerit, cogetur usque ad quarti mensis ieiunia sustinere.