D. 77Distinctio LXXVII
Abrir no leitor do IusCommune →D. 77 d.a.c. 1
¶His temporibus secundum Anacletum, Zepherinum, Gelasium et Pelagium episcopi, presbiteri et diaconi sunt ordinandi. Metropolitanus autem iuxta Leonem papam ex presbiteris eiusdem ecclesiae uel ex diaconibus optimus ordinetur. Ex monachis autem uel laicis nullus nisi per gradus ecclesiae ad summum sacerdotium debet peruenire. Unde Gelasius Papa:
D. 77 c. 1 · Non nisi per distinctos gradus quisquam ad sacerdotium aspiret
¶Illud nos statuentes uobis et omnibus seruare mandamus, ut ad ordines ecclesiasticos sic accedant in ecclesia, qui ordinari merentur: id est, si quis episcopus esse meretur, sit primo hostiarius, deinde lector preterea exorcista, inde sacretur acolitus, demum uero subdiaconus, deinde diaconus, et postea presbiter, exinde, si meretur, episcopus ordinetur.
D. 77 c. 2 · Que interualla temporis in singulis gradibus sint obseruanda · Item Zosimus Episcopus urbis Romae ait: [ad Hesychium, epist. I. cap. 3.]
¶In singulis gradibus hec tempora sunt obseruanda, si ab infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, ut inter lectores et exorcistas quinquennio teneatur, exinde acolitus uel subdiaconus quatuordecim annis fiat, et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat, in quo ordine quinque annis, si inculpate gesserit, adherere debebit. Exinde suffragantibus stipendiis, per tot gradus datis propriae fidei documentis, sacerdotium poterit promereri, de quo loco, si eum exactior uita ad bonos mores perduxerit, summum pontificatum sperare debebit. § 1. Defensores etiam ecclesiae, qui ex laicis fiunt, supradicta obseruatione teneantur, si meruerint in ordine esse clericatus.
D. 77 c. 3 · De eodem · Item Siricius Papa. [ad Himerium Tarraconensem, epist. I. cap. 9.]
¶Quicumque itaque se ecclesiae uouit obsequiis a sua infantia, ante pubertatis annos baptizari et lectorum debet ministerio sociari; qui ab accessu adolescentiae usque ad trigesimum etatis annum si probabiliter uixerit, una tantum, et ea, quam uirginem communi per sacerdotem benedictione percepit, uxore contentus, acolitus et subdiaconus esse debebit, postquam ad diaconii gradum (si se ipsum primitus, continentia preeunte, dignum probauerit) accedat. Ubi si ultra quinque annos laudabiliter ministrauerit, congrue presbiteratum consequatur. Exinde post decennium episcopalem cathedram poterit adipisci, si tamen per hec tempora integritas suae uitae ac fidei eius fuerit approbata. Qui uero iam etate grandeuus, melioris propositi conuersatione prouocatus, ex laico ad sacram miliciam peruenire festinat, desiderii sui fructum non aliter obtinebit, nisi eo quo baptizatur tempore statim lectorum aut exorcistarum numero societur, si tamen eum unam habuisse uel habere, et hanc uirginem accepisse constet uxorem. Qui, dum initiatus fuerit, expleto biennio, per quinquennium aliud acolitus et subdiaconus fiat, et sic ad diaconatum, si per hec tempora dignus iudicatus fuerit, prouehatur. Exinde iam accessu temporum presbiterio uel episcopatui, si eum plebis ac cleri euocauerit electio, non inmerito societur.
D. 77 c. 4 · De eodem · Item ex Sexta Sinodo. [c. 15.]
¶Subdiaconus non minor uiginti annorum ordinetur. § 1. Si quis uero in aliquo ordine sacerdotali preter constituta tempora ordinatus fuerit, deponatur.
D. 77 c. 5 · De eodem · Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 4.]
¶Placuit, ut ante uiginti quinque annos etatis nec diaconi ordinentur, nec uirgines consecrentur, et ut lectores populum non salutent.
D. 77 c. 6 · Minoribus XXV. annis leuitica non prestetur benedictio · Item ex Concilio Agatensi. [c. 16. et 17.]
¶Episcopus benedictionem diaconatus minoribus quam uiginti quinque annorum penitus non committat. § 1. Sane si coniugati iuuenes consenserint ordinari, etiam uxorum uoluntas ita requirenda est, ut sequestrato mansionis cubiculo, religione promissa, posteaquam pariter conuersi fuerint, ordinentur. § 2. Presbiterum uero uel episcopum ante triginta annos, id est antequam ad uiri perfecti etatem perueniat, nullus metropolitanorum ordinare presumat, ne per etatem (quod aliquociens euenit) aliquo errore culpetur.
D. 77 c. 7 · De eodem · Item ex Concilio Toletano IV. [c. 20.]
¶In ueteri lege ab anno uicesimo et quinto Leuitae tabernaculo seruire iubentur, cuius auctoritatem in canonibus et sancti Patres secuti sunt. Nos et diuinae legis, et praeceptorum canonum inmemores, infantes et pueros Leuitas facimus ante legitimam etatem, aut experientiam uitae; ideoque ne ulterius fiat a nobis, et diuina lege, et canonicis ammonemur sententiis, sed a uicesimo quinto anno etatis suae Leuitae consecrentur, et a tricesimo presbiteri ordinentur.
D. 77 c. 8 · Per que interualla temporum ordinetur qui de monachis in clericatum eligitur · Item Gelasius. [Papa ad Episcopos per Lucaniam, epist. I. cap. 3.]
¶Si quis de religioso proposito et disciplinis monasterialibus eruditus ad clericale munus accedit, inprimis eius uita acta inquiratur, si nullo graui facinore probatur infectus; si secundam fortasse non habuerit uxorem, nec a marito reiectam sortitus ostenditur.
D. 77 c. 9 · Idem. [eodem capite et sequenti]
¶Monachus uero nouitius morum honestate fulcitus, continuo lector, uel notarius, aut certe defensor effectus, post tres menses existat acolitus, maxime si huic etiam etas suffragatur; sexto mense subdiaconi nomen accipiat, ac si modeste conuersationis honestaeque uoluntatis existat, nono mense diaconus, conpletoque anno sit presbiter; cui tamen, quod annorum fuerant interstitia collatura, sancti propositi sponte suscepta docetur prestitisse deuotio. § 1. Si uero laicus quispiam ecclesiasticis est aggregandus offitiis, tanto sollicitius in singulis, que superius conprehensa sunt, huiusmodi decet examinare personam, quantum inter mundanam religiosamque uitam esse constat discriminis, quia utique conuenientia ecclesiae ministeria deputanda sunt, non inconuenientibus meritis ingerenda, tantoque magis quod sacris aptum possit esse seruitiis in eorum querendum est institutis, quantum de tempore, quo fuerint assequenda, decerpitur, ut morum hoc habere doceatur probitas, quod prolixior consuetudo non contulit, ne per occasionem supplendae penuriae clericatus uitia potius diuinis cultibus intulisse, non legitimae familiae Domini conputemur procurasse conpendia. Quorum promotionibus super anni metas sex menses nichilominus subrogamus, quoniam, sicut dictum est, distare debet inter personam diuino cultui deditam, et de laicorum conuersatione uenientem. Que tamen eatenus indulgenda credimus ut ecclesiis ab hac occasione cessantibus canonum paternorum uetus forma seruetur.