IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Prima pars (distinctiones)

D. 75Distinctio LXXV

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

D. 75 d.a.c. 1

Tempus autem consecrationis, sicut in Ordine Romano habetur, ad episcopi benedictionem non eligitur. Omni enim tempore benedicuntur, dummodo ieiunii et hora tertia benedictionem accipiant. Unde Anacletus urbis Romae Episcopus scribit omnibus Episcopis: [epist. II. in princ.]

D. 75 c. 1 · Ordinationes episcoporum qua hora fieri debeant

Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab omnibus, qui in eadem fuerint prouincia, episcopis sunt celebrandae. Qui simul conuenientes scrutinium cum precibus, celebrent, manus cum sanctis euangeliis inponentes, dominica die, hora tertia orantes, sacraque unctione prophetarum exemplo regum capita perungentium, eos more apostolorum et Moysi ungentes; quia omnis sanctificatio constat esse in Spiritu sancto, cuius uirtus inuisibilis sancto est crismati permixta, et hoc ritu solempnem celebrent ordinationem.

D. 75 d.p.c. 1

Tempus autem consecrationis trium mensium spatio clauditur, ultra quod, nisi necessitate cogente, episcoporum consecrationes post electionem differri non licet. Unde in Calcedonensi Concilio [c. 25.] legitur:

D. 75 c. 2 · Ultra tres menses non differatur episcoporum ordinatio

Quoniam quidam metropolitanorum, sicut ad nos perlatum est, negligunt greges sibi creditos, et differunt ordinationes facere episcoporum, placuit sanctae sinodo, intra tres menses fieri ordinationes episcoporum, nisi forte inexcusabilis necessitas coegerit tempus ordinationis amplius protelari. Si autem episcoporum quis hoc non obseruauerit, ipsum debere ecclesiasticae condempnationi subiacere, redditus uero eiusdem uiduatae ecclesiae integros reseruari apud economum eiusdem ecclesiae censemus.

D. 75 d.p.c. 2

Ceterorum uero ordinationes non nisi certis temporibus et diebus, maxime sacerdotum et Leuitarum, fieri debent, uespera uidelicet sabati, uel mane diei dominicae continuato ieiunio. Unde Zepherinus urbis Romae Archiepiscopus scribit omnibus Episcopis: [epist. II.]

D. 75 c. 3 · Presbiteri et Leuitae qua hora ordinentur

Ordinationes presbiterorum Leuitarumque tempore congruo, multis coram astantibus, solempniter agite, et probabiles ac doctos uiros ad hoc opus prouehite, ut de eorum societate et adiumento plurimum gaudeatis.

D. 75 c. 4 · De eodem · Item Leo Episcopus Dioscoro Alexandrino Episcopo. [epist. LXXIX. cap. 1.]

Quod a Patribus nostris propensiori cura nouimus esse seruatum, a nobis quoque uolumus custodiri, ut non passim diebus omnibus sacerdotalis uel leuitica ordinatio celebretur, sed post diem sabati eiusque noctis, que in prima sabati lucescit, exordia consecrandi eligantur, in quibus his, qui consecrandi sunt, ieiunis et a ieiunantibus sacra benedictio conferatur. Quod eiusdem obseruantiae erit, si mane ipso die dominico, continuato sabati ieiunio, ordinatio celebretur, a quo tempore precedentis noctis initia non recedunt, quod ad diem resurrectionis (sicut etiam in pasca Domini declaratur) pertinere non dubium est.

D. 75 c. 5 · Quare die dominico sacerdotum ordinationes celebrentur · Item. [eodem cap.]

Quod die dominico ordinationes sacerdotum celebrentur, non tantum ex consuetudine, sed etiam ex apostolica nouimus uenire doctrina, scriptura manifestante, quod, cum apostoli Paulum et Barrabam ex Spiritus sancti precepto ad euangelium gentibus mitterent predicandum, ieiunantes et orantes inposuerunt eis manus, ut intelligamus, quanta et dantium, et accipientium deuotione sit curandum, ne tantae benedictionis sacramentum negligenter uideatur inpletum. Et ideo pie et laudabiliter apostolicis morem gesseris institutis, si hanc ordinandorum formam sacerdotum per ecclesias, quibus Dominus preesse te uoluit, etiam ipse seruaueris, ut his, qui consecrandi sunt, numquam benedictio, nisi in die dominicae resurrectionis tribuatur, cui a uespere sabati initium constat ascribi, que tantis diuinarum dispensationum misteriis est consecrata, ut, quicquid a Domino est insigne constitutum, in huius diei dignitate sit gestum. In hac mundus sumpsit exordium: in hac per resurrectionem et mors interitum, et uita accepit principium.

D. 75 c. 6 · De eodem · Item in ordine Romano, capitulo de gradibus ecclesiae.

Quando et ubi libitum fuerit usque ad subdiaconatus offitium ordinantur clerici, diaconi uero atque presbiteri nunquam, nisi in publica ordinatione.

D. 75 c. 7 · De temporibus ordinationis · Item Gelasius omnibus Episcopis. [epist. I. cap. 13.]

Ordinationes presbiterorum et diaconorum nisi certis temporibus et diebus exerceri non debent, id est quarti mensis ieiunio et septimi et decimi; sed etiam quadragesimalis initii, ac medianae hebdomadae, sabati ieiunio circa uesperas ipsas ordinationes nouerint celebrandas, nec cuiuslibet utilitatis seu presbiterum, seu diaconum his preferre audeant, qui ante ipsos fuerint ordinati.