D. 46Distinctio XLVI
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
D. 46 d.a.c. 1
¶Sequitur: "Non litigiosum." Nichil est enim impudentius arrogancia rusticorum, qui garrulitatem auctoritatem putant, et parati ad lites in subiectos tumide intonant, quod ex arrogancia superbiae prouenire manifestum est. Unde Gregorius scribit in Moralibus, libro XXIII. parte 5. capitulo 12.: [c. 13. § 23. et 24. ad c. 33. Iob.]
D. 46 c. 1 · Arrogantes nesciunt humiliter inferre que docent
¶Hoc habet proprium doctrina arrogantium, ut humiliter nesciant inferre quod docent, et recta, que sapiunt, recte ministrare non possunt. In uerbis enim eorum proditur, quod, cum docent, quasi in quodam sibi uidentur summitatis culmine residere, eosque, quos docent, ut longe infra se positos uelut in imo respiciunt, quibus non consulendo, sed uix dominando dignantur loqui. Recte autem his per Prophetam Dominus dicit: "Vos autem cum austeritate inperabatis eis et cum potentia." Cum austeritate enim et potentia inperant, qui subditos suos non tranquille corrigere ratiocinando, sed aspere inflectere dominando festinant. At contra doctrina uera tanto uehementius hoc elationis uicium fugit per cogitationem, quanto ardentius suorum uerborum iaculis ipsum magistrum elationis insequitur. Cauet enim, ne eum moribus elatis predicet, quem in cordibus audientium sacris sermonibus insectatur.
D. 46 d.p.c. 1
¶Ecce, quare litigiosi prohibentur in episcopos ordinari. Est et alia causa huius prohibitionis. Litigiosi namque uel adulationibus animos principum sibi conciliant, uel fratribus suis detrahendo infamiae notam ingerunt, uel inter fratres discordiam seminando seditiones numquam facere cessant; que omnia in prelatis dampnabilia esse probantur. Unde Gregorius scribit in Moralibus, in libro XVIII. parte 4. capitulo 3.: [ad cap. 27. Iob.]
D. 46 c. 2 · De his, qui peccantibus adulantur
¶Sunt nonnulli, qui, dum malefacta hominum laudibus efferunt, augent que increpare debuerunt. Hinc enim per Prophetam dicitur: "Vae qui consuunt puluillos sub omni cubito manus, et faciunt ceruicalia sub capite uniuersae etatis." Ad hoc quippe sub cubito puluillus uel ceruical sub capite iacentis ponitur, ut molliter quiescatur. Quisquis ergo male agentibus adulatur, puluillum uel ceruical sub capite uel cubito iacentis ponit, ut qui corripi ex culpa debuerat, in ea fultus laudibus molliter quiescat. § 1. Hinc rursum scriptum est: "Ipse edificabat parietem, illi autem liniebant eum." Parietis quippe nomine peccati duricia designatur. Edificare ergo parietem est contra se quempiam obstacula peccati construere. Sed parietem liniunt, qui peccata perpetrantibus adulantur, ut, quod illi peruerse agentes edificant, ipsi adulantes quasi nitidum reddant. § 2. Sed sanctus uir sicut mala de bonis non estimat, ita iudicare bona de malis recusat, dicens: "Absit a me, ut iustos uos iudicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea."
D. 46 c. 3 · Adulator uel proditor clericus ab offitio degradetur · Hinc etiam in Concilio Cartaginensi IV. [c. 56.] legitur:
¶Clericus, qui adulationibus et prodicionibus uacare deprehenditur, degradetur ab offitio.
D. 46 c. 4 · Excommunicentur ab episcopo, qui fratribus non probanda obiciunt · Item. [ex eodem Concilio, c. 55.]
¶Accusatores fratrum episcopus excommunicet, et si emendauerint uicium, recipiat eos ad communionem, non ad clerum.
D. 46 c. 5 · Remoueatur ab offitio clericus maledicus; scurra fratrum a profectibus inuidens non promoueatur · Item ex eodem. [Concilio, c. 57.]
¶Clericus maledicus (maxime in sacerdotibus) cogatur ad postulandam ueniam. Si noluerit, degradetur, nec umquam ad offitium absque satisfactione reuocetur.
D. 46 c. 6 · De eodem · Item. [ex eodem Concilio, c. 60.]
¶Clericum scurrilem et uerbis turpibus ioculatorem ab offitio retrahendum.
D. 46 c. 7 · Item. [ex eodem c. 54.]
¶Clericus inuidens fratrum profectibus, donec in uicio est, non promoueatur.
D. 46 c. 8 · Non sunt ordinandi, qui sedicionibus uacant · Item. [ex eodem, c. 67.]
¶Sedicionarios statuimus numquam ordinandos clericos, sicut nec usurarios, uel iniuriarum suarum ultores.
D. 46 c. 9 · Usuras exigere clericis minime licet · Item ex Concilio Laudicensi. [c. 5.]
¶Non licet fenerari ministris altaris, uel in sacerdotali ordine constitutis uel usuras, uel lucra, que sescupla dicuntur, accipere.
D. 46 c. 10 · Nec suo nomine, nec alieno clericus fenerator existat · Item Leo Papa. [Episcopis per Campaniam, epist. I. c. 4.]
¶Sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis clericorum exercere fenus attemptet. Indecens enim est crimen suum commodis alienis inpendere et exercere. Fenus autem hoc solum aspicere et exercere debemus, ut quod hic misericorditer tribuimus, a Domino, (qui multipliciter et in perpetuum mansura tribuit), recipere ualeamus.