IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Prima pars (distinctiones)

D. 47Distinctio XLVII

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

D. 47 d.a.c. 1

Quod autem in fine huius capituli usurarii ordinari prohibentur, inde est, quia usuram exercentes cupiditati deseruire probantur; cupidi autem ab Apostolo ordinari prohibentur, quia tales facile a iusto deuiarent. Unde in canonibus Apostolorum [c. 44.] legitur:

D. 47 c. 1 · Diaconus, presbiter et episcopus exigens usuras, nisi desierit, deponatur

Episcopus aut presbiter aut diaconus usuras a debitoribus exigens, aut desinat, aut certe deponatur.

D. 47 c. 2 · Usuras exigens siue clericus, siue regulae subiectus, deiciatur · Item ex Concilio Niceno. [c.] 17.

Quoniam multi sub regula constituti auaritiam et turpia lucra sectantur, oblitique diuinae scripturae, dicentis: "Qui pecuniam suam non dedit ad usuram," mutuum dantes centesimas exigunt: iuste censuit sancta et magna sinodus, ut, si quis inuentus fuerit post hanc diffinitionem usuras accipiens, aut aliquam adinuentionem uel quolibet modo negotia transigens, aut emiolia, id est sescupla exigens uel aliquid tale prorsus excogitans turpis lucri gratia, deiciatur a clero et alienus existat a regula.

D. 47 c. 3 · Temporalibus lucris deseruientes Deo nequaquam militare probantur · Hinc etiam Gregorius in libro XIX. Moralium, parte IV. capitulo 35. de dilectoribus seculi scribit, dicens:

Omnes huius seculi dilectores in terrenis rebus fortes sunt, in celestibus debiles. Nam pro temporali gloria usque ad mortem desudare appetunt, et pro spe perpetua nec parum quidem in labore subsistunt; pro terrenis lucris quaslibet iniurias tollerant, et pro celesti mercede uel tenuissimi uerbi ferre contumelias recusant; terreno iudici toto etiam die assistere fortes sunt, in oratione uero coram Domino uel unius horae momento lassantur; sepe nuditatem, deiectionem, famem pro acquirendis diuitiis atque honoribus tollerant, et earum rerum se per abstinentiam cruciant, ad quas adipiscendas festinant; superna autem laboriose querere tanto magis dissimulant, quanto ea tardius putant retribui. § 1. Hi itaque quasi aliarum arborum more deorsum uasti sunt, sursum augusti, quia fortes in inferiora subsistunt, sed ad superiora deficiunt. At contra ex qualitate palmarum designatur proficiens uita iustorum, qui nequaquam sunt in terrenis desideriis fortes et in celestibus debiles, sed longius atque distantius studiosos se Deo exhibent, quam seculo fuisse meminerint. § 2. Nam cum quibusdam per predicatorem nostrum dicitur; "Humanum dico propter infirmitatem carnis uestrae. Sicut enim exhibuistis membra uestra seruire inmundiciae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc, exhibete membra uestra seruire iusticiae in sanctificationem," eorum proculdubio infirmitati condescenditur, ac si eis apertius diceretur: Si nequaquam amplius potestis, saltem tales estote in fructu bonorum operum, quales fuistis dudum in actione uiciorum, ne debiliores uos habeat sancta libertas aeris, quos in carne ualidos habuit usus terrenae uoluptatis.

D. 47 c. 4 · Ad sacros ordines usurarii promoueri non debent · Item Gregorius ciuibus Neapolim. [lib. VIII. epist. 40.]

De Petro insuper ad nos peruenisse cognoscite, quia solidos dederit ad usuras. Quod uos oportet cum omni subtilitate perquirere, et si ita constiterit, alium eligite, et ab huiusmodi persona uos suspendite sine mora. Nam nos amatoribus usurarum nulla ratione manus inponimus. Si uero subtili habita inquisitione hoc falsum esse putaueritis, (quia persona eius nobis ignota est, et utrum ita sit de simplicitate, quod ad nos perlatum est, ignoramus) cum decreto a uobis facto ad nos eum uenire necesse est ut uitam moresque ipsius sollicitius requirentes sensum quoque pariter agnoscamus, ut, si huic iudicio aptus extiterit, uestra in eum (adiuuante Domino) desideria conpleamus.

D. 47 c. 5 · Degradetur clericus, qui usuras accipere detegitur · Item ex Concilio Elibertano. [c. 20.]

Si quis clericorum detectus fuerit usuras accipere, placuit degradari et abstinere.

D. 47 c. 6 · Nec implicari errore, nec cupiditate sacerdotem uiolari oportet · Item Leo Episcopus. [Anatolio Episcopo Constantinopol., epist. LI.]

Virum catholicum et precipue Domini sacerdotem sicut nullo errore inplicari, ita nulla oportet cupiditate uiolari, dicente sancta scriptura: "Post concupiscentias tuas non eas." Mens etiam potentiae auida nec abstinere nouit uetitis, nec gaudere concessis, nec pietati adhibere consensum.

D. 47 c. 7 · Qui cupiditatem a se non abscidit, bonorum auctori inherere non ualet · Item Gregorius. [I. VII. epist. 100.]

Bonorum auctori inherere aliter non ualemus, nisi cupiditatem a nobis (que omnium malorum radix est) abscidamus.

D. 47 c. 8 · Auarus omnium bona inuadit, quorum necessitatibus subuenire ualet · Item Ambrosius [Serm. LXXXI.] de eo, quod scriptum est in euangelio: "Hominis cuiusdam diuitis fructus uberes agere attulit".

Sicut hi, qui per insaniam mente translati sunt, non iam res ipsas, sed passionis suae fantasias uident, ita etiam mens auari semel uinculis cupiditatis astricta semper aurum, semper argentum uidet, semper redditus computat, gratius aurum intuetur quam solem; ipsa eius oratio et supplicatio ad Dominum aurum querit. Et post pauca: § 1. Interdum etiam usurae arte nequissima ex ipso auro aurum nascitur. Sed nec sacietas unquam, nec finis aderit cupiditati. Et infra: § 2. Sed ait: quid iniustum est, si cum aliena non inuadam, propria diligentius seruo? O inpudens dictu! Propria dicis? que? ex quibus reconditis in hunc mundum detulisti? Quando in hanc ingressus es lucem, quando de uentre matris existi, quibus queso facultatibus quibusque subsidiis stipatus ingressus es? Et post pauca: § 3. Proprium nemo dicat, quod est commune plus quam sufficeret sumptum et uiolenter obtentum est. Et infra: § 4. Numquid iniquus est Deus, ut nobis non equaliter distribuat uitae subsidia, ut tu quidem esses affluens et habundans, aliis uero deesset et egerent? an idcirco magis, quia et tibi uoluit benignitatis suae experimenta conferre, et alium per uirtutem patientiae coronare? Tu uero susceptis muneribus Dei, et in sinum tuum redactis, nichil te putas agere iniquum, si tam multorum uitae subsidia solus obtineas? Quis enim tam iniustus tam auarus, quam qui multorum alimenta suum non usum, sed habundantiam et delicias facit? Neque enim minus est criminis habenti tollere, quam, cum possis et habundas, indigentibus denegare. Esurientium panis est, quem tu detines; nudorum indumentum est, quod tu recludis; miserorum redemptio est et absolutio pecunia, quam tu in terra defodis. Tantorum te ergo scias inuadere bona, quantis possis prestare quod uelis.

D. 47 d.p.c. 8

Necesse est etiam, ut ille, qui ordinandus est, "suae domui sit bene prepositus," id est, si in laicali habitu uxorem habuerit uel filios, a uiciis ad uirtutum studia et uerbo et exemplo prouocet, ut quod postea precepturus est populis, prius exigat a domesticis. Unde Apostolus Ephesiis scribit, ut uxores suas sicut sua corpora diligant, et filios suos non ad iracundiam prouocent, sed enutriant illos in omni disciplina et correctione Domini. Unde cum ad Timotheum scribens, dixisset: "suae domui bene prepositum," statim subiunxit: "habentem sibi subditos filios in omni castitate, non in accusatione luxuriae." Non enim talium cohabitator frontem habet alios redarguendi. Unde de B. Iob legitur, quod pro filiis suis cotidiana Deo offerrebat sacrificia, offerrens olocausta per singulos, quos tanta karitatis perfectione in unum constrinxit, ut quisque eorum in suo die conuiuium fratribus pararet, et ad epulandum secum tres sorores suas pariter inuitaret. Quod quia Heli facere dissimulauit, ac falsa pietate superatus filios delinquentes ferire noluit, (sicut in libro Regum legitur) apud districtum iudicem semetipsum cum filiis crudeli dampnatione percussit, unde ei diuina uoce dicitur: "Honorasti filios tuos plus, quam me." Hinc etiam Dauid erga filios bonitatem, non disciplinae seueritatem exercens, eorum iuuentutem experimento didicit perniciosam, quorum puericiam uaga licentia permisit esse uoluptuosam. Unus quippe eorum sororem suam stupro corrumpens, a fratre eius, Absalone uidelicet, inter epulas, quas fratribus suis fraudulenter parauerat, obtruncatus est. Absalon uero, postquam ueniam a patre obtinuit, regno illum expulit; ad concubinas eius ingressus est; demum per inuia deserti patrem persequens, quercui inhesit, atque ita suspensus interiit. Hinc etiam Paulus ad Timotheum scribit, dicens: "Qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit et est infideli deterior." Iure ergo, qui domui suae preesse nescit in episcopum ordinari prohibetur, quia qui in re minima, et de qua sibi familiarior debet cura inesse, fidelis non est, quomodo in ecclesia Dei (ubi tot sunt et alieni) sollicitam diligentiam exhibebit? Unde Ieronimus: "Non enim iustus polluitur ex uiciis filiorum, sed libertas ab Apostolo ecclesiae principi reseruatur, ut talis fiat, qui non timeat propter uicia liberorum extraneos reprehendere." § 1. Quod tunc fiet, si non erit quod sibi inputetur. Cum enim gressus hominis a Domino dirigantur nec sint in homine uiae eius, corripere quidem potest, corrigere autem non ualet; pulsare potest, non aperire, manus conprimere, non animum mutare. Unde Augustinus ad Vincentium Donatistam: [epist. CXXXVII.]

D. 47 c. 9 · Bonorum disciplina omnium mores inmutare non ualet

Quantumlibet uigilet disciplina domus meae, homo sum et inter homines uiuo; nec mihi arrogare audeo, ut domus mea melior sit quam archa Noe, ubi tamen inter octo homines unus reprobus inuentus est, aut melior sit quam domus Abrahae, ubi dictum est: "Eice ancillam et filium eius," aut melior sit quam domus Ysaac, cui de duobus geminis dictum est: "Iacob dilexi, Esau autem odio habui." § 1. Simpliciter autem fateor karitati uestrae coram Domino Deo nostro, qui testis est super animam meam, ex quo Deo seruire cepi, quoniam difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt ita non sum expertus peiores quam qui in monasteriis defecerunt.

D. 47 c. 10 · Conuicia perditorum a uia rectitudinis nos mouere non debent · Item Cipriano Cornelius Papa.

Quod ad nos adtinet, conscientiae nostrae conuenit, frater, dare operam, ne quis culpa nostra de ecclesia pereat; si autem quis ultro et crimine suo perierit, et penitenciam agere atque ad ecclesiam redire noluerit, nos in iudicii die inculpatos futuros credimus, qui eorum consulimus sanitati; illos solos in penis remansuros, qui noluerint consilii nostri salubritate sanari. Nec mouere nos debent conuicia perditorum, quo minus a uia recta, et a certa regula non recedamus, quam et Apostolus instruit, dicens: "Si hominibus placerem, Christi seruus non essem."