IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Prima pars (distinctiones)

D. 45Distinctio XLV

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

D. 45 d.a.c. 1

Sequitur: "non percussorem". Non enim oportet episcopum ita esse irascibilem et perturbati sensus, ut percutiat, qui debet esse patiens: sed sequatur eum, qui dorsum posuit ad flagella. Unde Gregorius scribit Iohanni Episcopo Constantinopolitano: [lib. I. epist. 52.]

D. 45 c. 1 · Verborum correctione, non uerberibus timeri debent episcopi

Quid autem de episcopis, qui uerberibus uolunt timeri, canones dicant, bene fraternitas uestra nouit. Pastores enim facti sumus, non percussores. Egregius predicator dicit: "Argue, obsecra, increpa cum omni patientia et doctrina." Noua uero atque inaudita est ista predicatio, que uerberibus exigit fidem.

D. 45 c. 2 · Item in quodam Concilio. [Romano sub Siluestro, c. 17.]

Neminem quisquam peccantem clericum cede attingat, non presbiter diaconum, non episcopus clericum uel seruitorem ecclesiae ad cedem perducat. Quod si ita causa exigit, id est, si incorrigibilis extiterit clericus, triduo priuetur honore, ut penitens redeat ad matrem ecclesiam.

D. 45 c. 3 · Non asperis, sed blandis uerbis ad fidem sunt aliqui prouocandi · Item Pascasio Episcopo Neapolim. [lib. XI. epist. 15.]

Qui sincera intentione extraneos a Christiana religione ad fidem cupiunt rectam adducere, blandimentis debent, non asperitatibus studere, ne quorum mentem reddita a plano ratio poterat prouocare, pellat procul aduersitas. Nam quicumque aliter agunt, et eos sub hoc uelamine a consueta ritus sui uolunt cultura remouere, suas illic magis, quam Dei probantur causas attendere. § 1. Iudei siquidem Neapolim habitantes questi nobis sunt asserentes, quod quidam eos a quibusdam feriarum suarum sollempnitatibus irrationabiliter nitantur arcere, ne illis sit licitum festiuitatum suarum sollempnia colere, sicut eis nunc usque et parentibus eorum longis retro temporibus licuit obseruare. Quod si ita se ueritas habet, superuacuae rei uidentur operam dare. Nam quid utilitatis est, quando, etsi contra longum usum fuerint uetiti, ad fidei illis conuersionem nil proficit? Aut cur Iudeis qualiter ceremonias suas colere debeant regulas ponimus, si per hoc eos lucrari non possumus? Agendum est ergo, ut potius ratione et mansuetudine prouocati sequi nos uelint, non fugere, ut eos, ex eorum codicibus ostendentes que dicimus, ad sinum matris ecclesiae Deo possimus adiuuante conuertere. Itaque fraternitas tua eos monitis prout potuerit, Deo adiuuante ad conuertendum accendat, et de suis illos solempnitatibus inquietari denuo non permittat, sed omnes festiuitates feriasque suas, sicut hactenus tam ipsi quam parentes eorum per longa colentes retro tempora tenuerunt, liberam habeant obseruandi celebrandique licentiam.

D. 45 c. 4 · Non seueritate, sed beniuolentia subditos prelati corripiant · Idem uniuersis Episcopis per Galliam et Europam et Germaniam constitutis.

Licet plerumque accidant sacerdotibus que sunt reprehendenda, plus tamen erga corrigendos agat beniuolentia quam seueritas, plus cohortatio quam commotio, plus karitas quam potestas, cum nemo nostrum sine reprehensione aut sine peccato uiuat. Nam si Dominus statim post trinam negationem B. Petrum preceptorem nostrum apostolum iudicasset, non tantum ex eo fructum, sicut fecit, recepisset. Expectandi ergo atque corrigendi magis sunt rectores ecclesiae, quam statim iudicandi. Unde necesse est queque negotia ecclesiastica post multarum experimenta causarum sollicitius perspici, et diligentius precaueri, quatinus per spiritum karitatis et pacis omnis materia scandalorum et presumptio Iudeorum atque oppressio simplicium fratrum de ecclesiis Domini auferantur. Et sicut non uult quisquam fratrum se aliorum iudicio pregrauari, ita non audeat alii inferre quod sibi non uult fieri. Iudei non sunt cogendi ad fidem, quam tamen si inuiti susceperint, cogendi sunt retinere.

D. 45 c. 5 · Sicut non sunt Iudei ad fidem cogendi, ita nec conuersis ab ea recedere permittitur · Unde in Tolletano Concilio IV. [c. 56.] statutum est:

De Iudeis autem precepit sancta sinodus, nemini deinceps uim ad credendum inferre. "Cui enim uult Deus miseretur, et quem uult indurat." Non enim tales inuiti saluandi sunt, sed uolentes, ut integra sit forma iusticiae. Sicut enim homo propria arbitrii uoluntate serpenti obediens periit, sic uocante se gratia Dei propriae mentis conuersione quisque credendo saluatur. Ergo non ui, sed libera arbitrii facultate ut conuertantur suadendi sunt, non potius inpellendi. Qui autem iampridem ad Christianitatem coacti sunt, (sicut factum est temporibus religiosissimi principis Sisebuti), quia iam constat eos sacramentis diuinis associatos, et baptismi gratiam suscepisse, et crismate unctos esse, et corporis Domini extitisse participes, oportet, ut fidem, quam ui uel necessitate susceperint, tenere cogantur, ne nomen Domini blasphemetur, et fides, quam susceperunt, uilis ac contemptibilis, habeatur.

D. 45 c. 6 · Beniuolentia plus quam seueritas erga corrigendos agat · Item Leo Episcopus. [epist. LXXXII. ad Anastasium Episcopum Thessalonicensem, c. I.]

Licet nonnumquam accidant, que in sacerdotalibus sunt reprehendenda personis, plus tamen erga corrigendos agat beniuolentia quam seueritas, plus cohortacio quam commotio, plus karitas quam potestas. Sed ab his, qui que sua querunt, non que Iesu Christi, facile ab hac lege disceditur; et dum dominari magis quam consulere subditis placet honor inflat superbiam, et quod prouisum est ad concordiam, tendit ad noxam.

D. 45 c. 7 · Deiciatur ab offitio diaconus presbiter et episcopus uerberibus timeri querens · Item ex canone Apostolorum. [can. 28. (juxta priscam uersionem)]

Episcopum, aut presbiterum, aut diaconum percutientem fideles delinquentes aut infideles inique agentes, et per huiusmodi uolentem timeri, ab offitio suo deici precipimus, quia numquam nos Dominus hoc docuit. E contrario uero ipse, "cum percuteretur, non repercutiebat, cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur."

D. 45 c. 8 · Non uerberibus, sed uerbis subditos episcopi corripiant · Item ex Concilio Bracarensi. [III. c. 7.]

Cum beatus Apostolus arguere, obsecrare uel increpare in omni patientia precipiat, extra hanc doctrinam nouimus quosdam ex fratribus tantis cedibus in honoratos efferuescere, quanto poterant latrocinantium promereri personae. Et ideo, qui gradus iam ecclesiasticos meruerunt, id est presbiteri, abbates siue leuitae, qui, exceptis grauioribus et mortalibus culpis, nullis debent uerberibus subiacere, non est dignum, ut passim unusquisque prelatus honorabilia membra sua prout uoluerit et ei placuerit uerberibus subiciat et dolori, ne dum incaute subdita percutit membra, ipse quoque debitam sibi subditorum reuerentiam subtrahat, iuxta illud, quod quidam sapiens dicit: "Leuiter castigatus reuerentiam exhibet castiganti, asperitatis autem nimiae increpatio nec increpationem recipit, nec salutem." Et ideo, si quis aliter, quam dictum est, predictos honorabiles subditos, licentia perceptae potestatis elatus, malicia tantum crediderit uerberandos, iuxta uerberum modum, quem intulerit, excommunicationis pariter et exilii sentenciam sustinebit.

D. 45 d.p.c. 8

Salomon uero econtra ammonet, dicens: "Percute filium tuum uirga, et liberabis animam eius a morte." Hinc etiam B. Gregorius scribit in Dialogo, B. Benedictum quendam monachum uirga percutiendo sanasse, quem crebra ammonitione curare non poterat. Hinc etiam Dominus flagello facto de resticulis male uersantes in templo flagellauit et de orationis domo eiecit. Hinc etiam Apostolus fornicatorem illum satanae corporaliter uexandum tradidit, et magum illum corporali cecitate dampnauit. Hinc etiam in canonibus pueri, qui ante rationales annos irrationabiliter uersantur, uerberibus castigari iubentur. Virgines quoque, si religionis ueste deposita aliis se copulauerint, ergastulis retrudi precipiuntur. Hinc etiam Gregorius in Moralibus scribit libro XX. parte 4. capitulo 11.:

D. 45 c. 9 · Disciplina non est seruanda sine misericordia, nec misericordia sine disciplina

Disciplina uel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Sed circa subditos inesse debet rectoribus et iuste consulens misericordia, et pie seuiens disciplina. Hinc est, quod semiuiui illius uulneribus, qui a Samaritano in stabulum ductus est, et uinum adhibetur et oleum, ut per uinum mordeantur uulnera, per oleum foueantur: quatinus unusquisque, qui sanandis uulneribus preest, in uino morsum districtionis adhibeat, in oleo molliciem pietatis; per uinum mundantur putrida, per oleum sananda fouentur. Miscenda ergo est lenitas cum seueritate, faciendum est quoddam ex utroque temperamentum, ut neque multa asperitate exulcerentur subditi, neque nimia benignitate soluantur. Hoc nimirum illa tabernaculi archa significat, in qua cum tabulis uirga simul et manna est, quia cum scripturae sacrae scientia est in boni rectoris pectore si est uirga districtionis, sit et manna dulcedinis. Hinc etiam Dauid ait: "Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt." Virga enim percutimur, et baculo sustentamur. Si ergo est districtio iusticiae, que feriat, sit et consolatio baculi, que sustentet. Sit itaque amor, sed non emolliens, sit uigor sed non exasperans, sit zelus, sed non inmoderate seuiens; sit pietas, sed non plus quam expediat parcens. Intueri libet in Moysi pectore misericordiam simul cum seueritate sociatam. Videamus amantem pie et districte seuientem. § 1. Certe cum Israeliticus populus ante Dei oculos pene inueniabilem contraxisset offensam, ita ut eius rector audisset: "Descende, peccauit populus tuus," ac si ei diuina uox diceret: "qui in tali peccato lapsus est, meus non est," atque subiungeret: "Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam," ille semel et iterum pro populo, cui preerat, obicem se ad impetum Dei irascentis opponens ait: "Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti." Pensemus ergo, quibus uisceribus eundem populum amauit, pro cuius uita de libro uitae deleri se petiit. Sed tamen iste, qui tanto amore eius populi constringitur, contra eius culpas pensemus quanto zelo rectitudinis accendatur. Mox enim, ut culpae uenia delerentur obtinuit zelo rectitudinis succensus ait: "Ponat uir gladium super femur suum, ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum; cecideruntque in die illo quasi uiginti tria milia hominum." Ecce, qui uitam hominum etiam cum sua morte petiit, paucorum uitam gladio extinxit. Intus arsit igne amoris: foris accensus est zelo seueritatis. Tanta fuit pietas, ut se pro illis coram Domino morti offerre non dubitaret; tanta seueritas, ut eos, quos diuinitus feriri timuerat, ipse iudicii gladio feriret. Sic amauit eos, quibus prefuit, ut pro eis nec sibi parceret, et tamen delinquentes sic persecutus est, quos amauit, ut eos etiam parcente Domino prosterneret. Utrobique legatus fortis, utrobique mediator admirabilis, causam populi apud Deum precibus, causam Dei apud populum gladiis allegauit. Intus amans diuinae irae suplicando obstitit: foris seuiens culpam feriendo consumpsit. In regimine ergo utrumque Moyses miscuit, ut nec disciplinae deesset misericordia, nec misericordiae disciplina. Unde hic quoque iuxta utramque uirtutem dicitur: "Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator." Sedere quippe circumstante exercitu uigor est disciplinae regiminis: merentium uero corda consolari ministerium pietatis.

D. 45 c. 10 · Iuste iudicans misericordiam cum iusticia seruat · Idem.

Omnis, qui iuste iudicat, stateram in manu gestat; in utroque penso iusticiam et misericordiam portat; sed per iusticiam reddit peccatis sententiam, per misericordiam peccati temperat penam, ut iusto libramine quedam per equitatem corrigat, quedam uero per miserationem indulgeat. Qui Dei iudicia oculis suis proponit, semper timens et tremens in omni negotio formidat, ne de iusticiae tramite deuians cadat, et unde non iustificatur, inde potius condempnetur.

D. 45 c. 11 · Qui remittit, et qui corripit, uterque miseretur · Item Augustinus in Enchiridion. [c. 72.]

Et qui emendat uerbere, in quem potestas datur, uel cohercet aliqua disciplina, et tamen peccatum eius, quo ab illo lesus aut offensus est, dimittit ex corde, uel orat ut ei dimittatur, non solum in eo, quod dimittit atque orat, uerum etiam in eo, quod corripit et aliqua emendatoria pena plectit, elemosinam dat, quia misericordiam prestat. Multa enim prestantur inuitis bona, quando eorum consulitur utilitati, non uoluntati, quia ipsi sibi inueniuntur esse inimici.

D. 45 d.p.c. 11

Sunt enim multa genera elemosinarum, de quibus Albinus ait:

D. 45 c. 12 · De multiplici genere elemosinarum

Tria sunt genera elemosinarum: una corporalis, egenti dare quicquid poteris: altera spiritualis, dimittere a quo lesus fueris; tercia, delinquentem corrigere, et errantes in uiam ducere ueritatis.

D. 45 c. 13 · Elemosinae corporali prefertur elemosina cordis · Item Augustinus. [lib. L. homiliarum, hom. 6.]

Duae sunt elemosinae, una cordis, alia pecuniae. Elemosina cordis est dimittere, a quo lesus es. Nam dare aliquid indigenti aliquando queris, et non habes; indulgere peccanti quantum uolueris redundat tibi. Elemosina cordis multo maior est quam elemosina corporis. § 2. Caritatis elemosina sine terrena substantia sufficit: illa uero, que corporaliter datur, si sine benigno corde tribuitur, omnino non sufficit.

D. 45 d.p.c. 13

Ex his omnibus apparet, quod nec lenitas mansuetudinis sine rectitudine seueritatis, nec zelus rectitudinis sine mansuetudine in prelatis debet inueniri. Percussores ergo, qui premissis auctoritatibus ab episcopali offitio remouentur, non quilibet corporaliter flagellantes, sed pretermissa mansuetudine ad uerbera semper parati intelligendi sunt, qui per flagella non uicia corrigere, sed timeri appetunt; quibus Petrus scribit: "Ne sitis dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo." Hinc etiam Gregorius scribit in Moralibus, libro XIX. parte 4. capitulo 23.:

D. 45 c. 14 · Mansuetudo et districtio ab inuicem non separentur

Sunt namque nonnulli ita districti, ut omnem etiam mansuetudinem benignitatis amittant; et sunt nonnulli ita mansueti, ut perdant districti iura regiminis. Unde cunctis rectoribus utraque summopere sunt tenenda, ut nec in disciplinae uigore benignitatem mansuetudinis, nec rursum in mansuetudine districtionem deserant disciplinae, quatinus nec a compassione pietatis obdurescant, cum contumaces corrigunt nec disciplinae uigorem molliant, cum infirmorum animos consolantur. Regat ergo disciplinae uigor mansuetudinem, et mansuetudo ornet sermone uigorem, et sic alterum commendetur ex altero, ut nec uigor sit rigidus, nec mansuetudo sit dissoluta.

D. 45 c. 15 · Vere iustus miseris compatitur, delinquentibus indignatur · Idem. [homil. XXXIV. in euangel. (circa init.]

Vera iusticia compassionem habet, falsa dedignationem, quamuis et iusti soleant recte peccatoribus indignari. Sed aliud est, quod agitur tipo superbiae, aliud, quod zelo disciplinae. Dedignantur etenim, sed non dedignantes. § 1. At contra hi, qui de falsa iusticia superbire solent, ceteros quosque despiciunt, nulla infirmantibus misericordia condescendunt, et quo se peccatores esse non credunt, eo deterius peccatores fiunt.

D. 45 c. 16 · Peccantes mansuetudine prouocentur, non austeritate abiciantur · Item Ieronimus in Ieremia.

Recedite (inquiunt) polluti, recedite, abite, nolite nos tangere, nolite nobis communicare. Talis loquela non illuminat cecum, non sanat egrotum, non curat infirmum, sed magis occidit, atque in desperationem periclitantem mittit. Boni etenim rectores ex sua infirmitate aliorum infirmitates pensantes magis per humilitatis et mansuetudinis leuamentum student peccantes ab erroris laqueo eruere, quam per austeritatem in foueam perditionis nutantes propellere. Unde doctor gentium: "Factus sum," inquit, "infirmus infirmis."

D. 45 c. 17 · In populum ira Dei deseuit, cum predicator delinquentes palpat, non corripit · Idem.

Sed illud non ociose transcurrendum est, quod uno peccante ira super omnem populum uenit. Hoc quomodo accidit? quando sacerdotes, qui populo presunt, erga delinquentes beniuoli uideri uolunt, et uerentes peccantium linguas, ne forte male de eis loquantur, sacerdotalis seueritatis inmemores nolunt complere quod scriptum est: "Peccantem coram omnibus argue, ut ceteri metum habeant," et iterum: "Auferte malum de uobis ipsis." Nec zelo Dei succensi imitantur Apostolum dicentem: "Tradidi huiusmodi hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat." Neque illud euangelicum inplere student, ut si uiderint peccantem, primo secrete conueniant, post etiam duobus uel tribus testibus; quod si contempserit, et post ecclesiae correptionem non fuerit emendatus, de ecclesia expulsum uelud gentilem habeant ac publicanum; et dum uni parcunt, uniuersae ecclesiae moliuntur interitum. Que ista bonitas, que ista misericordia est, uni parcere, et omnes in discrimen adducere? Polluitur enim ex uno peccatore populus. Sicut ex una oue morbida uniuersus grex inficitur, sic etiam uno uel fornicante uel aliud quodcunque scelus committente plebs uniuersa polluitur.

D. 45 d.p.c. 17

Hinc etiam alibi dicitur: "Rectorem subditis pietas matrem, disciplina uero patrem exhibeat." Percussor quoque dicitur, qui sermone inutili infirmorum conscientiam uulnerat. Unde Anacletus Papa: [epist. II. ad Episcopos Italiae]

D. 45 c. 18 · Qui sermone incauto conscientiam percutit infirmorum, percussor uocatur

Sane percussor ille dicitur doctor, qui sermone inutili conscientiam percutit infirmorum. Ideo tenere uos et omnes fideles oportet eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit consolari in doctrina sacra, et contradicentes redarguere, et recte uiuentes atque rectam fidem tenentes consolidare.