IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 9 q. 2Causa IX, Quaestio II

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 9 q. 2 d.a.c. 1

Quod autem episcopus uel quilibet superiorum clericos alterius sine propriis litteris ordinare non debeat, Calixtus papa scribit, [ep. II. ad Episcopos Galliae,] dicens:

C. 9 q. 2 c. 1 · Alterius ecclesiae parrochianum nullus iudicare presumat uel excommunicare

Nullus alterius terminos usurpet, nec alterius parrochianum iudicare, uel ordinare aut excommunicare presumat, quia talis iudicatio, uel ordinatio, aut excommunicatio uel dampnatio nec rata erit, nec uires ullas habebit, quoniam nullus alterius iudicis, nisi sui, sententia tenebitur aut dampnabitur. Unde et Dominus in Euangelio, loquitur dicens: "Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui."

C. 9 q. 2 c. 2 · Unde Urbanus Papa:

Placuit, ut deinceps nulli sacerdotum liceat quemlibet conmissum alteri sacerdoti recipere ad penitentiam sine eius consensu cui prius se conmisit, nisi per ignorantiam illius cui penitens prius confessus est. Qui uero contra hec statuta facere presumpserit, gradus sui periculo iacebit.]

C. 9 q. 2 c. 3 · In alterius ecclesia, nisi eo uocante, nulli aliquid agere licet · Idem. [Calixtus epist. II.]

Nullus primas, nullus metropolitanus, nullusque reliquorum episcoporum alterius adeat ciuitatem, aut ad possessionem accedat, que ad eum non pertinet, et alterius episcopi parrochiam, super eius dispositionem nisi uocatus ab eo, cuius iuris esse cognoscitur, ut quicquam ibi disponat, uel ordinet, aut iudicet, si sui gradus honore potiri uoluerit. Sin aliter presumpserit, dampnabitur, et non solum ille, sed cooperantes et consentientes ei, quia sicut ordinatio, ita eis et iudicatio et aliarum rerum dispositio prohibetur. Nam qui ordinare non poterit quo modo iudicabit? nullatenus proculdubio iudicabit aut iudicare poterit.

C. 9 q. 2 c. 4 · De eodem · Item ex Concilio Nannetensi, c. 1.

In dominicis uel festis diebus presbiteri ante, quam missas celebrent, plebem interrogent, si alterius parrochianus in ecclesia sit, qui proprio contempto presbitero ibi missam uelit audire. Quem si inuenerint, statim ab ecclesia abiciant, et ad suam parrochiam redire conpellant.]

C. 9 q. 2 c. 5 · De eodem · Item ex eodem Concilio Nannetensi, c. 2.

Nullus presbiter aut diaconus alterius plebanum (nisi in itinere fuerit, uel placitum ibi habuerit) ad missam recipere audeat.

C. 9 q. 2 c. 6 · Ad ordinationem clericorum uel ecclesiarum alterius episcopi, nisi ab eodem inuitatus, non accedat episcopus · Item ex Concilio Antioceno. [c. 13.]

Nullum episcopum audere debere ex alia prouincia ad aliam transitum facere, et ordinare aliquos in ecclesiis aut proferre ad sacrum ministerium. Nec ab aliis illuc trahatur episcopus, nisi forte per litteras rogatus abierit non solum a metropolitano, sed ab his, qui cum eo sunt, omnibus ipsius prouinciae episcopis. Quod si nullo inuitante inordinate superueniat, et aliquos uel ordinare presumpserit, uel quoslibet illi ecclesiae conpetentes, qui ad se minime pertinent, usurpare temptauerit, uacua quidem et inania erunt omnia, que gesserit, ipse uero huius indisciplinati ausus et irrationabilis cepti dignas causas expendat, tamquam depositus a sancta sinodo et propter huiuscemodi presumptionem iam dampnatus.

C. 9 q. 2 c. 7 · Ad ordinationem ecclesiae, que sibi conmissa non fuerit, minime accedat episcopus · Item ex eodem. [c. 22.]

Episcopum non debere irruere in alienam ciuitatem, que illi probatur non esse subiecta, neque in regionem, que ad eius curam minime noscitur pertinere, ad aliquid ordinandum, neque presbiteros aut diaconos constituere ad alios episcopos pertinentes, nisi forte cum uoluntate et testimonio propriae regionis episcopi. Quod si quispiam horum tale facere uoluerit, irrita quidem erit huiusmodi ordinatio, et que male usurpauerit a sinodo arguantur. Nam si ordinare non potuerit, nullatenus ad alios pertinentem iudicare presumat.

C. 9 q. 2 c. 8 · Non accedant episcopi ad ecclesias, que sunt extra earum diocesim · Item ex Sinodo Constantinopolitana. [I., c. 2.]

Episcopi, qui extra diocesim sunt, ad ecclesias, que extra terminos eorum sunt, non accedant, neque confundant et permisceant ecclesias. Secundum regulas constitutas Alexandriae quidem episcopi ea, que sunt in Egipto, tantum gubernent; orientis autem episcopi solius orientis curam gerant, seruatis honoribus primatus ecclesiae Antiocenae, qui in regulis Nicenae sinodi continentur. Sed et Asianae diocesis episcopi ea, que sunt in Asia et que ad Asianam tantummodo diocesim pertinent, gubernent. Ponti autem episcopi Pontiae tantum diocesis habeant curam. Traciae uero ipsius tantummodo Traciae.

C. 9 q. 2 c. 9 · De eodem · Item.

Non inuitati episcopi ultra diocesim accedere non debent super ordinandis aliquibus, uel quibuscumque disponendis ecclesiasticis causis, seruata regula, que supra scripta de unaquaque diocesi est. Manifestum est namque, quod per singulas quasque prouincias prouincialis sinodus amministrare et gubernare omnia debeat, secundum ea, que sunt in Nicena sinodo diffinita.

C. 9 q. 2 d.p.c. 9

His auctoritatibus prohibentur quilibet episcopi clericos alterius ordinare. Sed queritur, si contingat eos aliquibus sacros ordines distribuere, an ordinati ab episcopis suis in propriis ordinibus recipi possint? De his ita scribit Urbanus Papa Hugoni, Lugdunensi Archiepiscopo:

C. 9 q. 2 c. 10 · Clerici ab episcopo alterius parrochiae ordinati a proprio in suis ordinibus recipi possunt

Lugdunensis parrochiae clericos, quos contra statuta canonum ab alterius parrochiae episcopis ordinatos litterarum tuarum significatione monstrasti, cum graduum suorum honore recipere prudentia religionis tuae poterit, si eos alias canonice et sine prauitate aliqua ordinatos constiterit, si tamen eorum uitam probabilem id indulgentiae perspexeris promereri. Legimus quippe, S. Epiphanium episcopum ex diocesi S. Iohannis Crisostomi quosdam clericos ordinasse, quod sanctus uir omnino non fecisset, si eis detrimentum fore perpenderet. Quos igitur recipiendos moderatio tua arbitrata fuerit iniuncta satisfactionis gratia propter ecclesiam, quam offenderunt, cognita penitentia, miserationis intuitu in suo quoque honore recipies, salua in omnibus sanctorum canonum disciplina.