IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 9 q. 3Causa IX, Quaestio III

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 9 q. 3 d.a.c. 1

Quod archiepiscopus clericos sui suffraganei illo inconsulto dampnare ualeat uel absoluere, sic uidetur posse probari. Sicut totius episcopatus ecclesiae in potestate sunt episcopi, sic et ecclesiae totius archiepiscopatus ad diocesim pertinent archiepiscopi. Vocantur enim episcopi a metropolitano in partem sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Sic quippe uices suas eis inpertit, ut potestatem suam sibi non adimat. Unde et sine eius consilio nichil eis agere licet, sicut in Concilio Martini Papae legitur: [c. 4.]

C. 9 q. 3 c. 1 · Nec episcopi sine metropolitani consensu, nec ille sine eorum consensu aliquid agere debet

Per singulas prouincias oportet episcopos cognoscere metropolitanum suum, et ipsum primatus curam suscipere, nichil autem agere reliquos episcopos preter eum, secundum quod antiquitus a patribus nostris constitutum continetur in canone. Propter quod et metropolitanus nichil presumptiue assumat absque consilio ceterorum.

C. 9 q. 3 c. 2 · Sine metropolitani conscientia extra suam diocesim nichil agat episcopus · Item ex Concilio Antioceno. [c. 9.]

Per singulas prouincias episcopos singulos scire oportet, episcopum metropolitanum, qui preest, curam et sollicitudinem totius prouinciae suscepisse. Propter quod ad metropolitanam ciuitatem ab his, qui causas habent, concurratur. Quapropter placuit eum et honore precellere, et nichil ultra sine ipso reliquos episcopos agere secundum antiquum Patrum nostrorum canonem, nisi hoc tantum, quod uniuscuiusque ecclesiae per suam diocesim conpetit. Unumquemque enim episcopum oportet habere suae diocesis potestatem, ut regat et gubernet secundum conpetentem singulis reuerentiam, et prouidentiam gerat omnis regionis, que sub ipsius est ciuitate, ita ut etiam ordinare ei presbiteros et diaconos probabili iudicio liceat, et de singulis ipsius regionis causis cum moderatione et pondere disceptare. Ultra autem nichil agere permittitur citra metropolitani episcopi conscientiam, nec metropolitanus sine ceterorum aliquid gerat consilio sacerdotum.

C. 9 q. 3 d.p.c. 2

Nisi forte episcopi yconomos in ecclesia sua ordinare contempserint. Unde in VII. Sinodo [c. 11.] legitur:

C. 9 q. 3 c. 3 · Metropolitanus constituat yconomos, quos episcopus habere neglexerit

Cum simus debitores omnes sacras regulas custodire, et eam, que dicit in unaquaque ecclesia yconomos esse debere, modis omnibus inuiolabilem conseruare debemus. Et si quidem unusquisque metropolitanus in sua ecclesia constituerit yconomum, bene utique. Sin autem, ex auctoritate propria Constantinopoleos episcopis licentia est preponendi yconomos in eius ecclesia. Similiter et metropolitanis, si episcopi, qui sub eis sunt, non sategerint yconomos statuere in suis ecclesiis. Id ipsum autem seruandum est etiam in monasteriis.

C. 9 q. 3 d.p.c. 3

Probatur illud idem exemplo Apostoli, qui fornicatorem Corinthium satanae inpenitentem tradidit, postea penitentem ecclesiae reconciliauit, hoc tantum scribens Corinthiis in prima et secunda epistola, ut excommunicato non communicarent, et reconciliato socia karitate copularentur. Sed contra probatur auctoritate multorum. Ait enim Iginus Papa: [epist. I. c. 2.]

C. 9 q. 3 c. 4 · Metropolitanus sine episcoporum presentia alicuius eorum non audiat causas

Saluo in omnibus Romanae ecclesiae priuilegio nullus metropolitanus absque ceterorum omnium conprouincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, quia irritae erunt aliter actae, quam in conspectu omnium eorum uentilatae, et ipse, si fecerit, coherceatur a fratribus.

C. 9 q. 3 c. 5 · De eodem · Item Anicius Papa [Episcopis Galliae c. 1.]

Archiepiscopus nichil de episcoporum causis aut aliis communibus causis iuxta statuta apostolorum absque cunctorum illorum agat consilio, nec illi assumant, nisi quantum ad suas pertinet parrochias, sine suo consensu, quoniam tali gaudet concordia Altissimus, et gloriatur in membris suis.

C. 9 q. 3 c. 6 · De eodem · Idem. [in eadem epist. c. 3.]

Si autem aliquis metropolitanorum inflatus fuerit et sine omnium conprouincialium presentia uel consilio episcoporum aut causas eorum, aut alias causas (nisi eas tantum, que ad propriam suam pertinent parrochiam) agere, aut eos grauare uoluerit, ab omnibus districte corrigatur, ne talia deinceps presumere audeat. Si uero incorrigibilis eisque inobediens apparuerit, ad hanc apostolicam sedem, cui omnia episcoporum iudicia referri precepta sunt, eius contumacia referatur, ut uindicta de eo fiat, et ceteri timorem habeant.

C. 9 q. 3 c. 7 · De eodem · Item Calixtus Papa. [Episcopis Galliae, epist. II. c. 3.]

Nullus primas, nullus metropolitanus diocesiani ecclesiam uel parrochiam, aut aliquem de eius parrochia presumat excommunicare uel iudicare, aliquidue agere absque eius consilio uel iudicio; sed hoc obseruet, quod ab apostolis, ac patribus et decessoribus nostris est statutum, et a nobis confirmatum; id est: si quis metropolitanus episcopus (nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parrochiam) sine consilio et uoluntate omnium conprouincialium episcoporum extra aliquid agere temptauerit, gradus sui periculo subiacebit, et quod egerit irritum erit et uacuum. Sed quicquid de conprouincialium episcoporum causis, eorumque ecclesiarum, et clericorum, atque secularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu conprouincialium agatur pontificum non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait: "Non ueni ministrari, sed ministrare," et alibi: "Qui maior est uestrum erit minister uester." Similiter et ipsi conprouinciales episcopi cuncta cum eius consilio (nisi quantum ad proprias pertinet parrochias) agant iuxta sanctorum constituta Patrum, ut uno animo, uno ore concorditer sancta glorificetur Trinitas in secula.

C. 9 q. 3 c. 8 · In suffraganei parrochia nichil absque eius consilio metropolitanus agat · Item Nicolaus Rodulfo, Bituricensi Archiepiscopo.

Conquestus est apostolatui nostro frater noster Sigebodus archiepiscopus Narbonensis, quod clericos suos eo inuito ad iudicium tuum uenire conpellas, et de rebus ad ecclesiam suam pertinentibus eo inconsulto quasi iure patriarchatus tui disponas, cum hoc nec antiquitas (cui Patres sanxere reuerentiam) habeat, et auctoritas sacrorum canonum penitus interdicat, nisi forte pro causis, que apud se terminari non possunt, ad te quasi ad patriarcham suum prouocauerint per appellationes, uel si episcopus suus decesserit, res ecclesiae suae tuo iudicio dispensare uoluerint. Primates enim uel patriarchas nichil priuilegii habere pre ceteris episcopis, nisi quantum sacri canones concedunt et prisca consuetudo illis antiquitus contulit, diffinimus, ita ut secundum Nicenas regulas sua priuilegia seruentur ecclesiis, preterquam si apostolica sedes aliquam ecclesiam uel rectorem ipsius quolibet speciali priuilegio decreuerit honorare.

C. 9 q. 3 c. 9 · De eodem · Item Beda super Apocalipsin: "Et angelo ecclesiae Ephesi scribe."

Episcopo scribit, de cuius manu peccata requirit subditorum, nec sine eius consilio subditos iudicare debeat.

C. 9 q. 3 d.p.c. 9

Sola enim Romana ecclesia sua auctoritate ualet de omnibus iudicare; de ea uero nulli iudicare permittitur. Unde Nicolaus Papa: [ad Michaelem Inperatorem in epistola, cuius initium: "Proposueramus"]

C. 9 q. 3 c. 10 · Apostolicae sedis iudicium a nemine est retractandum

Patet profecto sedis apostolicae (cuius auctoritate maius non est) iudicium a nemine fore retractandum, neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio, iuxta quod Innocentius Papa Rufo et ceteris episcopis per Thessaliam constitutis scribens ait: "Nemo umquam apostolico culmini (de cuius iudicio non licet retractari manus obuias audacter intulit, nemo in hoc rebellis extitit, nisi qui de se uoluit iudicari," et B. Papa Gelasius: "Nec de eius (id est Romanae ecclesiae) canones umquam preceperunt iudicari iudicio, sententiamque illius constituerunt non oportere dissolui, cuius potius sequenda decreta mandauerunt."

C. 9 q. 3 c. 11 · Ab aliis dampnatos uel excommunicatos apostolica soluit auctoritas · Item Anastasius Patriarcha Felici Papae. [II.]

Fuit semper uestrae apostolicae sedis licentia iniuste dampnatos uel excommunicatos potestatiue sua auctoritate restituere, et sua eis omnia reddere, et illos, qui eos condempnauerunt aut excommunicauerunt, apostolico punire priuilegio, sicut etiam nostris et anterioribus nouimus factum temporibus.

C. 9 q. 3 c. 12 · De eodem · Item. [ibidem paulo inferius]

Antiquis regulis censitum est, ut quicquid (quamuis in remotis aut in longinquo positis prouinciis) super eorum querelis aut accusationibus ageretur, non prius tractandum uel accipiendum esset, quam ad notitiam almae sedis uestrae esset deductum, ut huius auctoritate, iuxta quod fuisset pronunciatio infirmaretur aut firmaretur.

C. 9 q. 3 c. 13 · Prima sedes nullius iudicio subiaceat · Item Innocentius Papa.

Nemo iudicabit primam sedem, iustitiam temperare desiderantem. Neque enim ab augusto, neque ab omni clero, neque a regibus, neque a populo iudex iudicabitur.

C. 9 q. 3 c. 14 · De eodem · Item Symacus.

Aliorum hominum causas Deus uoluit terminare per homines, sedis istius presulem suo sine questione reseruauit arbitrio. Voluit B. Petri apostoli successore celo tantum debere innocentiam, et subtilissimi discussoris indagini inuiolatam habere conscientiam. Nolite existimare eas animas inquisitoris non habere formidinem, quas Deus pre ceteris suo reseruauit examini. Non habet apud illum reus de allegationis nitore subsidium, quando ipsorum factorum utitur teste quo iudice. Dicas forsitan, talis erit conditio animarum omnium in illa disceptatione; replicabo, uni dictum: "Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam, et quecumque solueris super terram erunt soluta et in celis." Et rursus sanctorum uoce, pontificum dignitatem sedis eius factam toto orbe uenerabilem, dum illi quicquid fidelium est ubique submittitur, dum totius corporis caput esse designatur. De hac mihi per Prophetam dictum uidetur: "Si hec humiliatur, ad cuius fugietis auxilium? et ubi relinquetis gloriam uestram?"

C. 9 q. 3 c. 15 · De eodem · Item Anteros Papa. [ad Episcopos prouinciarum Beticae et Toletanae]

Facta subditorum iudicantur a nobis: nostra uero a Domino iudicantur. § 1. Deteriores sunt qui uitam moresque bonorum corrumpunt his, qui substantias aliorum prediaque diripiunt.

C. 9 q. 3 c. 16 · De eodem · Item Gelasius. [ad Faustum legatum]

Ipsi sunt canones, qui appellationes totius ecclesiae ad huius sedis examen uoluerunt deferre. Ab ipsa uero numquam prorsus appellare debere sanxerunt, ac per hoc illam de tota ecclesia iudicare, ipsam ad nullius conmeare iudicium, nec de eius umquam preceperunt iudicari iudicio, sententiamque eius constituerunt non oportere dissolui, cuius potius sequenda decreta mandauerunt.

C. 9 q. 3 c. 17 · De eodem · Idem omnibus Episcopis.

Cuncta per mundum nouit ecclesia, quod sacrosancta Romana ecclesia fas de omnibus habet iudicandi, neque cuiquam de eius liceat iudicare iudicio. Siquidem ad illam de qualibet mundi parte appellandum est: ab illa autem nemo est appellare permissus. § 1. Sed nec illa preterimus, quod apostolica sedes sine ulla precedente sinodo et soluendi quos sinodus iniqua dampnauerat, et dampnandi, nulla existente sinodo, quos oportuit habuerit facultatem, et hoc nimirum pro suo principatu, quem B. Petrus apostolus Domini uoce et tenuit semper et tenebit.

C. 9 q. 3 c. 18 · Idem Episcopis per Dardaniam constitutis.

Cuncta per mundum nouit ecclesia, quoniam quorumlibet sententiis ligata pontificum sedes B. Petri apostoli ius habeat resoluendi, utpote que de omni ecclesia fas habeat iudicandi etc.

C. 9 q. 3 c. 19 · De eodem · Item Sixtus Papa [II.] Ispaniorum Episcopis. [epist. II. cap. 4.]

Fratres quos timore terreno iniuste dampnastis, scitote a nobis iuste esse restitutos, quibus ex auctoritate omnia, que eis ablata sunt, integerrime reddi precipimus, si non uultis et uos et principes uestri a collegio nostro et membris ecclesiae separari.

C. 9 q. 3 c. 20 · Cuiuslibet ecclesiae clericos Papa ualet ordinare · Item Stephanus Episcopus Walberto patriarchae.

Nunc uero iterato scribimus tibi, nolentes alicuius ecclesiae priuilegium infringere, licet apostolica prerogatiua possimus de qualibet ecclesia clericum ordinare: desine iam cuiuspiam zelo Cumensis ecclesiae antistitem protelare, quia, si protelaueris et eum consecrare iam tociens monitus non maturaueris, proculdubio consecratus abibit.

C. 9 q. 3 c. 21 · De eodem · Item Nicolaus Papa Michaeli Inperatori: [in epistola, cuius initium: "Proposuerainus"]

Per principalem igitur beatorum Petri et Pauli, de qua supra exposuimus, potestatem et ius habemus non solum in monachos, uerum etiam in quoslibet clericos de quacumque diocesi, cum necesse fuerit, ad nos conuocare, atque ecclesiasticis exigentibus oportunitatibus inuitare.

C. 9 q. 3 d.p.c. 21

Sed aliud est quod ex temeritate assumitur presumptionis, aliud quod ex necessitate geritur karitatis. Cum suffraganei archiepiscoporum subditis suis ad malum fauere ceperint, atque circa eorum correctionem negligentes extiterint, tunc licet metropolitanis preter illorum uoluntatem et ligandos dampnare, et reconciliandos absoluere. Cum uero episcopi zelo diuinae karitatis accensi bonos uerbo et exemplo edificant, malorum uicia aspera increpatione redarguunt, absque talium consilio non licet metropolitanis in eorum parrochia aliquid agere uel disponere. Unde in fine capituli Martini Papae non simpliciter dictum est: "nichil agat," sed cum determinatione "nichil presumptiue assumat absque eorum consilio," ut uicium presumptionis uideatur inprobatum, non offitium karitatis. Sic et Apostolus, quia Corinthios uidit negligentes circa correctionem fornicatoris, sua auctoritate illum dampnauit. Iohannes uero, quia episcopum Ephesiorum uidit paratum ad corrigenda uicia subditorum, sine eius auctoritate illos corrigere noluit, sed illum tantum de eorum correctione admonuit.