C. 9 q. 1Causa IX, Quaestio I
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 9 q. 1 d.a.c. 1
¶Quod ordinatio, que ab excommunicatis celebratur, nullas omnino uires obtineat, nec etiam consecratio appellanda sit, testatur Gregorius, [lib. III. epist. 20.] dicens:
C. 9 q. 1 c. 1 · Non potest appellari consecratio, que fit ab excommunicatis
¶Nos consecrationem nullo modo dicere possumus, que ab excommunicatis hominibus est celebrata.
C. 9 q. 1 c. 2
¶Excommunicati illicite manus inponunt, quia potestatem ordinandi non habent. Ubi autem illicita est manus inpositio, uulnus infigitur. Unde reiterari necesse est quod minime probatur esse collatum.]
C. 9 q. 1 c. 3 · Unde Damasus Papa epistola IV. ait.
¶Per illicitam manus inpositionem uulneratum caput illi, qui uidebantur aliquid accepisse, habebant, et ubi uulnus infixum est, necesse est medicinam adhibere, qua infixa sanetur macula, id est, reiterari necesse est quod legitime actum aut collatum minime probatur, si perfectum esse debebit. Nam quomodo honorem possit retinere qui ab illo acceperit, qui potestatem dare legitime non habuit, inuenire non possum.]
C. 9 q. 1 d.p.c. 3
¶Sed excommunicati hic intelligendi sunt, qui in ipsa sua ordinatione penam excommunicationis contraxerunt, qui numquam in numero catholicorum fuerunt. Ceterum, qui inter catholicos prius deputati sunt, si postea excommunicationis sententia notati fuerint, ordinationes tamen eorum ab ecclesia misericorditer tollerantur. Unde Urbanus II. scribit, dicens:
C. 9 q. 1 c. 4 · Ordinationes ab excommunicatis non symoniace factae ex misericordia tollerantur
¶Ab excommunicatis quondam tamen catholicis episcopis ordinatos, si quidem non symoniace ordines ipsos acceperunt, et si ipsos episcopos symoniacos non fuisse constiterit, ad hoc, si eorum religiosior uita et doctrinae prerogatiua uisa fuerit promerer, penitentia indicta, quam congruam duxeris, in ipsis, quos acceperunt, ordinibus permanere permittas. Ad superiores autem conscendere non concedimus, nisi necessitas et utilitas maxima flagitauerit, et ipsorum sancta conuersatio promeruerit.
C. 9 q. 1 d.p.c. 4
¶Sed et illud Gregorii de nominatim excommunicatis intelligitur, quorum ordinationes sunt irritae, si eorum dampnatio non erat ordinandis incognita. Unde idem Urbanus ait: [in Sinodo Placentina, cap. 9. et sequentibus]
C. 9 q. 1 c. 5 · Qui nominatim excommunicati sunt, et qui aliorum sedes inuadunt, alios ordinare non possunt
¶Ordinationes, que ab heresiarchis factae sunt nominatim excommunicatis, et ab eis, qui catholicorum adhuc uiuentium episcoporum sedes inuaserunt, irritas esse iudicamus nisi probare ualuerint, se, cum ordinarentur, eos nescisse dampnatos. § 1. Qui uero ab episcopis quondam quidem catholice ordinatis, sed in scismate a Romana ecclesia separatis consecrati sunt, eos, nimirum cum ad ecclesiae unitatem redierint, seruatis propriis ordinibus misericorditer suscipi iubemus, si uita et scientia eos conmendat. § 2. Amodo uero quicumque a predictis scismaticis sanctae Romanae ecclesiae aduersariis se ordinari permiserit, nullatenus hac uenia dignus habeatur. § 3. Quamuis autem misericordiae intuitu magnaque necessitate cogente hanc in sacris ordinibus dispensationem constituerimus, nullum tamen preiudicium sacris canonibus fieri uolumus, sed obtineant proprium robur, et cessante necessitate illud quoque cesset, quod factum est pro necessitate. Ubi enim multorum strages iacet, subtrahendum est aliquid seueritati.
C. 9 q. 1 d.p.c. 5
¶Electio quoque, nisi a catholicis facta fuerit, irrita esse probatur. Unde Gregorius scribit Mediolanensibus: [lib. VIII. epist. 65.]
C. 9 q. 1 c. 6 · Irrita sit electio, quae non a catholicis facta probatur
¶Nos in hominem, qui non a catholicis eligitur, nulla prebemus ratione consensum, nec, si alicuius usurpatione factum fuerit, in locum uel ordinem illum sacerdotis suscipimus.