C. 35 q. 1Causa XXXV, Quaestio I
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 35 q. 1 d.a.c. 1
¶Quod consanguineas nostras siue uxoris nostrae in coniugium nobis ducere liceat, exemplis et auctoritatibus probatur. Abraham namque Sarai filiam fratris sui, sororem uidelicet Loth, in uxorem duxit. Ysaac Rebeccam in coniugem accepit, que erat filia consobrini matris suae. Iacob duas sorores, Liam uidelicet et Rachel filias Laban auunculi sui, sibi matrimonio sociauit. § 1. In lege quoque precepit Dominus Moysi, ut nullus duceret uxorem, nisi de propria tribu et familia. Item si aliquis absque liberis moreretur, precepit Dominus, ut frater eius uxorem defuncti sibi copularet, et ex ea semen fratri suo suscitaret. Porro, ad quoscumque lex ipsa peruenit, eius preceptis probantur obnoxii, nisi que uel euangelicis mandatis uel apostolicis institutis euacuata monstrantur. Nullo autem euangelii precepto uel apostolico instituto consanguineorum coniunctiones prohibitae inueniuntur. Unde sicut ab inicio, ita et nunc licitae probantur. § 2. His ita respondetur: Consanguineorum coniunctiones alias causa necessitatis permissae, alias causa iustae rationis inueniuntur inperatae. Cum enim unus ab inicio uir, atque una ex latere eius mulier formaretur a Deo, necessario sorores fratribus copulabantur. Quod autem necessitate cogente fit cessante necessitate pariter cessare oportet. Tanto ergo nunc dampnabilius usurpatur consanguineorum coniunctio, quanto minus necessaria probatur. Unde huiuscemodi copula postea lege prohibita inuenitur, Domino dicente per Moysen: "Turpitudinem sororis tuae non reuelabis." Hinc Augustinus ait in libro de ciuitate Dei: [XV. c. 16.]
C. 35 q. 1 c. 1 · Quare constitutum fit, ne consanguineas ducamus uxores
¶Cum igitur genus humanum post primam copulam uiri facti ex puluere, et coniugis eius ex uiri latere, marium feminarumque conmixtione opus haberet, ut gignendo multiplicarentur, nec essent ulli homines nisi qui ex illis duobus nati fuissent, uiri coniuges sorores suas acceperunt. Quod profecto quanto est antiquius conpellente necessitate, tanto postea dampnabilius factum est religione prohibente. Habita enim est ratio certissima karitatis, ut homines, quibus esset utilis atque honestissima concordia, diuersarum necessitudinum uinculis necterentur, nec unus in uno multas haberet, sed singulae spargerentur in singulos, ac sic ad socialem uitam diligentius plurimae plurimos obtinerent. Pater quippe et socer duarum sunt necessitudinum nomina. Dum ergo quis alium habet patrem, alium socerum, numerosius se karitas porrigit. Utrumque autem unus Adam esse cogebatur et filiis et filiabus suis, quando fratres sororesque coniugio iungebantur. Sic et Eua uxor eius utrique sexui filiorum fuit et socrus et mater; que si duae fuissent feminae, altera mater altera socrus, copiosius se socialis dilectio colligaret. § 1. Sed hoc unde fieret, tunc non erat, quando nisi fratres et sorores ex illis duobus primis nulli homines erant. Fieri ergo debuit, quod potuit, ut existente copia unde ducerentur uxores, que iam non erant sorores, non solum illud non fieret ubi nulla necessitas esset. § 2. Quod humano genere crescente etiam inter inpios deorum multorum falsorumque cultores sic obseruari cernimus, ut etiamsi peruersis legibus permittantur fraterna coniugia, melior tamen consuetudo ipsam malit exhorrere licentiam, sicque aduersetur, quasi numquam licere potuerit. § 3. Copulatio igitur maris et feminae, quantum attinet ad genus humanum, quoddam seminarium est karitatis; celestis uero ciuitas opus habet, ut noxam generationis euadat.
C. 35 q. 1 d.p.c. 1
¶Hac itaque consuetudine, que ab ipso exordio humanae propagationis originem habuit, quam nulla lex contra iubendo euacuauerat, excusantur Abraham, Ysaac, et Iacob, et ceteri, qui de propria cognatione ducebant uxores. Quamuis etiam alia causa rectissimae rationis, qua id factum sit, possit intelligi. Ceteris idolatria fedatis, sola familia Heber in cultu unius Dei remansit. Unde Abraham a Chaldeis cum fratre suo in ignem quem adorare noluit, proiectus est, ut numen suae diuinitatis exurendo sentiret, quem uenerando colere contempsit. Ne ergo ex coniunctione infidelium fideles ad idolatriam prolaberentur, et ita Deum offenderent, sicut quondam ante diluuium filii Dei, conmixti filiabus hominum, ipsum ad iracundiam prouocauerant, rectissime cautum est, ut patriarchae uiri sanctissimi nonnisi de propria cognatione, id est de familia fidelium, sibi uxores acciperent. Hinc etiam, cum filii Israel intraturi terram promissionis a Domino audirent, ne filias Chananeorum sibi in uxores acciperent, nec suas eis nuptui traderent, statim subiunxit Dominus: "Ne faciant uos recedere a Deo uestro, et fornicari cum diis alienis." Hinc etiam Hesdras Idumeas atque aliarum mulieres nationum, per quas filii Israel ibant ad deos alienos, ab eis separari iussit. § 1. Est etiam alia causa, quare coniunctiones consanguineorum in populo Dei permissae primum, uel potius inperatae fuerint. Deus sic ab inicio salutem humani generis dispensauit, ut primitiuam ecclesiam in populo illo institueret, qui sibi carnis consanguinitate erat propinquus. Unde de plebe Iudaica primum Apostolos elegit, quos quasi fundamentum ecclesiae instituit, quorum predicatione de eadem plebe multi ad Deum conuersi, in se ipsis originem ecclesiae prestiterunt. Deinde in cecitate suae perfidiae Iudaica plebe relicta ad gentes, que tam fide quam cognatione carnis a Christo erant alienae, predicatio euangelica translata est, et quasi consanguineae copulam Christus aspernatus, de aliena cognatione sibi uxorem elegit, adinplens illud, quod per prophetam predixerat: "In peccatis uestris dimisi matrem uestram quasi adulteram et repudiatam." Et item per alium Prophetam: "Vocabo non plebem meam plebem meam." In huius ergo rei sacramentum consanguineorum coniunctiones primum in populo permissae sunt, nunc autem prohibitae. Et quia non in una tantum familia, sed in omni multitudine gentium fidelium populus inuenitur, non de propria cognatione, sed de qualibet alia cuique uxorem ducere conceditur. § 2. Illud autem, quod precepta legis seruanda dicuntur, que nec euangelicis, nec apostolicis institutis euacuata probantur, uerum quidem est; sed cum omnia figuralia Apostolus probet ad tempus esse data, atque ideo ueniente ueritate affirmet illa non ultra esse seruanda, hoc autem, ut supra monstratum est, causa sacramenti a Deo institutum esse probetur: et hoc cum ceteris figuralibus euocatum certissime constat; quamquam, sicut Apostolus quedam consulendo addidit, que euangelicis preceptis non inueniebantur diffinita, nec ideo tamen tamquam temeraria uel superflua ab aliis Apostolis sunt repudiata; sic et ecclesia post apostolica instituta quedam consilio perfectionis addidit, utpote de continentia ministrorum, de confectione misteriorum, de celebratione offitiorum, que nullatenus sunt repudianda, sed diligenti ueneratione suscipienda. Consanguineorum ergo coniunctiones, quamuis euangelicis et apostolicis preceptis non inueniantur prohibitae, sunt tamen fugiendae, quia ecclesiasticis institutionibus inueniuntur terminatae.