C. 35 q. 2 et 3Causa XXXV, Quaestio II et III
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 35 q. 2 et 3 d.a.c. 1
¶Quia ergo a consanguineorum coniunctionibus, sicut probatum est, abstinere oportet, uidendum est, usque ad quem gradum a consanguineis propriis abstinere oporteat, uel si ex cognatione propriae uxoris aliquam duci in coniugem liceat? De his ita scribit Gregorius Papa in Concilio Meldensi:
C. 35 q. 2 et 3 c. 1 · Usque ad septimam generationem nullus de sua cognatione ducat uxorem
¶De affinitate consanguinitatis per gradus cognationis placuit usque ad septimam generationem obseruare. Nam et hereditas rerum, per legales instrumentorum diffinitiones sancita, usque ad septimum gradum protendit heredum successionem. Non enim succederent, nisi eis de propagine cognationis deberetur.
C. 35 q. 2 et 3 c. 2 · Infamia notantur qui consanguineas ducunt uxores · Item Kalixtus Papa. [ep. II. ad Episcopos Galliae]
¶Coniunctiones consanguineorum fieri prohibentur. Quare? quia has et diuinae seculique prohibent leges. Leges ergo diuinae hec agentes, et eos, qui ex eis prodeunt, non solum eiciunt, sed etiam maledictos appellant. Leges ergo seculi infames tales uocant, et ab hereditate repellunt. Nos uero sequentes patres nostros infamia eos notamus, et infames esse censemus, quia infamiae maculis sunt aspersi, nec eos uiros, nec accusationes, quas leges seculi reiciunt, suscipere debemus. § 1. Eos autem consanguineos dicimus, quos diuinae, et inperatorum, ac Romanorum, atque Grecorum leges consanguineos appellant, et in hereditate suscipiunt, nec repellere possunt.
C. 35 q. 2 et 3 c. 3 · Affines in quinta generatione copulari possunt; in quarta, si inuenti fuerint, non separentur · Item Fabianus Papa.
¶De propinquis, qui ad affinitatem per uirum et uxorem ueniunt, defuncta uxore uel uiro, in quinta generatione coniungantur; in quarta, si inuenti fuerint, non separentur. In tertia tamen propinquitate non licet uxorem alterius accipere post obitum eius. Equaliter uir coniungatur in matrimonio eis, qui sibi consanguinei sunt, et uxoris suae consanguineis post mortem uxoris.
C. 35 q. 2 et 3 c. 4 · Idem
¶Qui propinquam sanguinis ducunt uxorem, et separantur, non licebit eis, sibi in coniugio sociare alias uxores, quamdiu utrique uiuunt. Gratianus nisi ignorantia excusentur.
C. 35 q. 2 et 3 c. 5 · Non prohibentur ducere uxores qui ignoranter incestum conmittunt · Unde in Concilio apud Vermeriam:
¶Si quis cum matre et filia fornicatus est ignorante matre de filia, et filia de matre, ille numquam accipiat uxorem; illae uero, si uoluerint, accipiant maritos. Si autem hoc scierint ipsae feminae, absque maritis perpetuo maneant.
C. 35 q. 2 et 3 c. 6 · Item ex eodem
¶Si homo fornicatus fuerit cum muliere, et frater eius nesciens eandem duxerit uxorem, frater, eo quod fratri crimen celauerit, peniteat, et post penitenciam nubat. Mulier autem usque ad mortem peniteat, et sine spe coniugii maneat.
C. 35 q. 2 et 3 d.p.c. 6
¶De his uero, qui ignoranter coniunguntur, ceterae auctoritates intelligendae sunt. Unde Iulius Papa:
C. 35 q. 2 et 3 c. 7 · Ex propinquitate sui sanguinis uel uxoris usque in septimum gradum nullus ducat uxorem
¶Nullum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sanguinis sui uel uxoris usque in septimum generis gradum uxorem ducere, uel incesti macula copulari. Preterea illud quoque adiecimus, quia, sicut non licet cuiquam Christiano de sua consanguinitate, sic etiam nec licet de consanguinitate uxoris suae coniugem ducere propter carnis unitatem.
C. 35 q. 2 et 3 c. 8 · Incestuosi nullo sunt digni nomine coniugii · Item ex Concilio Agatensi. [c. 61.]
¶De incestis coniunctionibus nichil prorsus ueniae reseruamus, nisi cum adulterium separatione sanauerint. Incestos uero nullo coniugii nomine deputandos, quos etiam designare funestum est. § 1. Hos enim esse censemus, si quis relictam fratris, (que pene prius soror extiterat) carnali coniunctione polluerit; si quis frater germanam uxorem acceperit; si quis nouercam duxerit; si quis consobrinae sobrinaeque se sociauerit; si quis relictae uel filiae auunculi misceatur, aut patrui filiae, uel priuignae suae; aut qui ex propria consanguinitate aliquam, aut quam consanguineus habuit concubitu polluerit aut uxorem duxerit. Quos omnes et olim, et sub hac constitutione incestos esse non dubitamus, et inter catecuminos usque ad legitimam satisfactionem manere et orare precipimus. Quod ita presenti tempore prohibemus, ut ea, que sunt hactenus constituta, non dissoluamus. § 2. Sane quibus coniunctio illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris coniugii libertatem.
C. 35 q. 2 et 3 c. 9 · Incestuosi usque ad satisfactionem excommunicentur · Item ex Concilio Ylerdensi. [c. 4.]
¶De his, qui incesti pollutione conmaculant placuit, quousque in ipso detestando et illicito carnis contubernio perseuerant, usque ad missam tantum catecuminorum in ecclesia admittantur; cum quibus etiam nec cibum sumere ulli Christianorum, sicut Apostolus iussit, licebit.
C. 35 q. 2 et 3 c. 10 · Nullus ducat uxorem a consanguineo suo cognitam, uel aliqua pollutione maculatam · Item Gregorius Papa ad Felicem, Missenae ciuitatis Episcopum. [lib. XII. epist. 31.]
¶Nec eam, quam aliquis ex propria consanguinitate coniugem habuerit, uel aliqua illicita pollutione maculauerit ulli Christianorum in coniugium ducere licet uel licebit, quia incestuosus est talis coitus, et abhominabilis Deo et cunctis hominibus. Incestuosos uero nullo coniugii nomine deputandos sanctis Patribus statutum esse legimus.
C. 35 q. 2 et 3 d.p.c. 10
¶Naturae uidelicet ordine; si uero extraordinarie, non sic. Ait enim Urbanus II. Hugoni, Gratianopolitano Episcopo:
C. 35 q. 2 et 3 c. 11 · Extraordinaria pollutio in naturalibus non inpedit affectum
¶Extraordinaria pollutio non nisi in naturalibus admissa, uel sepius reiterata citra maritalem effectum, si prebitis sacramentis ita esse constiterit, quemadmodum nobis tuis significatum est litteris, non uidetur matrimonium inpedire, quamuis ipsa criminosa sit et dampnabilis.
C. 35 q. 2 et 3 c. 12 · Nullus ducat in coniugem relictam consanguineorum uxoris suae usque in tertiam progeniem · Item Iulius Papa.
¶Et hoc quoque statutum est, ut relictam patris uxoris suae, relictam fratris uxoris suae, relictam filii uxoris suae nemo sibi in matrimonium sumat; relictam consanguineorum uxoris suae usque in tertiam progeniem nemo in uxorem sumat; in quarta autem et in quinta si inuenti fuerint, non separentur.
C. 35 q. 2 et 3 c. 13 · A consanguineis propriis uel suae uxoris pariter cuique est abstinendum · Idem.
¶Equaliter uir coniungatur consanguineis propriis, et consanguineis uxoris suae.
C. 35 q. 2 et 3 c. 14 · In parentela propria et coniugis eadem consanguinitas est obseruanda · Item Ysidorus ex Concilio Maticensi.
¶Sane consanguinitas, que in proprio uiro conseruanda est, hec nimirum in uxoris parentela de lege nuptiarum custodienda est. Quia constat eos duos fuisse in carne una, ideo que communis illis utraque parentela credenda est, sicut scriptum est: "Erunt duo in carne una."
C. 35 q. 2 et 3 c. 15 · Nurus non aliter deputanda est quam filia · Item Augustinus. [lib. XXII. contra Faustum, c. 61.]
¶Si uir et uxor non iam duo, sed una caro sunt, non aliter nurus est deputanda, quam filia.
C. 35 q. 2 et 3 c. 16 · Usque ad septimam generationem progeniem suam unumquemque seruare oportet · Item Gregorius Episcopis Galliae.
¶Progeniem suam unumquemque usque ad septimam decernimus obseruare generationem, et, quamdiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad coniugalem copulam accedere denegamus. Quod si fecerint, separentur.
C. 35 q. 2 et 3 c. 17 · De eodem · Item Nykolaus Amalfitanae sedis Suffraganeis.
¶De consanguinitate sua nullus uxorem ducat usque post septimam generationem, uel quousque parentela cognosci poterit. § 1. Laicus uero uxorem simul et concubinam habens non communicet ecclesiae.
C. 35 q. 2 et 3 c. 18 · Quousque inter aliquos generatio recordatur aut in memoria retinetur, sibi inuicem non copulentur · Item ex Concilio Wormaciensi. [c. 32.]
¶In copulatione fidelium generationis numerum non diffinimus, sed statuimus, ut nulli Christiano liceat de propria consanguinitate seu cognatione accipere uxorem, usque dum generatio recordatur et cognoscitur aut in memoria retinetur.
C. 35 q. 2 et 3 c. 19 · Ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum nullus ducat uxorem
¶Item ex Concilio Lugdunensi. Nulli ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum uxores ducant, neque sine benedictione sacerdotis. Qui autem nupturi erunt, a sacerdote benedicti nubere audeant.
C. 35 q. 2 et 3 d.p.c. 19
¶Premissis auctoritatibus quique prohibentur a coniunctione consanguineorum usque in septimam generationem. Sed obicitur illud Gregorii ad Augustinum, Anglorum Episcopum: [c. 6.]
C. 35 q. 2 et 3 c. 20 · Anglis permittitur, ut in quarta uel in quinta generatione copulentur
¶Quedam lex Romana permittit, ut siue frater et soror, seu duorum fratrum germanorum, seu duarum sororum filius et filia misceantur. Sed experimento didicimus, ex tali coniugio sobolem non posse succrescere. Unde necesse est ut quarta uel quinta generatio fidelium licenter sibi iungantur. § 1. Sed idem humillimus Pater Gregorius, post multum temporis a Felice Messinae Siciliae presule requisitus, utrum Augustino scripserit, ut Anglorum quarta generatione contracta matrimonia minime soluerentur, inter cetera talem rationem reddidit: Quod scripsi Augustino Anglorum gentis episcopo, alumno uidelicet, ut recordaris tuo, ipsi, etiam Anglorum genti, que nuper ad fidem uenerat, ne a bono, quod ceperat, metuendo austeriora recederet, specialiter, et non generaliter me certissime scripsisse cognoscas. Unde et michi omnis Romana ciuitas testis existit. Nec ea intentione hec eis scripsi mandata, ut post, quam firma radice in fide fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem inuenti fuerint, non separentur aut infra affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem, iungantur. Sed quod adhuc illis neophitis existentibus, eis primum illicita consentire et eos, et uerbis ac exemplis instruere oportet. Nam iuxta Apostolum, qui ait: "Lac uobis potum dedi, non escam," illis modo, non posteris, ut prefixum est, temporibus tenenda indulsimus, ne bonum, quod infirma radice plantatum erat, exureretur, sed aliquantulum firmaretur et usque ad perfectionem custodiretur.
C. 35 q. 2 et 3 d.p.c. 20
¶Item obicitur illud Cabilonensis Concilii.
C. 35 q. 2 et 3 c. 21 · In quinta uel sexta generatione nullus amplius copuletur coniugio
¶Contradicimus, ut in quarta, uel quinta sextaque generatione nullus amplius coniugio copuletur. Ubi autem post interdictum factum fuerit inuentum separetur.
C. 35 q. 2 et 3 d.p.c. 21
¶Hac auctoritate dum sexta generatione coniugium interdicitur, in septima permitti uidetur. Sed gradus cognationis secundum quosdam uarie conputantur. Alii namque patrem in primo gradu, filios in secundo ponunt. Alii primum gradum filios appellant, negantes, gradum cognationis inter patrem et filium esse, cum una caro probentur pater et filius. Auctoritates ergo, que consanguinitatis cautelam usque in septimum gradum prohibent, patrem ponunt in primo gradu; illae uero, que usque ad sextum gradum prohibent, primum gradum filios appellant, atque ita fit, ut eaedem personae secundum hanc diuersitatem inueniantur in sexto uel septimo gradu. § 1. Item illud Fabiani, quo affines in quinta generatione copulari iubentur, uidetur esse contrarium illi decreto Iulii Papae: "Sicut non licet ulli Christiano de sua consanguinitate, sic etiam non licet de consanguinitate uxoris suae coniugem ducere propter carnis unitatem." Similiter inuenitur etiam contrarium illi capitulo Gregorii: "Nec eam, quam ex propria consanguinitate coniugem habuit etc." Sed illud Fabiani intelligendum est de duabus personis inter se affinitate coniunctis, ut sunt uxores duorum fratrum; si contigerit unam earum alicui matrimonio copulari, post mortem eius uir non poterit affinem superstitem in coniugem ducere, nisi in quinto gradu affinitatis inueniantur. Unde, qui nouercam alicuius in uxorem duxerit, post mortem eius uxorem priuigni ducere non poterit. Hinc etiam idem Iulius Papa alibi ait: "Relictam consanguineorum uxoris suae," (non ait consanguineam uxoris suae, sed relictam consanguineorum) "usque in quartam generationem nullus ducat in uxorem." Pascalis uero II., scribens Regino Episcopo, tertium genus affinitatis assignat, cuius copula non ultra secundum gradum inuenitur prohibita. Ait enim:
C. 35 q. 2 et 3 c. 22 · Duorum consobrinorum coniuges uni et eidem nubere non possunt
¶Porro duorum consobrinorum coniuges, quamuis diuersis temporibus, uiro uni alteram post alterius obitum nubere, ipsa preter auctoritatem canonicam publicae honestatis iusticia contradicit. Et nouit prudentia tua, quia ita ab uxoris, sicut a uiri consanguineis abstinendum est.
C. 35 q. 2 et 3 d.p.c. 22
¶Illud autem Gregorii et Iulii intelligitur de consanguinitate uiri uel uxoris, ut post mortem alicuius eorum nulli de cognatione defuncti superstes matrimonio copuletur. Demonstratum est, usque ad quem gradum quisque a propria consanguinitate uel cognatione suae uxoris abstinere debeat.