C. 35Causa XXXV
Abrir no leitor do IusCommune →C. 35 pr.
¶Quidam mortua uxore sua aliam sibi matrimonio copulauit, que uxori defunctae quarto gradu consanguinitatis, uiro autem sexta linea adherebat. Post triennium uero, susceptis ex ea liberis, accusatur apud ecclesiam; iste pretendit ignorantiam. (Qu. I.) Hic primum queritur, si liceat aliquam ex propria cognatione duci in uxorem? (Qu. II.) Secundo, si ex consanguinitate uxoris aliqua possit in coniugem duci? (Qu. III.) Tertio, usque ad quem gradum quisque debeat abstinere siue a propriis, siue ab uxoris suae consanguineis? (Qu. IV.) Quarto, quare usque ad septimum gradum consanguinitas conputatur, ita quod nec ultra protenditur, nec infra subsistit? (Qu. V.) Quinto, quomodo gradus consanguinitatis conputandi sunt? (Qu. VI.) Sexto, qui iureiurando propinquitatem firmare debeant? (Qu. VII.) Septimo, an illi, qui de incestuosis nati sunt, filii reputentur? (Qu. VIII.) Octauo, si ignoranter aliqua de consanguinitate uel affinitate in uxorem ducta est, an ex dispensatione uiro suo possit adherere? (Qu. IX.) Nono, si contigerit ecclesiam decipi, et causa consanguinitatis aliquam a uiro suo separare, que post quadriennium nuptiis hinc inde celebratis deprehenditur non fuisse consanguinea prioris, an secunda coniugia sint rescindenda, et priora sint redintegranda? (Qu. X.) Decimo, si relicta alicuius de propria cognatione ad secundas nuptias transierit, an proles ex eis suscepta possit pertingere ad consortium alicuius de cognatione prioris uiri?