C. 34 q. 1 et 2Causa XXXIV, Quaestio I et II
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 34 q. 1 et 2 d.a.c. 1
¶Utraque questio terminatur auctoritate Leonis Papae, qui scribens Nicetae Aquilegensi Episcopo [epist. LXXVII. c. 1. et sequentibus] ait:
C. 34 q. 1 et 2 c. 1 · Que alii nupserit, putans uirum suum mortuum esse, illo redeunte ad priorem redire cogatur
¶Cum per bellicam cladem, et per grauissimos hostilitatis incursus ita quedam dicatis diuisa esse coniugia, ut, abductis in captiuitatem uiris, feminae eorum remanserint destitutae, que uiros proprios interemptos putarent, aut ab iniqua dominatione numquam crederent liberandos, et in aliorum coniugium sollicitudine cogente transierunt; cumque, statu rerum auxiliante Domino in meliora conuerso, nonnulli eorum, qui putabantur perisse, remearunt: merito karitas tua uidetur ambigere, quid de mulieribus, que aliis sunt iunctae uiris, a nobis debeat ordinari. Sed quia nouimus scriptum, quod a Domino iungitur mulier uiro, et iterum agnouimus preceptum, ut quod Dominus iunxit homo non separet, necesse est, ut legitimarum federa nuptiarum redintegranda credamus, et remotis his, que hostilitas intulit, unicuique, quod legitime intulit, reformetur, omnique studio procurandum est, ut recipiat unusquisque quod proprium est. § 1. Nec tam culpabilis iudicetur et tamquam alieni iuris peruasor habeatur, qui personam eius mariti, qui iam non esse estimabatur, assumpsit. Sic enim multa, que ad eos, qui in captiuitatem ducti sunt, pertinebant, in ius alienum transire potuerunt, et tamen plenae iusticiae est, ut eisdem reuersis propria reformentur. Quod si in mancipiis, uel in agris, aut etiam in domibus, ac possessionibus recte seruatur, quanto magis in coniugatorum redintegratione faciendum est? ut quod clade bellica turbatum est pacis remedio reformetur. Et ideo, si uiri post longam captiuitatem reuersi ita in dilectione suarum coniugum perseuerant, ut eas cupiant redire in suum consortium, omittendum est, et inculpabile iudicandum est quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poscit. Et infra: [c. 4.] § 2. Sin autem aliquae mulieres ita posteriorum uirorum amore sunt captae, ut maluerint his coherere, quam ad legitimum transire consortium, merito sunt notandae, ita ut ecclesiastica communione priuentur, que de re excusabili contaminationem criminis elegerunt, ostendentes, sibimet pro sua incontinentia placuisse quod iusta remissio poterat expiare. Redeant ergo in suum statum uoluntaria redintegratione coniugia, neque ullo modo ad opprobrium malae uoluntatis trahatur quod condicio necessitatis extorsit, quia, sicut hae mulieres, que reuerti ad uiros suos noluerint, inpiae sunt habendae: ita illae que in affectum ex Deo initum redeunt, merito sunt laudandae.
C. 34 q. 1 et 2 c. 2 · Viro uel uxore de captiuitate redeuntibus priora redintegrentur coniugia · Item Innocentius Papa Probo. [in ep. IX.]
¶Cum in captiuitate Ursa mulier teneretur, aliud coniugium cum Restituta Fontanum conmisisse cognouimus. Sed fauore Domini reuersa Ursa nos adiit, et nullo diffitente uxorem se esse memorati perdocuit. Qua de re, fili karissime merito illustris, statuimus, fide catholica suffragante, coniugium illud esse, quod erat gratia diuina primitus fundatum, conuentumque secundae mulieris, priore superstite nec diuortio eiecta, nullo pacto esse legitimum.
C. 34 q. 1 et 2 c. 3 · Que primo uiro relicto secundo adheserit, nisi secundum relinquens, primo reconciliari non potest · Item Ieronimus ad Amandum Presbiterum.
¶Non satis animaduertere potui, quid sit quod dicere uoluit: "alio uiro per uim accepto." Congregata uidelicet multitudine nolentem rapuit. Et uirum postea non raptorem rapta dimisit? legat libros Moysi, et inueniet desponsatam uiro, si in ciuitate fuerit oppressa, et non clamauerit, puniri quasi adulteram; ui autem in agro oppressam, innoxiam esse, et uiolentum legibus subiacere. Ergo et ista soror, que, ut dicit, uim passa est, ut adultero iungeretur, si uult corpus Christi accipere, et non adultera reputari, agat penitenciam; ita dumtaxat, ut secundo uiro, qui non appellatur uir, sed adulter, a tempore penitenciae non copuletur. Quod si ei durum uidetur, et semel dilectum non potest derelinquere, neque preferre Dominum uoluptati, audiat Apostolum clamantem: "Non potestis calicem Domini bibere, et calicem demoniorum. Non potestis mensae Domini conmunicare, et mensae demoniorum;" et in alio loco: "Que conuentio luci ad tenebras? quis consensus Christi ad Belial?" Rem nouam loquor, immo non nouam, sed ueterem, que ueteris testamenti auctoritate firmatur. Si reliquerit secundum uirum, et reconciliari priori uoluerit, non potest. Scriptum est enim in Deuteronomio: "Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non inuenerit gratiam in conspectu eius propter aliquam feditatem, scribat libellum repudii, et dabit ei, et dimittet eam de domo sua. Cumque egressa adultera maritum duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, aut certe mortuus fuerit, non poterit eam prior maritus recipere uxorem, quoniam polluta est, et abhominabilis facta est coram Domino, ne peccare facias terram, quam Dominus Deus tuus tradidit tibi possidendam."
C. 34 q. 1 et 2 d.p.c. 3
¶Si autem ineuitabili necessitate cogente uir in aliam prouinciam fugerit, et uxor eius eum sequi noluerit, illo uiuente innupta permaneat. Unde in Concilio apud Vermeriam:
C. 34 q. 1 et 2 c. 4 · Que uirum in captiuitate ductum sequi noluerit, maneat innupta, quamdiu uir eius uixerit
¶Si quis necessitate cogente ineuitabili in alium ducatum seu prouinciam fugerit, et eius uxor, cum ualet et potest, amore parentum aut rerum suarum eum sequi noluerit, ipsa omni tempore, quamdiu uir eius, quem insecuta non fuit, uiuit, semper innupta permaneat.
C. 34 q. 1 et 2 d.p.c. 4
¶Quod autem de coniugatis auctoritate Leonis Papae dicitur, hoc etiam de uirginibus intelligendum est, ut, si preter conscientiam uiro nupserint alieno, non teneantur. Unde Augustinus in libro de fide et operibus: [c. 7.]
C. 34 q. 1 et 2 c. 5 · Non est adultera uirgo, que nesciens uiro nubit alieno
¶Si uirgo nesciens uiro nupserit alieno, hoc si semper nesciat, numquam ex hoc erit adultera. Si autem sciat, iam ex hoc esse incipit, ex quo cum alieno sciens cubauerit, sicut in iure prediorum tamdiu quisque bonae fidei possessor rectissime dicitur, quamdiu se possidere ignorat alienum; cum uero scierit, nec ab aliena possessione recesserit, tunc malae fidei perhibetur, tunc iuste iniustus uocabitur.
C. 34 q. 1 et 2 d.p.c. 5
¶Sic etiam ignorantia excusat eum, qui nesciens dormiuit cum sorore uxoris. Unde in Concilio Triburiensi legitur:
C. 34 q. 1 et 2 c. 6 · Non cogatur legitimam deserere uxorem qui nesciens dormiuit cum eius sorore
¶In lectum mariti absente uxore soror iuit uxoris, quam ille uxorem suam putans esse, dormiuit cum ea. Super hoc uisum est, si ipse per securitatem ueram hoc probauerit, quod inscius fecerit hoc scelus, penitenciam quidem, que sibi iudicata fuerit, agat; legitimum uero coniugium suum habere permittatur. Illa uero digna uindicta affligatur, et in eternum coniugio priuetur.
C. 34 q. 1 et 2 c. 7 · Item Hermes in libro Pastoris mandato IV.
¶Ego dixi pastori: Domine, si quis habuerit uxorem fidelem in Domino, et inuenerit hanc in adulterio, numquid peccat uir, si cum illa concumbit? Et dixit michi: Quamdiu nescit peccatum eius, sine crimine est uir uiuens cum illa. Si autem scit uir, uxorem suam deliquisse, et non egerit penitenciam mulier, sed permanet in fornicatione sua, et coierit uir cum illa, reus erit peccati eius, et particeps mechationis illius. Et dixi illi: Quid ergo, si permanserit in uicio suo mulier? et dixit: Dimittat illam uir, et uir per se maneat. Quod si dimiserit mulierem suam, et aliam duxerit, et ipse mechatur. Et dixi illi: Quid, si mulier dimissa penitenciam egerit, et uoluerit ad uirum suum reuerti, nonne recipietur a uiro suo? Et dixit michi: Immo, si non receperit eam uir suus, peccat, et magnum peccatum sibi admittit, sed debet recipere peccatricem, que penitenciam egit. Ergo non debet dimissa coniuge sua uir aliam ducere. Hic actus similis est in uiro et muliere.]
C. 34 q. 1 et 2 d.p.c. 7
¶De simpliciter uero fornicantibus, uel cum duabus sororibus, uel cum matre et filia, uel cum patre et filio, idem accipiendum est, ut ignorantibus coniugia non negentur, scientibus perpetuo prohibeantur. Unde in eodem Concilio legitur:
C. 34 q. 1 et 2 c. 8 · Matrimonia legitima non prohibeantur contrahere quorum incestum ignorantia excusat
¶Si quis cum duabus sororibus fornicatus fuerit, et soror sororem ab eodem antea stupratam nescierit, uel se sororem eius quam antea stuprauerat, non intellexit si digne penituerit, et se continere non ualuerit, post annos septem coniugia illis non negentur. Si autem non ignorauerint, usque ad mortem a coniugio abstineant.
C. 34 q. 1 et 2 c. 9 · Item ex eodem
¶Si quis cum matre et filia fornicatus est, ignorante matre de filia, et filia de matre, ille numquam accipiat uxorem; illae uero, si uoluerint, accipiant maritos. Si autem hoc scierint ipsae feminae, absque maritis perpetuo maneant.
C. 34 q. 1 et 2 c. 10 · Item ex eodem
¶Quidam fornicatus est cum quadam muliere; et postea filius nesciens patris factum, stuprauit eandem. Quod cum pater resciret, de se filioque confessus est. Statuerunt, melius esse, ut taliter lapsis cum digna penitencia legitima permittantur coniugia, quam forte deterius delinquant. Fornicaria autem sine spe coniugii maneat.