IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 32 q. 4Causa XXXII, Quaestio IV

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 32 q. 4 d.a.c. 1

Quod autem ex ancilla propter uxoris sterilitatem filios querere alicui liceat, exemplo probatur Abrahae, qui propter sterilitatem uxoris suae Sarai ingressus est ad Agar Egiptiam, ut ex ea filios acciperet. Item Iacob, cum ex Rachele filios habere non posset, filios ex ancilla eius sibi suscitauit, nec solum propter sterilitatem, uerum etiam propter fecunditatem cessantem legitur intrasse ad ancillam Liae, et ex ea filios genuisse. Ex quibus omnibus colligitur, propter sterilitatem uxoris siue ex ancilla siue ex qualibet alia licite filios queri; alioquin adulterii macula Abraham et Iacob notabuntur. Sed sicut post mortem Sarae Abraham Cethuram duxit in uxorem, ne secundum Augustinum Christiani putarent esse peccatum post mortem uxoris aliam ducere: sic uidetur uiuente uxore sua filios ex ancilla suscepisse, ne aliquibus hoc reputaretur in crimen. Illud autem Augustini dicitur contra aduersarium legum et Prophetarum, libro II.: [c. 9.]

C. 32 q. 4 c. 1 · Quomodo Abraham excusetur a crimine fornicationis

Iste Abrahae etiam usque ad decrepitam senectutis etatem fornicationis obicit crimen: profecto quia et post mortem Sarae alteram duxit. Ubi etsi nullum intelligeretur rei abditae sacramentum, propter hoc solum id facere debuit Abraham, ne putarent heretici aduersus populum Dei (quibus etiam Tertullianus astipulator assistit) post uxoris mortem crimen esse ducere uxorem.

C. 32 q. 4 d.p.c. 1

Sacramentum huius rei est quod per bonos mali et boni erant in fide generandi, et per malos boni et mali ad fidem accessuri. Unde Augustinus super Iohannem: [tract. XI.]

C. 32 q. 4 c. 2 · Sicut bonorum ministerio mali et boni, ita ministerio malorum boni et mali in fide generantur

Recurrat nunc animus uester ad Abraham, Ysaac, et Iacob. In istis tribus inuenimus parere liberas, parere ancillas. Inuenimus ibi partus liberarum, inuenimus ibi partus ancillarum. Ancilla nichil boni significat. "Eice ancillam," inquit, "et filium eius." § 1. Inuenimus rem miram in istis generationibus liberarum et ancillarum: quatuor scilicet genera hominum, in quibus quatuor generibus conpletur figura totius populi Christiani, ut non sit mirum quod in illis tribus dictum est: "Ego sum Deus Abraham, et Deus Ysaac, et Deus Iacob." In omnibus enim Christianis (fratres adtendite) aut per malos nascuntur boni, aut per bonos nascuntur mali, aut per bonos boni, aut per malos mali. Amplius istis quatuor generibus non potest inueniri. § 2. Inuenis ibi bonos filios Iacob natos de ancillis, et bonos filios natos de liberis. Nichil obfuit natiuitas de uteris ancillarum, quando in patre cognouerunt semen suum, et consequenter regnum cum fratribus tenuerunt. Quomodo ergo in filiis Iacob non obfuit illis, qui nati sunt de ancillis, quo minus tenerent regnum, et terram promissionis quam cum fratribus acceperunt, non illis obfuerunt natales ancillarum, sed preualuit semen paternum: sic quicumque per malos baptizantur tamquam de ancillis uidentur nati, sed tamen, quia ex semine uerbi Dei, quod figuratur in Iacob, simul hereditatem cum fratribus possidebunt. Securus ergo sit qui de semine bono nascitur: tantum ne imitetur ancillam. Si de ancilla nasceris, ancillam malam superbientem ne imiteris. Unde enim filii Iacob de ancillis nati possederunt terram promissionis cum fratribus, Ismahel autem de ancilla natus expulsus est ab hereditate? Unde, nisi quia ille superbus erat, illi humiles? Erexit ille ceruicem, et uoluit seducere fratrem suum, ludens cum illo. Magnum ibi sacramentum. Ludebant simul Ismahel et Ysaac; uidit illos Sara ludentes. § 3. Que autem peperit Abel, et Enoch, et Noe, et Abraham, ipsa peperit Moysen et Prophetas tempore posteriores ante Domini aduentum, et que istos, ipsa et Apostolos, et martires nostros, et bonos omnes Christianos. Omnes enim peperit qui diuersis temporibus nati apparuerunt, sed societate unius populi continentur et eiusdem ciuitatis ciues labores huius peregrinationis experti sunt, et quidam eorum nunc experiuntur, et usque in finem ceteri experientur. Item que peperit Cayn, et Cham, et Ismahel, et Esau, eadem ipsa peperit et Dathan, et alios in eodem populo similes, et que istos, eadem ipsa et Iudam pseudoapostolum, et Symonem magum, et ceteros usque ad hec tempora pseudochristianos, in affectione animali pertinaciter obduratos, siue sint permixti in unitate, siue aperta precisione dissentiant. § 4. Sed cum tales a spiritualibus euangelizantur, et sacramentis inbuuntur, tamquam per se ipsam Rebecca eos parit, sicut Esau; cum autem per illos, qui non caste annunciant euangelium, tales in eodem populo generantur, non Sara quidem per se ipsam parit, sed per Agar. Item boni spirituales, quando euangelizantibus uel baptizantibus carnalibus generantur, Lia quidem uel Rachel iure coniugali eos, sed per ancillarum uterum parit. § 5. Cum uero per spirituales in euangelio generantur boni fideles, qui uel uadunt in spiritualem affectum pietatis, uel eo tendere non desistunt, uel ideo non faciunt, quia non possunt, sicut ex utero Sarae Ysaac, uel Rebeccae Iacob in nouam uitam et nouum testamentum nascuntur. Itaque siue intus uersari uideantur, siue aperte foris sint, quod caro est caro est; siue in area in sua sterilitate perseuerent, siue occasione temptationis tamquam uento extra tollantur, quod palea est palea est, et semper ab illius ecclesiae, que sine macula est et ruga, unitate diuisus est etiam qui congregationi sanctorum in carnali obduratione miscetur. De nullo tamen desperandum est, siue qui intus talis appareat, siue qui foras manifestius aduersetur.

C. 32 q. 4 d.p.c. 2

His ita respondetur: Pro uarietate temporum uaria inuenitur dispensatio conditoris. Promissum erat Abrahae, quod in semine eius benedicerentur omnes gentes; promiserat quoque se daturum semini eius terram peregrinationis suae. Cum ergo, ceteris in idolatria relictis, Abraham et filios eius in peculiarem populum sibi Dominus elegisset, rite multarum fecunditate mulierum populi Dei multiplicatio querebatur, quia in successione sanguinis erat successio fidei. Unde in lege dicebatur: "Maledicta sterilis, que non reliquerit semen suum super terram." Hinc etiam sacerdotibus coniugia decreta sunt, quia in successione familiae successio constabat offitii. Quia uero per incarnationem Christi gratia fidei ubique dilatata est, nec iam dicitur: "Dic domui Iudae, et domui Israel;" sed: "Euntes docete omnes gentes," et: "In omni gente quicumque timet Deum, et operatur iusticiam, acceptus est illi:" nec electio muneris queritur in successione generis, sed in perfectione uitae et sinceritate scientiae, et uirginitas fecunditati prefertur, et sacerdotibus continentiae castitas inperatur. Nec ergo Abraham aut Iacob deliquit, quia preter uxorem filios ex ancilla quesierit, nec illorum exemplo, preter coniugale debitum, fecunditatem in aliqua licet alicui querere, cum illorum coniugia nostrorum equentur uel preferantur uirginitati, et inmoderatus usus coniugii nostri temporis turpitudinem fere imitetur fornicationis illius temporis. Unde Ambrosius scribit in libro de Patriarchis: [lib. I. de Abraham, c. 4.]:

C. 32 q. 4 c. 3 · Abraham non est reus adulterii, qui uxore uiuente filios ex ancilla suscepit

Dixit Sara ad Abraham: "Ecce conclusit me Dominus, ut non pariam; intra ergo ad ancillam meam, ut filium facias ex illa". Et ita factum est. Sed considera primum, quod Abraham ante legem Moysi et ante euangelium fuit; nondum interdictum adulterium uidebatur. Pena criminis ex tempore legis est, que crimen inhibuit, nec ante legem nulla rei dampnatio est, sed ex lege. Non ergo in legem conmisit Abraham, sed legem preuenit. Deus in paradiso coniugium laudauerat, non adulterium dampnauerat. § 1. Habes Abrahae defensionem primam. Secunda illa est, quod non ardore aliquo uagae succensus libidinis, non petulantis formae captus decore, ancillae contubernio coniugalem posthabuit thorum, sed studio querendae posteritatis, et propagandae sobolis. Adhuc post diluuium raritas erat generis humani; erat etiam religionis, ne quis non reddidisse debitum uideretur naturae. Denique et Loth sancti hanc filiae causam querendae posteritatis habuerunt, ne genus deficeret humanum, et ideo publici muneris gratia priuatam culpam pretexuit.

C. 32 q. 4 c. 4 · Quod preter legitimam uxorem conmittitur adulterii crimine dampnatur · Idem in eodem. [libro de cap.]

Nemo sibi blandiatur de legibus hominum. Omne stuprum adulterium est, nec uiro licet quod mulieri non licet. Eadem a uiro, que ab uxore, debetur castimonia. Quicquid in eam, que non sit legitima uxor, conmissum fuerit, adulterii dampnatur crimine. In eodem: [lib. cap. 7.] § 1. Nulli licet scire mulierem preter uxorem; ideoque coniugii tibi datum est ius, ne in laqueum incidas, et cum aliena muliere delinquas. § 2. Tollerabilior est, si lateat culpa, quam si culpae usurpetur auctoritas. Nec hoc solum est adulterium, cum aliena peccare coniuge, sed omne, quod non habet potestatem coniugii. Tamen locus iste docet, grauius crimen esse, ubi celebrati coniugii iura temerantur, et uxoris pudor soluitur. Ideoque, cum pretenderet Abimelech, quod uxorem alienam esse ignorauerit, quam sororem esse uir ipse suam dixerit, respondit ei Dominus: "Et ego cognoui, quoniam puro corde fecisti hoc, et peperci tibi, ut non peccares in me; propter hoc non sum passus te tangere eam". Cognoscimus uelut presulem custodemque esse coniugii Deum, qui non patiatur alienum thorum pollui, et si quis fecerit, eum peccare in Deum, cuius legem uiolet, et gratiam soluat. Et, quia in Deum peccat, sacramenti celestis amittit consorcium.

C. 32 q. 4 c. 5 · Nichil fedius est quam amare uxorem quasi adulteram · Item Ieronimus. [contra Iouinianum lib. I.]

Origo quidem honesta erat amoris, sed magnitudo deformis. § 1. Nichil autem interest ex qua honesta causa quis insaniat. Unde et Sextus in sentenciis: "Adulter est," inquit, "in suam uxorem amator ardentior." In aliena quippe uxore omnis amor turpis est, in sua nimius. Sapiens iudicio debet amare coniugem, non affectu. Non regnat in eo inpetus uoluptatis, nec preceps fertur ad coitum. Nichil est fedius quam uxorem amare quasi adulteram. § 2. Certe, qui dicunt se causa reipublicae et generis humani uxoribus iungi, et filios procreare, imitentur saltim pecudes, et post, quam uenter uxoris intumuerit, non perdant filios, nec amatores se uxoribus exhibeant, sed maritos.

C. 32 q. 4 c. 6 · Virginalis castitas non prefertur coniugio Abrahae · Idem. [libro II.]

Quis ignoret, sub altera dispensatione Dei retro omnes sanctos eiusdem fuisse meriti, cuius nunc Christiani sunt? Quomodo ante Abraham placuit in coniugio, sic nunc uirgines placent in castitate. Seruiuit ille legi et tempori suo: seruiamus et nos legi et tempori nostro, in quos fines seculorum deuenerunt.

C. 32 q. 4 c. 7 · Patriarchae non concupiscentia explendae libidinis, sed causa numerosae prolis plures habebant uxores · Item Augustinus. [lib. XXII. contra Faustum, c. 47. et 48.]

Obiciuntur Iacob quatuor uxores, quod, quando mos erat, crimen non erat. Sicut Patriarchae coniugibus excipientibus semen suum miscebantur, non concupiscentia perficiendae uoluptatis, sed prouidentia propagandae successionis: sic Apostoli admirantibus auditoribus doctrinam suam condelectabantur, non auiditate consequendae laudis sed karitate seminandae ueritatis.

C. 32 q. 4 c. 8 · Satius est absque liberis defungi, quam ex illicito concubitu stirpem querere · Item Augustinus de bono coniugali. [c. 16.]

Sicut satius est mori fame, quam ydolothitis uesci: ita satius est defungi sine liberis, quam ex illicito coitu stirpem querere. Undecumque autem nascantur homines, si parentum uicia non sectentur et Deum recte colant, honesti et salui erunt. Semen enim hominis ex qualicumque homine, Dei creatura est, et eo male utentibus male erit, non ipsum aliquando malum erit.

C. 32 q. 4 c. 9 · Ex ancilla filii non sunt querendi

Item sermo sancti Ambrosii de S. Iohanne, qui sic incipit: "Diximus superiore Dominica." [num. LXV.] Dicat aliquis: uxorem non habeo, et ideo ancillam michi sociaui. Audi, quid dicat scriptura ad Abraham: "Eice ancillam et filium eius; non enim erit heres ancillae filius cum filio liberae." Si igitur ancillae filius heres non est, nec ergo filius est. Cur autem queritur tale coniugium, de quo susceptus filius nec successionis possit esse heres nec sanguinis? Nec enim potest habere hereditatis consortium qui non habet originis priuilegium. Cur, inquam, queritur tale contubernium, de quo nati filii non sunt testes matrimonii, sed adulterii? Cur huiusmodi suscipiuntur adulterini, qui patri pudori sunt, non honori? Dicit scriptura: "Adulterorum filii etc." Mulier igitur tua, si talibus moribus predita est, ut mereatur consortium, mereatur et nomen uxoris. Presta concubinae tuae libertatem et nomen uxoris, ne tui adulter sis potius quam maritus.

C. 32 q. 4 c. 10 · Adulteria non sunt facienda uoluntate generandi filios · Item Augustinus ad Claudium contra Iulianum libro V.

Sic non sunt facienda adulteria etiam uoluntate filios generandi, quemadmodum nec furta sunt facienda etiam uoluntate pascendi pauperes sanctos; quod tamen est faciendum non furta perpetrando, sed bene utendo mammona iniquitatis.

C. 32 q. 4 d.p.c. 10

Ecce, quod nullo modo licet alicui uiuente uxore sua, uel ex ancilla, uel ex alia qualibet filios querere, qui etiam suscepti filiorum nomine iudicantur indigni. Simplex etiam fornicatio sacra scriptura prohibetur. Unde Augustinus in questionibus Deuteronomii: [quest. XXXVII. ad c. 23.]

C. 32 q. 4 c. 11 · Illicitus concubitus et omnis non legitimus usus illorum membrorum nomine mechiae intelligitur

Meretrices esse, et ad meretrices accedere prohibet Dominus, quarum publice uenalis est turpitudo. In Decalogo autem mechiae nomine non uidetur hoc aperte prohibuisse, quoniam mechia non nisi adulterium intelligi solet. Idem super Exodum: [quest. 71.] § 1. Omnis mechia etiam fornicatio in scripturis dicitur. Sed utrum etiam omnis fornicatio mechia dici possit, in eisdem scripturis non michi interim occurrit locutionis exemplum; sed si omnis fornicatio etiam mechia dici non potest, ubi sit in Decalogo prohibita illa fornicatio, quam faciunt qui uxores non habent, cum feminis, que uiros non habent, an inueniri possit, ignoro. Sed si furti nomine bene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae (non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit, sed utique a parte totum intelligere uoluit, quicquid illicite rerum proximi aufertur) profecto nomine mechiae omnis illicitus concubitus atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi.

C. 32 q. 4 c. 12 · Extraordinaria uoluptas et inuerecunda opera nuptiarum luxuria et inmundicia appellantur · Item Ieronimus. [in c. 5. epist. ad Gal. ad uers. Manifesta autem.]

In eo fornicator est maioris criminis, quia tollit membra Christi, et facit ea membra meretricis; "erunt quippe duo in carne una." Qui non est fidelis, nec credit in Christo, sua membra facit membra meretricis. E contrario infidelis in fornicatione sua utrum uiolet, an edificet templum idolo, nescio. Per uicia quippe uel maxime demones coluntur. Hoc unum scio, quod qui post fidem Christi fornicatur uiolat templum Dei. Secundum opus carnis inmunditia nuncupatur, et eam comes luxuria sequitur. Quomodo enim in ueteri lege de nefandis criminibus, que in occulto fiunt, que etiam nominare turpissimum est, ne et dicentis os, et aures audientium polluerentur, generaliter scriptura conplexa est, dicens: "Verecundos uel uerentes facite filios Israel ab omni inmundicia," sic in hoc loco ceteras extraordinarias uoluptates, ipsarum quoque opera nuptiarum, si non uerecunde et cum honestate quasi sub oculis Dei fiant, ut tantum liberis seruiatur immunditiam et luxuriam nominauit.

C. 32 q. 4 c. 13 · Inmoderatus usus mulierum Salomonem ad idolatriam traxit · Item Gregorius. [in Moralibus lib. XII. c. 12.]

Salomon quippe inmoderato usu atque assiduitate mulierum ad hoc usque perductus est, ut templum idolis fabricaret, et qui prius Deo templum construxerat, assiduitate libidinis et perfidiae substratus idolis construere templa non timuit.

C. 32 q. 4 c. 14 · Liberorum procreatio in matrimonio laudatur; meretricia uoluptas etiam in uxore dampnatur · Item Ieronimus. [in c. 5. epist. ad Ephesios, ad uers. Viri diligite.]

Liberorum ergo, ut diximus, in matrimonio opera concessa sunt; uoluptates autem, que de meretricum capiuntur amplexibus, in uxore dampnatae.

C. 32 q. 4 d.p.c. 14

Quare autem tales non dicantur filii, uel quem suorum parentum sequantur, qui ex libero et ancilla nascuntur, Ysidorus Ethimologiarum libro IX. [c. 5.] determinat:

C. 32 q. 4 c. 15 · Qui sint liberi, et quam condicionem parentum sequantur

Liberi dicti sunt, qui ex libero matrimonio sunt orti. Nam filii ex libero et ancilla seruilis condicionis sunt. Semper enim qui nascitur deteriorem partem sumit. Naturales autem filii dicuntur ingenuarum concubinarum filii, quos sola natura genuit, non honesta coniugii. § 1. Hii uero, qui non sunt de legitimo matrimonio, matrem potius quam patrem secuntur.