IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 32 q. 3Causa XXXII, Quaestio III

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 32 q. 3 d.a.c. 1

De tercia uero questione Pelagius diffinit, scribens Potentio Defensori:

C. 32 q. 3 c. 1 · Arbitrium liberi aui, non originarii patris, puellam in nuptiis sequi oportet

Patrem puellae ecclesiae uestrae famulum, auum uero liberis ortum constat esse natalibus, et ideo aui magis electionem de coniunctione neptis, quam patris eius, cuius nullo modo liberum potest esse arbitrium, decernimus attendi.

C. 32 q. 3 d.p.c. 1

Quia ergo electione aui huic ista nupsisse probatur, hanc constat legitime sibi copulatam.