IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 32 q. 2Causa XXXII, Quaestio II

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 32 q. 2 d.a.c. 1

Quod autem non sit uxor que sola causa incontinentiae ducitur, hinc uidetur posse probari, quia coniugium propagationis, non explendae libidinis causa a Deo institutum est. Hec namque fuit benedictio coniugii: "Crescite et multiplicamini." Unde Ambrosius super Lucam: [l. I. ad c. 1.]

C. 32 q. 2 c. 1 · Partus feminarum est eis sola causa nubendi

Pudor est feminis nuptiarum premia non habere, quibus hec sola nubendi causa est. Idem: [lib. 2. in princ.] § 1. Cum coniugii premium et gratia nuptiarum partus sit feminarum, non mediocris causa est, ut uirginitas Mariae falleret principem mundi.

C. 32 q. 2 d.p.c. 1

Qui ergo non procreandae causa sobolis, sed explendae libidinis sibi inuicem copulantur, non tam coniuges quam fornicarii uidentur. Hinc etiam Ieronimus: [ad c. 5. epistolae ad Ephesios]

C. 32 q. 2 c. 2 · Non coniuges, sed adulteri uocantur, qui non secundum precepta Christi iunguntur

Sicut non omnis congregatio hereticorum ecclesia Christi dici potest, nec caput eorum Christus; sic non omne matrimonium, quo non uiro suo secundum precepta Christi coniungitur, rite coniugium appellari potest, sed magis adulterium.

C. 32 q. 2 d.p.c. 2

His ita respondetur: Prima institutio coniugii in paradyso facta est, ut esset inmaculatus thorus, et honorabiles nuptiae, ex quibus sine ardore conciperent, sine dolore parerent. Secunda propter illicitum motum eliminandum extra paradysum facta est, ut infirmitas, prona in ruinam turpitudinis, honestate exciperetur coniugii. Unde Apostolus scribens ad Chorinthios ait: "Propter fornicationem unusquisque suam uxorem, et unaqueque uirum suum habeat." Ex hac itaque causa fit, ut coniugati se sibi inuicem debeant, nec se sibi negare possint. Unde Apostolus: "Nolite fraudare inuicem, nisi forte ex consensu, et ad tempus, ut expeditius uacetis orationi, et iterum reuertimini in id ipsum, ne temptet uos sathanas. Hoc autem dico propter incontinentiam uestram." Qui ergo propter incontinentiam in naturalem usum redire monentur, patet, quod non propter filiorum procreationem tantum misceri iubentur. § 1. Non tamen ideo nuptiae malae iudicantur. Quod enim preter intentionem generandi fit, non est nuptiarum malum, sed est ueniale propter nuptiarum bonum, quod est tripertitum; fides uidelicet, proles, et sacramentum. Unde Augustinus de bono coniugali: [c. 6.]

C. 32 q. 2 c. 3 · Inmoderatus usus coniugatorum non est nuptiarum malum, sed est ueniale propter nuptiarum bonum

Quicquid inter se coniugati inmodestum, inuerecundum, sordidum gerunt, uicium est hominum, non culpa nuptiarum. Iam in ipsa quoque inmoderata exactione debiti carnalis, quam eis non secundum inperium precepit, sed secundum ueniam concedit Apostolus, ut etiam preter causam procreandi sibi misceantur, etsi eos praui mores ad talem concubitum inpellunt, nuptiae tamen ab adulterio seu fornicatione defendunt. Neque illud propter nuptias admittitur, sed propter nuptias ignoscitur. Debent ergo sibi coniugati non solum ipsius sexus sui conmiscendi fidem liberorum procreandorum causa (que prima est humani generis in ista mortalitate societas), uerum etiam infirmitatis inuicem excipiendae, ad illicitos concubitus euitandos, mutuam quodammodo seruitutem, ut, etsi alteri eorum continentia perpetua placeat, nisi ex alterius consensu non possit.

C. 32 q. 2 d.p.c. 3

Non autem datur presentia S. Spiritus tempore, quo coniugales actus geruntur. Unde Ieronimus super Mattheum:

C. 32 q. 2 c. 4 · Non datur presentia S. Spiritus tempore, quo coniugales actus geruntur

Conubia legitima carent quidem peccato, nec tamen tempore illo, quo coniugales actus geruntur, presentia S. Spiritus dabitur, etsi propheta esse uideatur qui offitio generationis obsequitur. Sed et alia plura sunt, in quibus sufficit sibi sola uis humana, et neque res indiget, neque decet adesse presentiam S. Spiritus.

C. 32 q. 2 d.p.c. 4

Sicut ergo talis concubitus non est fornicarius, sed propter bonum coniugii licitus: sic et coniunctio illa, de qua queritur, non est fornicaria, sed propter bonum coniugii licita. Item, sicut Augustinus ait in libro de bono coniugali: [c. 14.]

C. 32 q. 2 c. 5

"Concubinae ad tempus adhibitae, nec etiamsi causa filiorum concumbant, iustum faciunt concubinatum suum." [Gratian.]

C. 32 q. 2 d.p.c. 5

Sic econtrario datur intelligi de his, qui coniugali affectu sibi copulantur, quod etsi non causa procreandorum filiorum, sed explendae libidinis conueniunt, non ideo fornicarii, sed coniuges appellantur. Probatur hoc idem auctoritate Augustini in libro de bono coniugali: [c. 5.]

C. 32 q. 2 c. 6 · Coniuges sunt qui causa solius incontinentiae sibi inuicem copulantur

Solet queri, cum masculus et femina, nec ille maritus, nec illa uxor alterius, sibimet non filiorum procreandorum, sed pro incontinentia solius concubitus causa copulantur, ea fide media, ut nec ille cum altera, nec illa cum altero id faciat, utrum nuptiae sint uocandae? Et potest quidem fortasse non absurde hoc appellari conubium, si usque ad mortem alicuius eorum id inter eos placuerit, et prolis generationem, quamuis non ea causa coniuncti sint, non tamen uitauerint, ut uel nolint sibi nasci filios, uel etiam opere aliquo malo agant ne nascantur. Ceterum, si uel utrumque, uel unum horum desit, non inuenio, quemadmodum has nuptias appellare possimus. Etenim si aliquam sibi ad tempus adhibuerit, donec aliam dignam honoribus, uel suis facultatibus inueniat, quam in coniugio ducat, animo ipso adulter est, nec cum illa, quam cupit inuenire, sed cum ista, cum qua sic cubat, ut cum ea non habeat maritale consortium.

C. 32 q. 2 c. 7 · Fornicarii sunt non coniuges, qui sterilitatis uenena procurant · Idem de nuptiis et concupiscentiis. [lib. I. c. 15.]

Aliquando eo usque peruenit hec libidinosa crudelitas, uel libido crudelis, ut etiam sterilitatis uenena procuret, et, si nichil ualuerit, conceptos fetus aliquo modo intra uiscera exstinguat aut fundat, uolendo suam prolem prius interire quam uiuere; aut, si in utero uiuebat, occidi ante, quam nasci. Prorsus, si ambo tales sint, coniuges non sunt, et, si ab initio tales fuerunt, non sibi per conubium, sed per stuprum pocius conuenerunt. Si autem ambo tales non sunt, audeo dicere, aut illa quodammodo est mariti meretrix, aut ille adulter uxoris.

C. 32 q. 2 d.p.c. 7

De his, qui aborsum procurant, queritur, an iudicentur homicidae, uel non? Augustinus in libro questionum Exodi [quest. LXXX.] ait:

C. 32 q. 2 c. 8 · Non est homicida qui aborsum procurat ante, quam anima corpori sit infusa

Quod uero non formatum puerperium ad homicidium pertinere noluit, profecto nec hominem deputauit, quod tale in utero geritur. Hic de anima questio solet agitari, utrum quicquid formatum non est nec animatum quidem possit intelligi, et ideo non homicidium sit, quia nec exanimatum dici potest, si animam non habebat. Item: § 1. Si illud informe puerperium iam quidem fuerat sed adhuc informiter quodammodo animatum (quoniam magna de anima questio non est) precipitanda indiscussa temeritate sentenciae, ideo lex noluit ad homicidium pertinere, quia nondum dici potest anima uiua in eo corpore, quod sensu caret.

C. 32 q. 2 c. 9 · Idem in libro questionum Veteris et Noui Testamenti. [c. 23.]

Moyses tradidit: "Si quis percusserit mulierem in utero habentem, et abortiuum fecerit, si formatum fuerit, det animam pro anima; si autem informatum fuerit, mulctetur pecunia," ut probaret non esse animam ante formam. Itaque si iam formato corpori datur, non in conceptu corporis nascitur cum semine deriuata. Nam si cum semine et anima existit ex anima, et multae animae cottidie pereunt, cum semen fluxu quodam non proficit natiuitati; sed si prius respiciamus, uidebimus, quid sequi debeamus. Contemplemur facturam Adae. In Adam enim exemplum datum est, ut ex eo intelligatur, quia iam formatum corpus accepit animam. Nam poterat animam limo terrae admiscere, et sic formare corpus. Sed ratione infirmabatur, quia primum oportebat domum compaginari, et sic habitatorem induci. Anima certe, quia spiritus est, in sicco habitare non potest, ideo in sanguine fertur habitare. Cum ergo liniamenta conpacta non fuerint, ubi erit anima?

C. 32 q. 2 c. 10 · Item Ieronimus ad Algasiam. [quest. IV.]

Sicuti semina paulatim formantur in utero, et tamdiu non reputatur homicidium, donec elementa confecta suas imagines membraque suscipiant: ita sensus ratione conceptus, nisi in opera proruperit, adhuc in uentre retinetur, et cito perit ab hoste.

C. 32 q. 2 d.p.c. 10

Cum ergo qui aliquam sibi ad tempus adhibet, cum ea adulter esse dicitur, nec ab ea discedens, nec filiam suam illi tradens peccat. Unde Leo: [Papa ad Rusticum, Narbonensem Episcopum, epist. XC. al. XCII., c. 5. et 6.]

C. 32 q. 2 c. 11 · Profectus est honestatis fornicariam abicere, et uxorem legitimam accipere

Ancillam a thoro abicere, et uxorem certae ingenuitatis accipere, non duplicatio coniugii, sed profectus est honestatis. § 1. Culpanda sit sane talium negligentia, sed non penitus desperanda, ut crebris cohortationibus incitati quod necessarie expetiuerunt fideliter exequantur. Nemo enim desperandus est, dum in hoc corpore constitutus est, quia nonnumquam quod diffidentia etatis differtur consilio maturiore perficitur.

C. 32 q. 2 c. 12 · Legitimo matrimonio copulatur que concubinam habenti traditur · Idem. [ibidem, c. 4.]

Non omnis mulier coniuncta uiro uxor est uiri, quia nec omnis filius heres est patris. Nuptiarum autem federa inter ingenuos sunt legitima, et inter coequales et multo prius hoc ipsum Domino constituente, quam initium Romani iuris existeret. Itaque aliud est uxor, aliud concubina; sicut aliud ancilla et aliud libera. § 1. Propter quod etiam Apostolus ad manifestandum harum personarum discretionem testimonium posuit ex Genesi, ubi dicitur Abrahae: "Eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae". § 2. Igitur cuiuslibet loci clericus si filiam suam uiro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est, quasi eam coniugato dederit, nisi forte illa mulier et ingenua facta, et dotata legitime, et publicis honestata nuptiis uideatur. § 4. Paterno arbitrio uiris iunctae carent culpa, si mulieres, que a uiris habebantur, in matrimonio non fuerint, quia aliud est uxor, aliud concubina.

C. 32 q. 2 d.p.c. 12

Cum dicitur: "paterno arbitrio feminae iunctae uiris," datur intelligi, quod paternus consensus desideratur in nuptiis, nec sine eo legitimae nuptiae habeantur, iuxta illud Euaristi Papae: "Aliter non fit legitimum coniugium, nisi a parentibus tradatur."

C. 32 q. 2 c. 13 · Item Ambrosius in libro de Patriarchis. [id est lib. I. de Abraham, cap. ult.]

"Honorantur parentes Rebeccae muneribus, consulitur puella non de sponsalibus (illa enim iudicium expectat parentum: non est enim uirginalis pudoris eligere maritum), sed iam desponsata uiro de profectionis consulitur die, nec inmerito dilationem non attulit. Iure etenim properare debuit ad maritum. Unde illud Euripideon, quod mirantur plerique, unde translatum sit manifestum est. Ait enim in persona mulieris, que tamen maritum uolebat relinquere, et ad alias petebatur nuptias: 'sponsaliorum meorum pater meus curam subibit. Hoc enim non est meum.' Ergo quod et ipsi philosophi mirati sunt seruate uirgines. Sed etiam, si qua mulier amisso cito marito adolescentula laqueum infirmitatis suae timet incidere, si uult nubere, nubat, tantum in Domino; ut electionem mariti parentibus deferat, ne appetentiae estimetur auctor si ipsa de nuptiis suis electionem sibi uendicet. Expetita magis debet uideri a uiro, quam ipsa uirum expetisse. Verecundiam premittat ante, quam nubat, quo ipsum coniugium plus conmendet uerecundia."

C. 32 q. 2 c. 14 · Item in libro Numerorum. [c. XXX. u. 4. seqq.]

"Mulier, si quippiam uouerit, et se constrinxerit iuramento, que est in domo patris sui, et in etate adhuc puellari, si cognouerit pater uotum, quod pollicita est, et iuramentum, quo obligauit animam suam, et tacuerit, non rea erit, quicquid pollicita est et iurauit, opere conplebit. Sin autem statim, ut audierit, contradixerit pater, et uota et iuramenta eius irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni eo, quod contradixerit pater."

C. 32 q. 2 c. 15

Augustinus. [quest. LVII. super Numero] "Merito hic queritur etiam de uoto uirginitatis.

C. 32 q. 2 c. 16 · Viduae et uirgines propria uoluntate sibi maritos eligant · Mulieres enim etiam uirgines in scriptura solent appellari, et uidetur etiam Apostolus de patre loqui, cum dicit: 'Seruet uirginem suam;' et: 'Det nuptum uirginem suam.'" Contra in Concilio Tolletano III: [c. 10.]

Hoc sanctum affirmat concilium, ut uiduae, quibus placuerit, teneant castitatem. Quod si prius, quam profiteantur continentiam, elegerint nubere, illis nubant, quos propria uoluntate uoluerint habere maritos. Similis condicio et de uirginibus habeatur, nec extra uoluntatem parentum uel suam cogantur maritos accipere. Si quis uero propositum castitatis uiduae uel uirginis inpedierit, a sancta conmunione et a liminibus ecclesiae habeatur extraneus.

C. 32 q. 2 d.p.c. 16

Premissis auctoritatibus euidenter asseritur quod, quamuis aliqui non filiorum procreandorum, sed incontinentiae causa conueniant, tamen coniuges appellantur.