IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 32 q. 1Causa XXXII, Quaestio I

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 32 q. 1 d.a.c. 1

Quod autem meretrix in coniugem duci non debeat, multis auctoritatibus et rationibus probatur. Illa enim, que adulterii rea conuincitur, nisi post peractam penitenciam in coniugii consortio retineri non debet. Unde Iohannes Crisostomus [id est auctor operis imperfecti hom. XXXII.] ait super Mattheum c. 9:

C. 32 q. 1 c. 1 · Patronus turpitudinis est qui uxorem suam adulteram dimittere noluerit

Sicut crudelis et iniquus est qui castam dimittit, sic fatuus est et iniustus qui retinet meretricem. Patronus enim turpitudinis est, qui celat crimen uxoris.

C. 32 q. 1 c. 2 · Causa fornicationis uir dimittat uxorem, non tamen alteram ducat · Item Ieronimus. [in comm. ad c. 19. Matth.]

Ait Dominus in euangelio: "Quicumque dimiserit uxorem, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mechatur, et qui dimissam duxerit, mechatur." Sola fornicatio est, que uxoris uincit affectum; imo, cum illa unam carnem in aliam diuiserit, et se fornicatione a marito separauerit, non debet teneri, ne uirum quoque sub maledicto faciat, dicente scriptura: "Qui tenet adulteram stultus et inpius est." Ubicumque est igitur fornicatio uel fornicationis suspicio, libere uxor dimittitur. Et quia poterat accidere, ut aliquis calumpniam faceret innocenti, et ob secundam copulam nuptialem ueteri copulae crimen inpingeret, sic priorem dimittere iubetur uxorem, ut prima uiuente secundam non habeat.

C. 32 q. 1 c. 3 · Sola uiri fornicatio uxorem maculat · Idem in epistola Pauli ad Corinthios. [1. c. 6. in glossa ordinaria]

In coniugio quis positus quecumque peccata fecerit, non propriam infuscant coniugem; sed fornicatio etiam uxorem coinquinat, ut iam non sit uiro suo licita, sed adultera.

C. 32 q. 1 c. 4 · Qui uxorem suam dimittere noluerit adulteram, duobus annis peniteat, si ei debitum reddiderit · Item Iohannes Crisostomus.

Si quis uxorem suam inuenerit adulteram, et postea deinceps placuerit habere eam in matrimonio, duobus annis peniteat ideo, quia cum adultera mixtus sit, que adhuc crimine suo non est purgata, aut abstineat se a matrimonio eius, donec expleatur satisfactio criminis penitenciae suae, ideo, quia post satisfactionem penitenciae non meretur uocari adultera. Similiter, si uxor inuenerit uirum suum adulterum, non ad inparia iudicatur.

C. 32 q. 1 d.p.c. 4

Subauditur, nisi ab adulterio mulier uoluerit recedere, quo casu uxorem suam uir recipere potest, nullum periculum ei illaturus. Unde Pelagius Papa Melleo Subdiacono:

C. 32 q. 1 c. 5 · Post penitenciam adulterii uxorem suam uir recipere potest

De Benedicto quoque, quem uxorem alienam facinoroso spiritu indicasti sustulisse, et in suum hactenus presumere detinere consortium, si hoc rerum ueritas habet, iubemus experientiae tuae, ut eum cum ipsa quoque adultera districte non differas mactare, et caluatos ab inuicem separare, et illum quidem ad Lucium defensorem in Apuliae prouinciae patrimonium sine dilatione migrare; illam uero, siquidem maritus suus sine aliquo dolo recipere forte uoluerit, tua ordinatione sub cautela recipiat, nullum ei dumtaxat de cetero simile conmittenti periculum illaturus. Si uero omnino eam recipere noluerit, in alium quendam locum, in quo ei non liceat male uiuere, prouida eam dispensatione constitue.

C. 32 q. 1 c. 6 · Qui adulterae reddit debitum tribus annis peniteat · Item ex Penitenciali Theodori.

Si quis uxorem suam scit adulteram, et non uult dimittere eam, sed in matrimonio habere, tres annos peniteat, et quamdiu illa penitet, abstineat se ab illa.

C. 32 q. 1 c. 7 · Adulterio purgato per penitenciam potest fieri reconciliatio coniugii · Item Augustinus ad Polentium [de adulterinis coniugiis] libro II. [c. 6.]

Quod autem tibi durum uidetur, ut post adulterium reconcilietur coniux, si fides adsit, non erit durum. Cur enim adhuc deputamus adulteros, quos credimus uel baptismate ablutos, uel penitencia esse sanatos? Hec crimina in ueteri lege Dei nullis sacrificiis mundabantur, que in lege noui testamenti sine mundatione mundantur, et ideo tunc omnino prohibitum est ab alio contaminatam accipere uxorem, quamuis Dauid Saulis filiam, quam pater eiusdem mulieris ab eo separatam dederat alteri, tamquam noui testamenti prefigurator sine cunctatione receperit. Nunc autem, posteaquam Christus ait adulterae: "Nec ego te condempnabo; uade, deinceps noli peccare:" quis non intelligat maritum debere ignoscere quod uidet ignouisse Dominum amborum? nec iam se debere adulteram dicere, cuius penitentis crimen deletum est a Deo?

C. 32 q. 1 c. 8 · De eodem · Idem de adulterinis coniugiis.

Non erit turpis neque difficilis etiam post patrata atque purgata adulteria reconciliatio coniugii, ubi per claues regni celorum non dubitatur fieri remissio peccatorum; non ut post uiri diuortium adultera reuocetur, sed ut post Christi consortium adultera non uocetur.

C. 32 q. 1 c. 9 · Cum fornicationis uicium excluditur, castitatis uirtus asciscitur · Item Ambrosius. [l. II. de Cain et Abel, c. 4.]

Cum renunciatur inprobitati, statim asciscitur uirtus. Egressus enim maliciae uirtutis operatur ingressum, eodemque studio, quo crimen excluditur, innocentia copulatur.

C. 32 q. 1 c. 10 · Non habetur fallax apud Deum qui penitendo ad ueritatem reuertitur · Item Gregorius. [hom. XXIX. Euangel.]

Apud misericordem namque iudicem nec ille fallax habebitur, qui ad ueritatem reuertitur, etiam postquam mentitur, quia omnipotens Deus, dum libenter nostram penitenciam suscipit, ipse suo iudicio hoc, quod errauimus, abscondit.

C. 32 q. 1 d.p.c. 10

Quod si in adulterio perseuerare elegerit, patronus turpitudinis et lenocinii reus maritus habebitur, nisi eam adulterii ream facere uoluerit. Unde in VIII. libro Codicis titulo de adulterio et stupro Inp. Seuerus et Antoninus: "Crimen lenocinii contrahunt qui deprehensam in adulterio uxorem in matrimonio detinuerunt, non qui suspectam habuerunt adulteram." § 1. Hoc in mulieribus non obtinet. Non enim eis permittitur maritos suos adulterii reos facere. Unde in libro, et titulo eodem, idem Imp.: "publico iudicio non habere mulieres adulterii accusationem, quamuis de matrimonio uiolato queri uelint, lex Iulia declarat, que cum masculis iure mariti accusandi facultatem detulisset, non idem feminis priuilegium detulit." § 2. Si ergo, ut ex his auctoritatibus colligitur, adulteram retinere nulli permittitur, multo minus in coniugium duci licebit cuius pudicitiae nulla spes habetur. Debet enim inter coniuges fides seruari et sacramentum, que cum defuerint, non coniuges, sed adulteri appellantur. Unde Augustinus scribit contra Iulianum libro I:

C. 32 q. 1 c. 11 · Veritas nuptiarum non consistit in conmixtione maris et feminae

Non in sola, ut deliras, conmixtione maris et feminae nuptiarum ueritas est, quamuis sine illa nuptiae filios procreare non possint. Sed alia sunt proprie ad nuptias pertinentia, quibus ab adulteriis nuptiae decernuntur, sicuti est tori coniugalis fides, et cura ordinate filios procreandi, et (que maxima differentia est) bonus usus mali, hoc est bonus usus concupiscentiae carnis, quo bono adulteri male utuntur.

C. 32 q. 1 d.p.c. 11

Hec sunt bona, quibus conmendantur, et ab illicito usu discernuntur. Contra uero Ambrosius inprobare nuptias uidetur, dicens:

C. 32 q. 1 c. 12 · Primae ac secundae nuptiae hac auctoritate inprobari uidentur

Nuptiae terram replent, uirginitas paradisum. Sed et hoc intuendum est dumtaxat iuxta hebraicam ueritatem, quod scriptura in primo, et tertio, et quarto, et quinto, et sexto die expletis operibus singulorum dierum dixit: "Et uidit Deus, quia bonum est;" in secundo die hoc omnino subtraxit, nobis intelligentiam derelinquens non esse bonum dupplicem numerum, qui ab unione diuidat, et prefiguret federa nuptiarum. Unde et in arca Noe omnia animalia, quecumque bina ingrediuntur, inmunda sunt. Inpar numerus mundus est, quamquam in duplici numero intelligatur et aliud sacramentum, quod nec in bestiis quidem, et inmundis auibus digamia conprobata sit: bina enim et bina ingrediuntur inmunda, et septena, que munda sunt; ut haberet Noe post diluuium, quod inpari numero statim Deo posset offerre.

C. 32 q. 1 d.p.c. 12

Verum hoc ad exhortationem, non ad necessitatem obseruandae uirginitatis refertur. Unde idem Ambrosius ait: [in libro exhortationis ad uirgines]

C. 32 q. 1 c. 13 · Virginitas ex consilio suadetur, non ex inperio precipitur

Integritas corporis expetenda a nobis est, quam ego pro consilio suadeo, non pro inperio precipio. Sola est enim uirginitas, que suaderi potest, inperari non potest: res magis est uoti, quam precepti.

C. 32 q. 1 d.p.c. 13

Cum ergo in meretrice, ut diximus, nulla sit spes fidei, nulla sit certitudo pudicitiae, patet, quod non est in coniugium ducenda. § 1. Sed obicitur: Raab Hierichontina, quamuis esset meretrix, tamen principi de tribu Iuda coniugio copulata est, de qua etiam Christus postea nasci dignatus est. Osee quoque, duodecim Prophetarum primus, ex precepto Domini choro hordei meretricem emit, quam sibi in coniugio sociauit. Sed aliud est meretricem ducere, uel adulteram retinere, quam tua consuetudine, castitate et pudicitia exornes: atque aliud aliquam habere earum, quam nullo pacto a luxu carnis suae reuocare ualeas. Hoc enim penitus prohibetur: illud laudabiliter factum legitur. Unde Ieronimus super Osee libro I.:[ad c. 1.]

C. 32 q. 1 c. 14 · Non est peccatum meretricem ducere in uxorem

Non est culpandus Osee propheta si meretricem, quam duxit, ad pudicitiam conuertit: sed potius laudandus, quod ex mala bonam fecit. Non enim qui bonus permanet polluitur, si societur malo: sed qui malus est in bonum uertitur, si boni exempla sectetur. Ex quo intelligimus, non Prophetam perdidisse pudicitiam fornicariae copulatum, sed fornicariam assumpsisse pudicitiam, quam antea non habebat.