IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 32 q. 5Causa XXXII, Quaestio V

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 32 q. 5 d.a.c. 1

Quod autem pudicitia uiolenter eripi non possit, multorum auctoritatibus probatur. Est enim uirtus animi, que uiolentiam non sentit. Corpori namque uis infertur, non animo. Unde, quamuis corpus uiolenter corrumpatur si pudicitia mentis seruetur illesa, tamen castitas duplicatur. Sicut B. Lucia fertur dixisse Pascasio. "Si inuitam me feceris uiolari, castitas michi duplicabitur ad coronam." De sensibus enim et uoluntatibus iudicat Deus. Hinc Ambrosius scribit in libro V. de uirginibus:

C. 32 q. 5 c. 1 · Melior est uirginitas mentis quam carnis

Tollerabilius est mentem uirginem, quam carnem habere. Utrumque bonum, si liceat; si non liceat, saltim non homini casti, sed Deo simus. § 1. Virgo prostitui potest, adulterari non potest. Ubicumque Dei uirgo est, templum Dei est; nec lupanaria infamant castitatem, sed castitas etiam loci abolet infamiam.

C. 32 q. 5 c. 2 · Mente incorrupta non corrumpitur caro · Idem. [ad uirginem lapsam, c. 4.]

Reuera non potest caro ante corrumpi, nisi mens fuerit ante corrupta.

C. 32 q. 5 c. 3 · Aliena libido neminem polluit · Item Augustinus de ciuitate Dei. [lib. I. c. 18.]

Ita, ne aliquem polluat aliena libido, metuitur? Non polluet, si aliena erit, si autem polluet, non aliena erit. Sed cum pudicitia sit uirtus animi, comitemque habeat fortitudinem, potius quelibet mala tollerare, quam malo consentire decernat, nullus autem magnanimus et pudicus in potestate habet quid de sua carne fiat, sed tantum quod annuat mente uel rennuat: quis tandem sana scilicet mente putauerit, se perdere pudicitiam, si forte in apprehensa uel oppressa carne sua exerceatur et expleatur libido non sua?

C. 32 q. 5 c. 4 · Idem. [ibidem]

Proposito animi permanente, per quod etiam corpus sanctificari meruit, ipsi corpori non aufert sanctitatem uiolentia libidinis alienae, quam seruat perseuerantia suae continentiae. An uero, si aliqua femina mente corrupta, uiolatoque proposito, quod Deo uouerat, pergat uicianda ad suum deceptorem, adhuc eam pergentem sanctam uel corpore dicimus, ea sanctitate animi, per quam corpus sanctificatur, amissa atque destructa? Absit hic error, et hinc potius ammoneamur, ita amitti corporis sanctitatem, etiam intacto corpore. Idem: [c. 19.] § 1. Lucretiam, matronam nobilem ueteremque Romanam, magnis pudicitiae laudibus efferunt. Huius corpore cum uiolentus Tarquinii regis filius libidinose potitus esset, illa scelus inprobissimi iuuenis marito Collatino, et propinquo Bruto, uiris clarissimis et fortissimis indicauit, eosque ad uindictam constrinxit. Deinde fedi in se conmissi egra atque inpatiens se peremit. Quid dicimus? adultera hec, an casta dicenda est? Quis in hac controuersia laborabit? Egregie quidam ex hoc et ueraciter declamans ait: "Mirabile dictu; duo fuerunt, et adulterium unus admisit." Splendide atque uerissime. Intuens enim in duum corporum conmixtione unius inquinatissimam cupiditatem, unius castissimam uoluntatem, et non quod corporum coniunctione, sed quod animorum diuersitate ageretur, attendens: "Duo," inquit, "fuerunt, et unus adulterium admisit."

C. 32 q. 5 c. 5 · Idem in eodem libro, capitulo 27

Non fidelibus Christi sit tedio uestra uita, si ludibrio fuit hostibus castitas uestra. Habetis magnam ueramque consolationem, si fidam conscientiam retinetis, non consensisse peccatis eorum, qui in uos peccare permissi sunt. Idem in libro de duabus animabus: [c. 10.] § 1. Non nisi uoluntate peccatur.

C. 32 q. 5 c. 6 · Idem in libro I. de libero arbitrio. [c. 5.]

De pudicitia quis dubitauit, quin ea sit in animo constituta, quandoquidem uirtus est? Unde a uiolento stupratore nec ipsa eripi potest. Item Ieronimus super epistolam ad Romanos libro 1.: § 1. Fieri non potest, ut, nisi quis prius mechetur in corde, mechari possit in corpore. [PALEA. Idem super Lucam in libro 2.: § 2. Finge in persecutione aliquam uirginem prostitutam; hec apud euangelium, quia uoluntate non peccat, uirgo suscipitur, in lege quasi corrupta repudiatur. Idem in libro hebraicarum questionum: (in Genes. ad cap. 12.) § 3. Corpus mulieris non uis maculat, sed uoluntas.] Item Augustinus in libro de sancta uirginitate: [c. 8.] § 4. Sicut nemo inpudice utitur corpore, nisi prius spiritu concepta nequitia: ita nemo seruat pudicitiam in corpore, nisi spiritui prius insita castitate.

C. 32 q. 5 c. 7 · In corpore pudicitia uiolari non potest, si mens inuiolata seruetur · Idem Victoriano. [epist. CXXII.]

Ad Deum ingemiscentibus omnino suis aderit qui suis adesse consueuit, et aut nichil in earum castissimis membris libidine hostili perpetrare permittit, aut si permittit, cum earum animus nulla consensionis turpitudine maculatur, etiam carnem suam defendunt a crimine, et quicquid in ea nec conmisit, nec permisit libido patientis, solius erit culpae facientis, omnisque illa uiolencia non pro corruptionis turpitudine, sed pro passionis uulnere deputabitur. Tantum enim ualet in mente integritas castitatis, ut illa inuiolata nec in corpore possit pudicitia uiolari, cuius membra potuerunt superari.

C. 32 q. 5 c. 8 · Caro non peccat, si a contagione anima fuerit munda · Item Ysidorus in Sinonimis, libro II. [c. I.]

Non potest corpus corrumpi, nisi prius animus corruptus fuerit. Munda namque a contagione animi caro non peccat.

C. 32 q. 5 c. 9 · Pudicitia carnis non eripitur, si mente seruatur · Item Augustinus Honorato Episcopo. [ep. CLXXX.]

Magis timeamus, ne sensu interiore corrupto pereat castitas fidei, quam ne feminae constuprentur uiolenter in carne, quia uiolentia non uiolatur pudicitia, si mente seruatur, quoniam nec in carne uiolatur, quando uoluntas patientis turpiter carne non utitur, sed sine consensione tollerat quod alius operatur.

C. 32 q. 5 c. 10 · Nec peccatum, nec iusticia opere sine uoluntate perficitur · Item Iohannes Crisostomus [id est auctor operis imperfecti]

super Mattheum. [hom. XXXII. ad. c. 19.] Sicut enim peccatum opus sine uoluntate non facit, ita et iusticia ex opere non consummatur, nisi et uoluntas affuerit. Multi enim corpore quidem castitati student, adulterium quidem uoluntate conmittunt cum Dominus dicat: "Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo." Ergo uoluntas sine opere frequenter peccat. Illa est ergo gloriosa continentia, non quam transgredi non potest necessitas debilitatis corporis, sed quam conplectitur uoluntas sancti propositi.

C. 32 q. 5 c. 11 · Virginitas carnis non seruatur mente corrupta · Item Ieronimus in epistola ad Eustochium. [de custodia uirginitatis]

Si Paulus apostolus uas electionis, et preparatus in euangelio Christi, ob carnis aculeos et incentiua uiciorum reprimit corpus suum, et seruituti subicit, ne aliis predicans ipse reprobus inueniatur, et tamen uidet aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suae, et captiuantem se in lege peccati; si post nuditatem, ieiunia, famem carceres, flagella, supplicia, in semet reuersus exclamat: "Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?" tu te putas securam esse debere? Caue, queso, ne quando et de te dicat Deus: "Virgo Israel cecidit, et non est qui suscitet eam." Audenter dicam: cum omnia possit Deus suscitare uirginem non potest post ruinam. Valet quidem liberare de pena, sed non ualet coronare corruptam. § 1. Timeamus illam prophetiam, ne in nobis etiam conpleatur: "Et uirgines bonae deficient." Obserua quid dicat: Et uirgines bonae deficient, quia sunt et uirgines malae. "Qui uiderit," inquit, "mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo." Perit ergo et mente uirginitas. Istae sunt uirgines malae, uirgines carne, non spiritu; uirgines stultae, que oleum non habentes excluduntur a sponso. Si autem et illae, que uirgines sunt, ob alias tamen culpas uirginitate corporum non saluantur, quid fiet illis, que prostituerunt membra Christi, et inmutauerunt templum sancti Spiritus in lupanar? Illico audient prophetam dicentem: "Descende, sede in terra uirgo filia Babilonis, sede in terra; non est filiae Chaldeorum thronus; non uocaberis ultra mollis et delicata. Accipe molam, mole farinam, discooperi uelamen tuum, denuda crura tua, transi flumina, reuelabitur ignominia tua, apparebunt opprobria tua." Et hoc post Dei filii thalamum, post oscula fratruelis et sponsi; illa, de qua quondam sermo propheticus concinebat: "Astitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumdata uarietate," nudabitur, et posteriora eius ponentur in faciem ipsius. Sedebit ad aquas solitudinis, et posito uase diuaricabit pedes suos omni transeunti, et usque ad uerticem polluetur. Rectius fuerat hominem subisse coniugium, et ambulasse per plana, quam ad altiora tendentem in profundum inferni cadere. Non fiat, obsecro, ciuitas meretrix filia Syon, ne post Trinitatis hospitium ibi demones saltent, et Syrenae nidificent et hericii.

C. 32 q. 5 c. 12 · Corpore intacto nonnumquam castitas amittitur · Item Augustinus de fide christiana.

Nec solo tactu et affectu sed aspectu quoque concupiscentia appetitur et appetit feminarum. Nec dicatis uos habere animos pudicos, si habeatis oculo inpudicos, quia inpudicus oculus inpudici cordis est nuncius et, cum se inuicem sibi, etiam tacente lingua, conspectu mutuo corda nunciant inpudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab inmunda uiolatione corporibus fugit ipsa castitas de moribus.

C. 32 q. 5 c. 13 · Adulterium perpetratur, cum uel innupta uel nupta turpiter concupiscitur · Item Gregorius. [in Moralibus, lib. XXI. c. 9.]

"Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo." Quia enim greco uerbo adulter mechus dicitur, cum non aliena coniux, sed mulier uideri prohibetur, aperte ueritas ostendit, quia etiam solo uisu, cum turpiter uel innupta concupiscitur, adulterium perpetratur. Quod tamen plerumque ex loco uel ordine concupiscentium discernitur, quia sic hunc studiosa in sacro ordine concupiscentia, sicut illum adulterii inquinat culpa, in personis tamen non dissimilibus idem luxuriae distinguitur reatus.

C. 32 q. 5 d.p.c. 13

Quamuis autem uiolenter oppressae pudicitiam non amiserint, incontaminatis tamen se non audeant exequare uirginibus. Unde Leo Papa: [epist. LXXXV. al. LXXXVII. ad Episcopos Afric., c. 5.]

C. 32 q. 5 c. 14 · Que opprimuntur incontaminatis se uirginibus conparare non audeant

Illae autem famulae Dei, que integritatem pudoris oppressione barbarica perdiderunt, laudabiliores erunt in humilitate ac uerecundia, si se incontaminatis non audeant conparare uirginibus. Quamuis enim omne peccatum ex uoluntate nascatur, et potuerit corruptione carnis mens inuita non pollui, minus tamen hoc illis oberit, si quod potuerunt animo non amittere doleant se uel corpore perdidisse.

C. 32 q. 5 d.p.c. 14

Cum ergo hec, que uiolentiam passa est, pudicitiam amisisse probari non potest, nullo modo conuincitur fornicationis uel adulterii crimen incurrisse. Ut enim Augustinus ait in libro de bono coniugali: [c. 4.] "Adulterium conmittitur, cum uel propriae libidinis instinctu, uel alienae consensu cum altera uel altero contra pactum coniugale concumbitur, atque ita frangitur fides, que in rebus corporeis et abiectis magnum animi bonum est, et ideo ei salutem quoque corporalem, qua etiam uita ista continetur, certum est debere postponi."

C. 32 q. 5 c. 15 · Mechatur qui alicui preter matrimonii fedus miscetur · Item Ysidorus super Exodum. [c. 29.]

"Non mechaberis," id est, nec quisquam preter matrimonii federa aliis feminis admisceatur ad explendam libidinem. Nam adulterium facit qui preter suam ad alteram accedit.

C. 32 q. 5 c. 16 · Qui uiuente uxore sua alteram cognoscit adulterium conmittit · Item Augustinus de adulterinis coniugiis. [l. II. c. 13.]

Puto Christianum neminem reluctari, adulterum esse, qui uel diu languente, uel diu absente, uel continenter uiuere cupiente sua uxore, alteri conmixtus est feminae.

C. 32 q. 5 d.p.c. 16

Cum ergo nichil horum in ista deprehendatur fuisse, quia nec propriae libidinis instinctu, nec alienae consensu, nec uiro languente uel absente, uel continenter uiuere cupiente alii adhesit, sed uiolenter aliena libidine oppressa uim pertulit, apparet, quod nec fornicaria, nec adultera dici potest. Unde nec aliqua occasione ualet dimitti. Cum enim quererent Iudei Christo, utrum liceret homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa, respondit eis: "Numquam legistis, quia qui fecit eos ab inicio masculum et feminam creauit eos? Quod ergo Deus coniunxit homo non separet." Deinde ita sermonem suum conclusit, ut diceret, neminem posse dimittere uxorem suam, excepta causa fornicationis. Hinc Apostolus ait in epistola ad Chorinthios: "His, qui matrimonio iuncti sunt, precipio non ego, sed Dominus, uxorem a uiro non discedere." Unde datur intelligi, quod qualiscumque fuerit uir et uxor, ex quo coniugali affectu sibi adheserint, ulterius ab inuicem discedere non ualent. Unde Ambrosius in Hexameron, titulo diei quartae, scribit:

C. 32 q. 5 c. 17 · Qualiscumque sit uir, ex quo semel placuit, non est dimittendus

Horrendus et incultus est uir qui semel placuit; numquid uir alius est eligendus? Conparem suum equus diligit, et, si mutetur alius, trahere iugum nescit conpar alterius, et se non totum putat. Tu iugalem repudias tuum, et sepe mutandum putas? muta et si uno defecerit die, superduc riualem, et statim, incognita causa, quasi cognitam pudoris exequeris iniuriam?

C. 32 q. 5 c. 18 · Similiter de uxore intelligitur · Item Augustinus. [de sermone Domini in monte, lib. I. c. 32.]

Si uxorem quis habeat sterilem, siue corpore deformem siue debilem membris, uel cecam, uel surdam, uel claudam, uel si quid aliud, siue morbis, uel laboribus doloribusque, confectam, et quicquid (excepta fornicatione) cogitari potest uehementer horrible, pro societate fideque sustineat.

C. 32 q. 5 c. 19 · Non licet uiro uxorem dimittere nisi causa fornicationis · Item Ieronimus ad Oceanum de morte Fabiolae.

Precepit Dominus, uxorem non debere dimitti, excepta causa fornicationis, et, si dimissa fuerit, manere innuptam. Quicquid uiris precipitur, hoc consequenter redundat ad feminas. Neque enim adultera uxor dimittenda est, et uir mechus tenendus est.

C. 32 q. 5 c. 20 · Item

Apud nos quod non licet feminis eque non licet uiris, et eadem seruitus pari condicione censetur.

C. 32 q. 5 c. 21 · Conmunione priuetur qui citra fornicationis causam uxorem suam dimittit · Item ex Concilio Tolletano XII. [c. 8.]

Preceptum Domini est, ut excepta causa fornicationis uxor a uiro dimitti non debeat, et ideo quicumque citra culpam criminis supradicti uxorem suam quacumque occasione reliquerit, quia quod Deus iunxit ille separare disposuit, tamdiu ab ecclesiastica conmunione priuatus, et a cetu omnium Christianorum maneat alienus, quamdiu societatem relictae coniugis sinceriter amplectatur et foueat. Itaque qui iam admoniti sacerdote semel et bis et ter, ut corrigantur, ad suae coniugis noluerint redire consortium ipsi se suis meritis et a palatinae dignitatis offitio separabunt, et insuper generosae dignitatis testimonium, quamdiu in culpa fuerint, amissuri sunt, quia carnem suam discidii iugulo tradiderunt.

C. 32 q. 5 c. 22 · Item

Nykolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 96.] Quicquid mulier contra te cogitauerit uel si te accusauerit, non est, excepta causa fornicationis, reicienda uel prorsus odio habenda

C. 32 q. 5 d.p.c. 22

Sed queritur, cum sit par utriusque condicio, cur communicantes uiri cum adulteris uxoribus non conueniant, cum econtra uxores in consortio adulterorum uirorum manere uideantur. De his ita scribit Innocentius Papa: [epist. III., ad Exsuperium Episcopum, c. 4.]

C. 32 q. 5 c. 23 · In utroque sexu adulterium pari ratione punitur

Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condempnat. Sed uiros suos mulieres non facile de adulterio accusant, et non habent latentia peccata uindictam. Viri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre consueuerunt, et ideo mulieribus, prodito earum crimine, conmunio denegatur; uirorum autem latente conmisso non facile quisquam ex suspicionibus abstinetur; qui utique submouebitur, si eius flagicium detegatur. Cum enim par causa sit, interdum probatione cessante uindictae ratio conquiescit.