IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 30 q. 4Causa XXX, Quaestio IV

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 30 q. 4 d.a.c. 1

Relictam uero conpatris uxoris suae nullus in coniugem ducere potest. Unde Nykolaus Papa scribit Constantiensi Episcopo Salomoni:

C. 30 q. 4 c. 1 · Duas conmatres alicui habere non licet

Sciscitatur a nobis sanctitas uestra, si aliquis homo duas conmatres habere ualeat unam post alteram. In quo meminisse debet scriptum esse: "Erunt duo in carne una." Itaque cum constet, quia uir et mulier una caro per conubium efficiuntur, restat nimirum uirum conpatrem constitui illi mulieri, cuius matrimonio assumpta uxor conmater esse uidebatur, et idcirco liquet, uirum illi feminae non posse iungi in copula, que conmater eius erat, cum qua idem fuerat una caro effectus.

C. 30 q. 4 c. 2 · Octo annis peniteat qui duabus conmatribus conmiscetur · Item ex Concilio Calcedonensi.

Si pater et filius, aut duo fratres cum una muliere, aut si cum matre et filia, aut cum duabus sororibus, aut cum duabus conmatribus aliquis concubuerit, secundum antiquam et humaniorem diffinitionem octo annis peniteat.

C. 30 q. 4 c. 3 · Nullus duabus conmatribus misceatur · Item Innocentius Exsuperio Tolosano Episcopo.

Si quis unus ex coniugio filium aut filiam alterius de sacro fonte susceperit, aut ad crisma tenuerit, uel Christianitatis misterium dederit, ambo, et uxor et uir, conpatres existunt parentibus infantis, quia uir et mulier caro una effecti sunt.

C. 30 q. 4 d.p.c. 3

Econtrario inuenitur in Concilio Triburiensi, c. 47.:

C. 30 q. 4 c. 4 · Uxorem conpatris ducere potest, cuius ipsa conmater non fuerat

Qui spiritualem conpatrem habet, cuius filium de lauacro sacri fontis accepit, et eius uxor conmater non est, liceat ei defuncto conpatre suo eius uiduam ducere in uxorem, si nullam habet consanguinitatis propinquitatem. Quid enim? Numquid non possunt coniungi quos nulla propinquitas carnalis, uel nulla generatio secernit spiritualis?

C. 30 q. 4 c. 5 · De eodem · Item ex epistola Pascalis Papae II. ad Reginum Episcopum.

Post uxoris obitum cum conmatre uxoris uiri superstitis coniugio copulari, nulla uidetur ratio uel auctoritas prohibere. Neque enim cognationi carnis cognatio spiritus conparatur, neque per carnis unionem ad unionem spiritus pertransitur.

C. 30 q. 4 d.p.c. 5

Notandum uero est, quod aliud est conmatrem alicuius cognoscere, atque aliud derelictam ab aliquo conmatrem alicuius fieri. Auctoritas illa Nykolai Papae et Calcedonensis sinodi illum prohibet conmatris suae uxoris matrimonio copulari, qui uxori suae debitum reddidit, postquam illius conmater extitit. Illa uero auctoritas Triburiensis concilii illos permittit matrimonio copulari, cuius uxor post, quam a uiro suo derelinquitur, illius conmater efficitur, nec post conpaternitatem a uiro suo cognoscitur. Queritur autem, an uxor cum marito in baptismate simul debeant suscipere puerum? De his ita scribit Urbanus II. Vitali, Presbytero Brixiensi:

C. 30 q. 4 c. 6 · Uxor simul cum uiro filium alicuius in baptismate non suscipiat

Quod autem uxor cum marito in baptismate non debeat suscipere puerum, nulla auctoritate reperitur prohibitum. Sed ut puritas spiritualis paternitatis ab omni labe et infamia conseruetur inmunis, dignum esse decreuimus, ut utrique insimul ad hoc aspirare minime presumant. Quia uero piaculare flagicium conmisit qui duabus conmatribus uel duabus sororibus nupsit, magna iuxta modum culpae penitencia sibi debet iniungi.

C. 30 q. 4 d.p.c. 6

Illud uero Triburiensis concilii: "Qui spiritualem habet conpatrem etc.," ante hanc prohibitionem dictum intelligitur, uel uxor conmater accipiatur non ex eodem filio cum uiro, sed ex alio.