IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 30 q. 5Causa XXX, Quaestio V

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 30 q. 5 d.a.c. 1

Quod autem clandestina coniugia fieri non debeant, Euaristus Papa testatur, scribens Episcopis Affricae: [epist. I.]

C. 30 q. 5 c. 1 · Clandestina coniugia fieri non debent

Aliter legitimum non fit coniugium, nisi ab his, qui super ipsam feminam dominationem habere uidentur, et a quibus custoditur uxor petatur, et a parentibus propinquioribus sponsetur, et legibus dotetur, et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicatur, et a paranimphis, ut consuetudo docet, custodita et sociata, a proximis congruo tempore petita legibus dotetur, ac solempniter accipiatur, et biduo uel triduo orationibus uacent, et castitatem custodiant. Item: § 1. Ita peracta legitima scitote esse conubia; aliter uero presumpta non coniugia, sed adulteria, uel contubernia, uel stupra, aut fornicationes potius, quam legitima coniugia esse non dubitate, nisi uoluntas propria suffragauerit, et uota succurrerint legitima.

C. 30 q. 5 c. 2 · Nuptias occulte celebrari non licet · Item ex Decreto Hormisdae Papae, c. 6.

Nullus fidelis, cuiuscumque condicionis sit, occulte nuptias faciat, sed benedictione accepta a sacerdote publice nubat in Domino.

C. 30 q. 5 c. 3 · Nuptiae publice celebrari debent · Item Nykolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 3.]

Nostrates, tam mares quam feminae, non ligaturam auream, uel argenteam, aut ex quolibet metallo conpositam, quando nuptialia federa contrahunt, in capitibus deferunt: sed post sponsalia, que futurarum sunt nuptiarum promissio, federa quoque consensu eorum, qui hec contrahunt, et eorum, in quorum potestate sunt, celebrantur; et post, quam arrhis sibi sponsam sponsus per digitum fidei annulo insignitam desponderit, dotemque utrique placitam sponsus ei cum scripto pactum hoc continente coram inuitatis ab utraque parte tradiderit (aut mox aut apto tempore, ne uidelicet ante tempus lege diffinitum tale quid facere presumant), ambo ad nuptialia federa perducuntur, et primum in ecclesia Domini cum oblationibus, quas offerre debent Deo per sacerdotis manum, statuuntur, sicque demum benedictionem et uelamen celeste suscipiunt. Item: § 1. Hec sunt, preter alia, que ad memoriam non occurrunt, pacta coniugiorum solempnia. Peccatum autem esse, si hec cuncta in nuptiali federe non interueniant, non dicimus.

C. 30 q. 5 c. 4 · In contrahendo coniugio ista sunt obseruanda · Item Leo Papa.

Qualis debeat esse uxor, que habenda est secundum legem. Virgo casta, et desponsata in uirginitate, et dotata legitime, et a parentibus tradita sponso, et a paranimphis accipienda, et ita secundum legem et euangelium publicis nuptiis in coniugium liquide sumenda, et omnibus diebus uitae suae (nisi ex consensu, et causa uacandi Deo) numquam propter hominem separanda, et, si fornicata fuerit, dimittenda, sed illa uiuente altera non ducenda, quia adulteri regnum Dei non possidebunt, et penitencia illius per scripturam recipienda.

C. 30 q. 5 c. 5 · Quomodo sponsus et sponsa ad benedictionem accedant · Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 13.]

Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a sacerdote, a parentibus uel a paranimphis offerantur in ecclesia sacerdoti, qui, cum acceperint benedictionem, eadem nocte pro reuerentia benedictionis in uirginitate permaneant.

C. 30 q. 5 c. 6 · Sine publicis nuptiis nullus ducat uxorem · Item ex Concilio Arelatensi, c. 6.

Nullum sine dote fiat coniugium; iuxta possibilitatem fiat dos, nec sine publicis nuptiis quisquam nubere uel uxorem ducere presumat.

C. 30 q. 5 d.p.c. 6

His omnibus auctoritatibus occultae nuptiae prohibentur, atque ideo, cum contra auctoritatem fiunt nuptiae, pro infectis haberi debent. § 1. Sed queritur, quid sibi uelint solempnitates illae uelaminis et annuli, que in coniugiis obseruantur? De his ita scribit Ysidorus in II. libro de offitiis, c. 16.:

C. 30 q. 5 c. 7 · Quare feminae uelantur, dum maritantur

Feminae, dum maritantur, ideo uelantur, ut nouerint, se semper uiris suis subditas esse et humiles. § 1. Item, quod nubentes post benedictionem uitta inuicem, uno uinculo copulantur, uidelicet fit ideo, ne conpagem coniugalis unitatis disrumpant. § 2. At uero, quod eadem uitta candido purpureoque colore permiscetur, candor quippe est mundicia uitae, purpura ad sanguinis posteritatem adhibetur, ut hoc signo et continentia et lex continendi ab utrisque ad tempus admoneatur, et posthec reddendum debitum non negetur. § 3. Item, quod in primis annulus a sponso sponsae datur fit nimirum uel propter mutuae dilectionis signum, uel propter id magis, ut eodem pignore corda eorum iungantur. Unde et quarto digito annulus inseritur, ideo quod in eo uena quedam, ut fertur, sanguinis ad cor usque perueniat.

C. 30 q. 5 c. 8 · Nuptiae dicuntur ab obnubendo, eo quod caput suum obnubere soleant

Ambrosius in libro de Patriarchis. Nec illud otiosum, quod cum Rebecca ueniret, uidit Ysaac deambulantem, et cum interrogasset quis esset, cognito, quod ipse esset, cui duceretur uxor, descendit et caput suum obnubere cepit, docens uerecundiam nuptiis preire debere. Inde enim et nuptiae dictae, quod pudoris gratia se puellae obnuberent.

C. 30 q. 5 d.p.c. 8

Sed obicitur premissis: Multa sunt, que prohibentur, que, si fiant, ex postfacto conualescunt. Prohibentur uouentes matrimonia contrahere, que tamen si contraxerint, inuiolata permanere oportet. Sic et clandestina coniugia contra leges quidem fiunt, tamen contracta dissolui non possunt, quia ex legitimo uoto subsequente corroborantur. Unde et Euaristus, cum dixisset: "aliter coniugia presumpta non sunt, sed adulteria;" addidit: "nisi uoluntas propria suffragauerit, et uota succurrerint legitima." Hinc etiam in Nouellis:

C. 30 q. 5 c. 9

"Si quis diuinis tactis scripturis iurauerit mulieri, legitimam se eam uxorem habiturum, uel si in oratorio tale sacramentum dederit, sit illa legitima uxor, quamuis nulla dos, nulla scriptura alia interposita sit." [Gratian.] His ita respondetur: Coniugia, que clam contrahuntur, non negantur esse coniugia, nec iubentur dissolui, si utriusque confessione probari poterunt: uerumtamen prohibentur, quia mutata alterius eorum uoluntate, alterius confessione fides iudici fieri non potest. Unde publice, cum alterius uota in alteram partem se transtulerint, pro priori coniugio, quod iudici incertum est, sentencia ferri non poterit. Incerta enim (ut Syxtus Papa scribit episcopis per Hispaniam constitutis) nemo pontificum iudicare presumat, et quamuis uera sint, non tamen credenda sunt nisi que certis indiciis conprobantur, nisi que manifesto iudicio conuincuntur, nisi que iudiciario ordine publicantur. Hinc etiam Victor Papa scribit Theophilo episcopo: "Incerta, karrissime, nullatenus iudicemus, quousque ueniat Dominus, qui latentia producet in lucem, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Quamuis enim uera sint, non tamen credenda sunt nisi que manifestis indiciis conprobantur, nisi que manifesto iudicio conuincuntur, nisi que iudiciario ordine publicantur."

C. 30 q. 5 c. 10 · Ante iustam probationem nullus iudicandus aut dampnandus est · Item Euaristus Papa [epist. II.] omnibus Episcopis.

Nullum ante ueram iustamque probationem iudicare aut dampnare debemus, teste Apostolo, qui ait: "Tu quis es, qui iudicas alienum seruum? Suo domino stat aut cadit?" Mala itaque audita nullum moueant, nec passim dicta absque certa probatione quisquam umquam credat; sed ante audita diligenter inquirat, nec precipitando quicquam aliquis agat.

C. 30 q. 5 c. 11 · Non sunt aliqua iudicanda prius, quam certis demonstrentur indiciis · Item Eleutherius Papa. [epistola ad Galliae prouincias]

Iudicantem oportet cuncta rimari, et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi et respondendi obiciendique prebita patiencia ab eo, ut ibi ambarum actio partium illuminata sit pleniter, nec litigantibus prius uelit iudex sua sententia obuiare, nisi quando iam peractis omnibus nichil habeant in questione, quod proponant, et tamdiu actio uentiletur, quousque ad ueritatem rei perueniant. Frequenter interrogari oportet, ne aliquid pretermissum forte remaneat, quod annecti conueniat.

C. 30 q. 5 d.p.c. 11

Ex premissis manifestissime colligitur quod pro incertis a certis recedendum non est, nec in re dubia certa danda est sentencia. Cum autem fides dubiae rei nisi testium approbatione uel legitima confessione iudici fieri non ualeat, testes autem auctoritate Calixti Papae de aliis causis uel negociis testimonium dicere non ualeant, nisi de his, que sub eorum presentia facta noscuntur: apparet clandestina coniugia ideo esse prohibita, quia, cum alter eorum coniugalem affectum se ad alterum habuisse negare uoluerit, legitimis probationibus conuinci non poterit, quibus deficientibus, iudicis sentencia rite absolutus, reatum adulterii uterque incurrit, dum utroque eorum uiuente aliis se copulauerint.