IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 30 q. 3Causa XXX, Quaestio III

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 30 q. 3 d.a.c. 1

Quod autem spirituales uel adoptiui filii naturalibus copulari non possint, Nykolaus Papa respondens ad consulta Bulgarorum [cap. 2.] testatur, ita dicens:

C. 30 q. 3 c. 1 · Qui de sacro fonte suscipitur filius eius est, a quo suscipitur

Ita diligere debet homo eum, qui se suscepit de sacro fonte, sicut patrem. Item: § 1. Est inter fratres et filios spirituales gratuita et sancta conmunio, que dicenda non est consanguinitas, sed habenda spiritualis proximitas. Unde inter eos arbitror non posse fieri quodlibet legale coniugium, quod quidem nec inter eos, qui natura, et eos, qui adoptione filii sunt, uenerandae leges matrimonia contrahi permittunt. Item: § 2. Si inter eos non contrahitur matrimonium, quos adoptio iungit, quanto potius a carnali oportet inter se contubernio cessare quos per celeste sacramentum regeneratio Spiritus sancti uincit? Longe ergo inquit congruentius filius patris mei uel frater meus appellatur is, quem diuina gratia potius, quam humana uoluntas, ut filius eius uel frater meus esset, elegit; prudentiusque ab alterna corporis conmixtione secernimus.

C. 30 q. 3 c. 2 · Filia spiritualis carnali filio nullo modo nubere potest · Item Zacharias Episcopus, seruus seruorum Dei, reuerentissimo Theodoro Episcopo ecclesiae Ticinensis.

Pitacium quod nobis tua ueneranda fraternitas obtulit, per quod nos sciscitari uoluisti, si liceat filio, cuius pater alterius filiam ex sacro baptismate suscepit, susceptam, id est spiritualem eius patris filiam (quod dici crudele est), in matrimonio suscipere, quod apud te enormiter asseruisti contigisse. § 1. Sed bene tua sancta fraternitas conpertum habet, quod Dominus precepit Moysi, dicens: "Turpitudinem patris tui, uel matris, uel sororis non reuelabis; turpitudo enim tua est." Cum ergo a propria consanguinitate iubemur abstinere, multo magis a spirituali patris nostri filia omni excusatione aut argumento seposito sub nimia districtione nos cauere conuenit, ne in iram diuinae examinationis incidat, si quis tali facinore mixtus minime restrinxerit frena luxuriae. Unde etiam omnes cauendi sunt a tali sceleris conmixtione, ne in perpetuum pereant; sed hunc, qui huius perniciosae temeritatis, animae suae salutem despiciens, inpio se miscuit matrimonio, per omnia tua fraternitas studeat separare, et penitenciae dignae submittere, quatinus ab eterna erutam dampnatione animam eius lucreris.

C. 30 q. 3 c. 3 · Filio suo, quam de sacro fonte susceperit nullus tradere audeat · Item Zacharias et Deusdedit.

Non oportet filiam, quam de sacro fonte susceperit, aliquando filio suo in matrimonium tradere, quia in diuina sentencia germani esse inueniuntur. Si quis tali facinore conmixtus minime restrinxerit frena luxuriae, ab ecclesia catholica abhominabitur. Sed si conuersus fuerit, post separationem septem annis penitenciam gerat. Consciis simul cum auctore sit ista condicio, id est simul cum cooperatoribus et consentientibus peniteat.

C. 30 q. 3 d.p.c. 3

Filii uero, siue ante conpaternitatem siue post nati fuerint, licite coniungi possunt. Unde Urbanus II. scribit Vitali Presbitero Brisciensi, dicens:

C. 30 q. 3 c. 4

"Super quibus consuluit nos tua dilectio, hoc uidetur nobis ex sentencia respondendum, ut et baptismus sit, si instante necessitate femina puerum in nomine Trinitatis baptizauerit, et quod spiritualium parentum filii uel filiae, ante uel post conpaternitatem genitae, possunt legitime coniungi, preter illam personam, qua conpatres sunt effecti."

C. 30 q. 3 c. 5 · Qui ex conpatre uel conmatre post susceptos filios de fonte nati fuerint, coniungi non possunt · Pascalis uero secundus, post compaternitatem genitos copulari prohibet, scribens Regino Episcopo:

Post susceptum uero de fonte filium uel filiam spiritualem, qui ex conpatre uel conmatre nati fuerint, matrimonio coniungi non possunt, quia leges seculi non emancipatos adoptiuis prohibent copulari.

C. 30 q. 3 c. 6 · Idem ex libro XXIII. Digestorum, titulo de ritu nuptiarum, perpenditur, in quo ita legitur:

Per adoptionem quesita fraternitas eousque inpedit nuptias, donec manet adoptio, ideoque eam, quam pater meus adoptauit et emancipauit, potero uxorem ducere. Eque et si me emancipato illam in potestate retinuerit, poterimus iungi matrimonio. Itaque uolenti generum adoptare, suadetur, ut filiam emancipet. Similiter suadetur ei, qui uelit nurum adoptare, ut emancipet filium.]

C. 30 q. 3 d.p.c. 6

Si quis uero aliquo fortuito casu filiam suae conmatris uxorem acceperit, non cogitur eam dimittere. Unde in Triburiensi Concilio legitur: [c. 48.]

C. 30 q. 3 c. 7 · Non cogitur quis dimittere filiam suae conmatris, quam duxit in coniugium

Illud etiam nec canonica institutione diffinimus, nec interdictione aliqua refutamus, sed propter eos, qui diuerse de eo sentiunt, hoc loco aliquid conmemoramus. Si quis suae spiritualis conmatris filiam fortuitu et ita contingente rerum casu in coniugium duxerit, consilio maturiori seruato habeat, atque honeste legitimo coniugio operam det.