IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 30 q. 2Causa XXX, Quaestio II

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 30 q. 2 d.a.c. 1

Sponsalia ante septennium contrahi non possunt. Solo enim consensu contrahuntur, qui interuenire non potest, nisi ab alterutra parte id intelligatur, quod inter eos agitur. Probantur ergo sponsalia non posse contrahi inter pueros, quorum etatis infirmitas consensum non admittit. Testatur hoc idem Nykolaus Papa dicens:

C. 30 q. 2 c. 1 · Ante tempus consentiendi coniugium contrahi non potest

Ubi non est consensus utriusque, non est coniugium. Ergo qui pueris dant puellas in cunabulis, et e conuerso, nichil faciunt, nisi uterque puerorum post, quam uenerit ad tempus discretionis, consentiat, etiamsi pater et mater hoc fecerint et uoluerint.