IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 30 q. 1Causa XXX, Quaestio I

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 30 q. 1 d.a.c. 1

Quod autem proprium filium in spiritualem sibi transferens suae uxori debitum reddere non ualeat, ratione et auctoritate probatur. Nulla enim auctoritate permittitur, ut quis conmatri suae carnaliter copuletur. Hic autem uxorem suam sibi conmatrem effecit: non erga illi ulterius carnaliter copulari poterit. Hinc Deusdedit Sanctae Romanae Ecclesiae Episcopus, scribit Gordiano, Hispaniensis ecclesiae Episcopo, et fratri karissimo:

C. 30 q. 1 c. 1 · Separentur uiri ab uxoribus, que aliquo casu natos suos coram episcopis tenent

Peruenit ad nos diaconus, sanctitatis uestrae epistolam deferens, quod quidam uiri et mulieres, preterito sabbato pascali die, pro magno populorum incursu nescientes proprios filios suscepissent ex lauacro sancto. Cupis ergo scire, utrum pro tali ratione accidenti debeant uiri ac mulieres ad proprium usum redire, an non. Nos uero hac re mesti inquisiuimus priorum dicta. Inuenimus in archiuis apostolicae sedis, iam talia contigisse in ecclesiis Isauriae et Ephesiorum, simulque Iherosolimorum, aliarumque ecclesiarum. Episcopis etiam earum ciuitatum ab hac apostolica sede uolentibus scire, utrum uiri ac mulieres redirent ad proprium torum, beatae memoriae sancti Patres Iulius, Innocentius, et Celestinus cum episcoporum plurimorum et sacerdotum consensu in Apostolorum principis ecclesia prohibentes talia prescripserunt, et confirmauerunt, ut nullo modo se in coniugio reciperent mulieres ac uiri, quicumque aliqua ratione susceperunt natos, sed separarent se, ne suadente diabolo tale uicium inolescat. Scitis, quia quomodo sunt septem dona Spiritus sancti, ita sunt septem dona baptismi a primo ergo pabulo sacrati salis et ingressu ecclesiae usque ad confirmationem per crisma. Hoc est a primo usque ad septimum nullus Christianus suam conmatrem in coniugium suscipere debet. Et qui presumpserit tamdiu anathematis uinculo religetur, donec penitenciam digne egerit.

C. 30 q. 1 c. 2 · Ab uxore separetur qui filiastrum suum coram episcopo tenuit · Item ex Concilio apud Vermeriam c. 4.

Si quis filiastrum uel filiastram suam ante episcopum tenuerit ad confirmationem, separetur ab uxore sua, et aliam numquam accipiat. Similiter et mulier.

C. 30 q. 1 d.p.c. 2

Econtra uero scribit Nykolaus Salonitano Episcopo, dicens:

C. 30 q. 1 c. 3 · Non separetur a uiro que filiastrum suum de sacro fonte leuauit

Nosse desideras, utrum mulier, que uiri filium ex alia femina genitum de sacro fonte leuauerit, postmodum possit cum eodem uiro copulari. Quos ideo coniungi posse decernimus, quia secundum canones sacros, nisi amborum consensu, nullius religionis obtentu debet coniux dimittere coniugem. Pertinet ad ingens uxoris exitium, que habens odio uirum, uel infirmitatem eius non considerans, quasi causa pietatis operatur inpietatem, maxime cum Apostolus precipiat: "Nolite," inquiens, "fraudare inuicem, nisi ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi; et iterum reuertimini in id ipsum, ne temptet uos sathanas propter incontinentiam uestram." Ergo si non ex consensu utriusque coniugis factum esse probatur, non fraudentur inuicem, sed reuertantur in id ipsum, presertim cum dicat Apostolus: "Uxor sui corporis potestatem non habet, sed uir; sicut uir potestatem sui corporis non habet, sed mulier."

C. 30 q. 1 c. 4 · Non separetur a uiro, sed penitenciam agat que filium suum coram episcopo fraudulenter tenuit · Item ex Concilio Cabillonensi: [II.,] c. 4.

Dictum est nobis, quasdam feminas desidiose, quasdam uero fraudulenter, ut a uiris suis separentur, proprios filios coram episcopis ad confirmandum tenuisse. Unde nos dignum duximus, ut, si qua mulier filium suum desidia aut fraude aliqua coram episcopo tenuerit ad confirmandum, propter fallaciam suam aut propter fraudem, quamdiu uiuat penitenciam agat; a uiro tamen suo non separetur.

C. 30 q. 1 c. 5 · Separentur et graui pena plectantur qui filiolam suam uel spiritualem matrem ducunt in uxorem · Item ex Concilio Magontiensi c. 10., in claustro sancti Albani habito.

De eo, quod interrogastis, si aliquis filiolam suam duxit uxorem, et de eo, qui concubuit cum conmatre spirituali, et de eo, qui filium suum baptizauit et cuius uxor eum de fonte suscepit, hac causa, ut discidium fieret coniugii, si postea in tali copulatione possint permanere: de talibus sic respondendum est. Si filiolam aut conmatrem suam aliquis in coniugio duxerit, separandos esse iudicamus, et graui penitencia plectendos Si autem coniuges legitimi, unus aut ambo, ex industria fecerint, ut filium suum de fonte susciperent, si innupti manere uoluerint, bonum est; sin autem, grauis penitencia insidiatori iniungatur, et simul maneant, et, si preuaricator coniugii superuixerit, acerrima penitencia multetur et sine spe coniugii maneat.

C. 30 q. 1 c. 6 · Non separentur ab uxoribus qui filiastros suos coram episcopo tenent · Item Nykolaus Papa Rodulfo, Bituricensi Episcopo.

De his, qui filiastros suos ad confirmationem coram episcopis tenent, id est qui filios uxoris suae de uiro priori, dum crismantur ab episcopis, super se sustinent, si inscientia, sicut asseris, fiat, licet sit peccatum, tamen non usque ad separationem coniugii puniendus est; lugeant tamen, et digna penitencia hoc diluentes Domino dicant: "Delicta ignorantiae nostrae ne memineris."

C. 30 q. 1 c. 7 · Non separetur ab uxore qui causa necessitatis filium suum baptizauit · Item Iohannes Papa Anselmo, Lemosinae ecclesiae Episcopo.

Ad limina beati Petri apostolorum principis hic presens homo, nomine Stephanus, orationis causa ueniens, nostro presulatui suggerendo innotuit, quod filium suum in extremo uitae positum, necdum baptismatis unda lotum, absentia scilicet sacerdotum, nimia cogente baptizauit eumque ipse propriis manibus retinendo suscepit, atque pro huius rei negocio noticiae tuae patefacto reuerentia tua, quasi rectitudinis zelo flagrans, prefatum hominem a sua coniuge iudicauit esse separandum. Quod fieri nullatenus debet, dicente scriptura, a Domino iunctam esse uiro uxorem, et: "Quod Deus coniunxit homo non separet." Unde et Dominus in euangelio non dimittere posse uxorem suam, nisi causa fornicationis, apertissime iubet. Et nos, tantae auctoritatis precipua freti iussione, dicimus dimittendum esse, et inculpabile iudicandum quod necessitas intulit. Nam hoc baptizandi opus laicis fidelibus iuxta canonicam auctoritatem, si necesse fuerit facere, libere conceditur. Unde si supradictus genitor filium suum corpore morientem aspiciens, ne animam perpetua morte pereuntem dimitteret, sacri unda baptismatis lauit, ut eum de potestate auctoris mortis et tenebrarum eriperet, et in regnum Christi iam regnaturum sine dubitatione transmitteret, bene fecisse laudatur; et idcirco suae uxori sibi iam olim legitime sociatae inpune, quamdiu uixerit, iudicamus manere coniunctum, nec ob hoc contra prefatas auctoritates diuinas aliquatinus separari debere.

C. 30 q. 1 d.p.c. 7

Filia dicitur spiritualis non solum eius, qui accipit, sed etiam eius, qui trinae mersionis uocabulo eam sacro baptismate tingit. Dicitur etiam spiritualis filia sacerdotis, que ei peccata sua confitetur. Harum omnium flagitiosa conmixtio est, et eadem pena plectenda est. Unde Simacus ait:

C. 30 q. 1 c. 8 · Par penitencia ei indicitur, qui spiritualem filiam, et penitencialem suam uiolare monstratur

Omnes, quos in penitencia suscipimus, ita nostri spirituales sunt filii, ut et ipsi, quos uel nobis suscipientibus, uel sub trinae mersionis uocabulo mergentibus, unda sacri baptismatis regenerauit. Siluester quoque docens ammonet unumquemque sacerdotem, ut nullus causa fornicationis ad suam penitencialem accedat, quia scriptum est: "Omnes, quos in penitencia accipimus, ita nostri filii sunt, ut baptismate suscepti." Quapropter si quis hoc scelus perpetrauerit, non solum dignitatis honorem amittat, uerum etiam usque ad exitum iugi penitenciae se subdat.

C. 30 q. 1 c. 9 · De eodem. Item Celestinus

Si quis sacerdos cum filia spirituali fornicatus fuerit, sciat, se graue adulterium conmisisse. Idcirco femina si laica est, omnia derelinquat et res suas pauperibus tradat, et conuersa in monasterio Deo usque ad mortem seruiat. Sacerdos autem, qui malum exemplum dedit hominibus, ab omni offitio deponatur, et peregrinando quindecim annis peniteat, postea uero ad monasterium uadat, ibique cunctis diebus uitae suae Deo seruiat.

C. 30 q. 1 c. 10 · De eodem. Idem

Non debet episcopus aut presbiter conmisceri cum mulieribus, que ei sua fuerint confessae peccata. Si forte (quod absit) hoc contigerit, sic peniteat, quomodo de filia spirituali, episcopus quindecim annis, presbiter duodecim, et deponatur; si tamen in conscientia populi deuenerit.

C. 30 q. 1 d.p.c. 10

His itaque auctoritatibus apparet, quod siue proprium, siue tantummodo uiri filium mulier de sacro fonte susceperit, non ideo a uiro suo est separanda. Quod et de uiro similiter oportet intellegi.