IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 3 q. 8Causa III, Quaestio VIII

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 3 q. 8 d.a.c. 1

Quod autem episcopus ab uno tantum audiri uel iudicari non debeat, Zepherinus Papa testatur, [epistola I. ad Episcopos Siciliae,] dicens:

C. 3 q. 8 c. 1 · Episcopus non nisi a pluribus audiatur et iudicetur

Accusatores episcoporum omni careant suspicione, quia columpnas suas Dominus firmiter stare uoluit, non a quibuslibet agitari. § 1. Nullum namque eorum sententia a suo iudice non dicta constringat, quia et leges seculi idipsum fieri precipiunt. § 3. Iudices duodecim quilibet episcopus accusatus (si necesse fuerit) eligat, a quibus eius causa iuste iudicetur. Nec prius audiatur, aut excommunicetur uel iudicetur, quam ipsi per se eligantur, et regulariter uocato ad suorum primo conuentum episcoporum, per eos eius causa iuste audiatur et rationabiliter discernatur. Finis uero causae eius ad sedem apostolicam deferatur, ut ibidem terminetur. § 4. Absens uero nemo iudicetur, "quia et diuinae et humanae leges hoc prohibent."

C. 3 q. 8 c. 2 · A quot episcopis audiatur episcopus, qui in reatum inciderit · Item Felix Episcopus dixit in Concilio Cartaginensi III.: [cap. 10.]

Suggero secundum statuta ueterum conciliorum, ut, si quis episcopus (quod non optamus) in reatum aliquem inciderit, si fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a duodecim audiatur episcopis.