IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 3 q. 7Causa III, Quaestio VII

Abrir no leitor do IusCommune →

C. 3 q. 7 d.a.c. 1

Quod iudex esse non possit quem cum reo par aut maior macula inficit, multis auctoritatibus probatur. Dicit enim sancta Romana Sinodus:

C. 3 q. 7 c. 1 · Infames iudices esse non possunt

Infamis persona nec procurator potest esse, nec cognitor.

C. 3 q. 7 d.p.c. 1

Tria sunt, quibus aliqui inpediuntur ne iudices fiant: Natura, ut surdus, mutus et perpetuo furiosus, et inpubes, quia iudicio carent. Lege, qui senatu motus est. Moribus, feminae et serui, non quia non habent iudicium, sed quia receptum est ut ciuilibus non fungantur offitiis. Verum, si seruus, dum putaretur liber, ex delegatione sententiam dixit, quamuis postea in seruitutem depulsus sit, sententia ab eo dicta rei iudicatae firmitatem tenet.

C. 3 q. 7 c. 2 · In Digestis titulo de postulando

Infames non possunt esse procuratores uel patroni causarum. Sunt autem tres ordines eorum, qui postulare prohibentur. § 1. Est autem postulare desiderium suum uel amici sui in iure apud cum, qui iurisdictioni preest, exponere, uel alterius desiderio contradicere. § 2. Non postulantium, ut premisimus, tres ordines sunt. Quidam prohibentur omnino postulare uel propter etatem, ut minores decem et septem annis, uel propter casum, ut surdus, qui prorsus non audit. Alii prohibentur ne pro aliis postulent uel propter sexum, ut feminae, uel propter casum, ut utroque lumine orbati, uel propter notam turpitudinis, ut hii, qui corpore suo muliebria passi sunt, nisi forte ui predonum uel hostium stuprati probentur. Similiter qui capitali crimine uel calumpniae publici iudicii sunt dampnati, uel qui operas suas locauerunt ut cum bestiis depugnarent in arena, pro aliis postulare prohibentur. His personis pro se allegare permittitur, pro alio prohibetur, nisi forte tutelam inpuberum uel curam adolescentium non affectatam, sed necessariam administrent. Pro his enim, quorum curam gerunt, eis postulare conceditur. Alii enim omnes, qui ut infames notantur, nisi pro se et pro certis personis postulare non possunt, nisi in integrum restitutionem acceperint. § 3. Permittitur autem eis postulare pro parente, pro patrono, patrona, liberis et parentibus patroni et patronae; pro liberis etiam suis, fratre, sorore, socero, socru, genero, nuru, uitrico, nouerca, priuigno, priuigna, pupillo, pupilla, furioso, furiosa, fatuo, fatua, surdo, prodigo, et adolescente. § 4. Item pro his, quibus propter infirmitatem curatores dari solent, et qui negotiis suis aliquo perpetuo morbo superesse non possunt. § 5. Omnes autem, qui non sponte, sed necessario funguntur offitio, sine offensa postulare possunt, etiamsi hii sunt, quibus non nisi pro se postulare permittitur. § 6. Affinitates uero non eas accipere debemus, que quondam fuerunt, sed presentes. § 7. Nurus et generi appellatione et soceri, et socrus, et ulteriores, quibus pro prepositio solet accedere, continentur. § 8.

C. 3 q. 7 d.p.c. 2

Arcentur etiam a professione aduocatorum (sicut in secundo libro Codicis, titulo de postulando inuenitur) qui sub nomine honorariorum ex ipsis negotiis, que tuenda susceperint, emolumentum sibi certae partis cum graui dampno litigatoris et depredatione poscentes inueniuntur. § 9. Item, si quis adeo procax fuerit, ut non ratione, sed probris putet esse certandum, opinionis suae inminutionem patietur. § 10. Preterea non licet aduocato ullum contractum inire, ullam pactionem conferre cum eo litigatore, quem in propriam recepit fidem, nec ex industria iurgium protrahere. § 11. Apud urbem Romam etiam honoratis, qui hoc putauerint eligendum, eousque liceat orare, quousque maluerint, uidelicet ut non ad turpe conpendium et stipem deformem hec arripiatur occasio. Nam si lucro pecuniaque capiantur, ueluti abiecti atque degeneres inter uilissimos numerabuntur. § 12. Si uero in uno auditorio duo tantum uel plures pre ceteris fuerint, quorum fama sit hilarior, in iudicantis offitio sit ut par causidicorum distributio fiat et exequetur pro partibus auxilium singulorum. § 13. Si quis uero monitus a iudice ea excusatione, que nequeat conprobari cuicumque parti patrocinium denegauerit, careat foro; sciat etiam sibi numquam agendi copiam posse restitui. § 14. Si quis autem ex litigatoribus detectus fuerit separatim tractasse cum pluribus, et aduersario suo subtraxisse paris defensionis copiam, ostendet proculdubio iniquam a se litem foueri, et auctoritatem iudiciariam a se elusam experietur. § 15. Item, quamuis illi, qui causam fisci egissent, prohibeantur aduersus fiscum patrocinium prestare, tamen hodie etiam aduersus fiscum patrocinium possunt exhibere priuatis, dum eam causam declinent suscipere, quam tractauerant, dum fisci aduocati fuerunt. § 16. Item, si contra patrem pupilli causam egisti, tutor uel curator datus eandem causam defendere non prohiberis. § 17. Cognitores uero ex offitio intelliguntur, non ex arbitrio. Nichil enim refert, eum, qui arbitrium suscipit, an sit integrae famae, an ignominiosus. § 18. Filius etiam in re patris arbiter esse potest. Nam et iudicem eum esse posse plerisque placet. § 19. Si quis uero iudex sit, arbitrium recipere eiusdem rei, de qua iudex est, et in se compromitti iubere prohibetur, et si sententiam dixerit, non est danda penae persecutio. Seruus arbiter esse non ualet, libertinus potest. § 20. Porro infamia multipliciter irrogatur. Aliquando enim contrahitur genere delicti declarati per sententiam, ueluti cum iudex pronunciat: iniuriam fecisti, hereditatem expilasti, calumpniatus es. Aliquando genere penae, sicut illi, qui dampnantur in opus publicum, qui pristinum quidem statum obtinent, sed dampno infamiae etiam post inpletum tempus subiciuntur. Aliquando genere penae, et delicti declarati per sententiam, ueluti dum fustibus ceso per preconem dicitur: sicophantis, id est: "calumpniator." Aliquando ipso genere facti, ut exercentes inprobum fenus et illicite exigentes usuras usurarum, et que intra tempus, quo moris est lugere maritum, matrimonium contrahit, et qui sciens eam uxorem duxit. [Gratian.] Idem testatur Felix Papa, et eisdem uerbis. § 1. Item in euangelio ille qui trabem gestat in oculo probatur non posse educere festucam de oculo fratris sui. § 2. Item Dauid in libro Psalmorum: "Peccatori autem dixit Deus: quare tu enarras iusticias meas? etc." § 3. Item Gregorius: "Cuius uita despicitur, restat, ut eius predicatio contempnatur."

C. 3 q. 7 c. 3 · Qui aliorum uicia puniunt sua prius corrigere studeant · Idem in Moralibus. [lib. XIV., in Iob. cap. 15.]

"Qui sine peccato est uestrum, primus in illam lapidem mittat." Ad aliena quippe peccata punienda ibant, et sua reliquerant. Reuocentur itaque intus ad conscientiam, ut prius propria corrigant, et tunc aliena reprehendant. Hinc est, quod cum tribus Beniamin in carnis scelere fuisset obruta, collectus omnis Israel ulcisci iniquitatem uoluit, sed tamen semel et iterum in belli certamine ipse prostratus est. Consulto enim Domino, si ad ulciscendum ire debuissent, iussum est ut irent, qui iuxta diuinae uocis inperium perrexit, et semel et secundo perdidit, et tunc demum peccatricem tribum ualde feriens pene funditus extinxit. Quid est, quod in ultione sceleris inflammatur, et tamen ipse prius prosternitur, nisi quod prius ipsi purgandi sunt, per quos aliorum culpae feriuntur, ut ipsi iam mundi per ultionem ueniant, qui aliorum uicia corrigere festinant?

C. 3 q. 7 c. 4 · Ille de uita alterius iudicet, qui non habet in se ipso quod puniat · Item Ambrosius super: "Beati inmaculati". [sermone XX. ad uers. Miserationes tuae, Domine]

Iudicet ille de alterius errore, qui non habet quod in se ipso condempnet. Iudicet ille, qui non agat eadem, que in alio putauerit punienda ne, cum de alio iudicat, in se ferat sententiam. Iudicet ille, qui ad pronunciandum nullo odio, nulla offensione, nulla leuitate ducatur. Et post pauca: § 1. Bonus iudex nichil ex arbitrio suo facit et domesticae proposito uoluntatis, sed iuxta leges et iura pronunciat, scitis iuris obtemperat, non indulget propriae uoluntati, nichil paratum et meditatum de domo defert, sed sicut audit, ita iudicat, et sicut se habet natura, decernit; obsequitur legibus, non aduersatur, examinat causae merita, non mutat. Discite iudices seculi, quem in iudicando tenere debeatis affectum, quam sobrietatem, quam sinceritatem. Et paulo post: § 2. Qui iudicat, non uoluntati suae obtemperare debet, sed tenere quod legum est. Et post pauca: § 3. In iudicando cordi magis est custodia ueritatis, quam obedientia uoluntatis.

C. 3 q. 7 c. 5 · Grauatus criminibus aliena iudicare non ualet · Item Gregorius. [praefationis in Iob c. 3. al. 6.]

In grauibus peccatis quis positus, dum suis premitur, aliena non diluit. § 1. Cunctis enim liquet, quia, cum is displicet, qui ad intercedendum mittitur, irati animus proculdubio ad deteriora prouocatur. § 2. Scriptum quippe est: "Victimae inpiorum abhominabiles sunt Deo, uota iustorum placabilia." Neque enim in omnipotentis Dei iudicio quid, sed a quo datur, inspicitur. § 3. Hinc est enim quod scriptum est: "Respexit Deus ad Abel et ad munera eius, ad Cain uero et ad munera eius non respexit." Dicturus quippe, quia Dominus respexit ad munera, premisit sollicite, quia respexit ad Abel. Ex qua re patenter ostenditur, quia non offerens a muneribus, sed munera ab offerente placuerunt. § 4. "Dona quippe iniquorum non probat altissimus, nec respicit in oblationibus eorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis." § 5. Item: "Longe est Dominus ab inpiis, et orationes iustorum exaudiet."

C. 3 q. 7 c. 6 · Primum nosmetipsos, deinde proximos debemus corrigere · Idem.

Postulatus Dominus de peccatrice iudicare non statim dat iudicium, sed prius se inclinans deorsum digito scribebat in terra, ac sic demum quod obnixe rogatur iudicat, nos uidelicet typice instituens, ut, cum quelibet proximorum errata conspicimus, non hec antea errata reprehendendo iudicemus, quam ad conscientiam nostram humiliter reuersi digito eam discretionis solerter exculpemus, et quid in ea conditori placeat, quidue displiceat, examinatione dirimemus, iuxta illud Apostoli: "Fratres, etsi preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto etc." § 1. "Qui sine peccato est uestrum:" id est primo uos ipsi iustitiam legis inplete, et sic innocentes manibus ad lapidandam ream concurrite.

C. 3 q. 7 c. 7 · Sacerdos prius sua peccata, deinde aliena detergat · Item Augustinus ad quemdam Comitem.

Sacerdos ut sapiens medicus et perfectus primum sua peccata diluere sciat, et postea aliena detergere et sanare, et non publicare.

C. 3 q. 7 d.p.c. 7

Item, in euangelio sal infatuatum ad nichilum utile esse dicitur, nisi ut proiciatur foras et ab hominibus conculcetur. Ex quibus omnibus datur intelligi, quod criminosus alterius criminis iudex esse non potest, et se ipsum condempnat, dum in alterius crimen sententiam profert. § 1. Sed obicitur: Saul cum a Domino esset reprobatus, populum Dei iudicabat, et eius iudicium uniuersus populus expetebat. Item, Dauid, cum esset adulter et homicida interrogatus a propheta, sententiam in diuitem dedit, qui ouem pauperis rapuit, dicens: "Iudicium mortis est uiro huic." Item, Salomon, cum amore muliercularum deos gentium coleret, tamen uniuersa plebs Israelitica ad eius iudicium confluebat. Sic et Achab, quamuis coleret Baal, tamen decem tribus iudicabat. Multi etiam alii tam in ueteri testamento quam in nouo inueniuntur, quorum uita cum esset blasphemabilis, tamen eorum sententia, quia ex offitio suo seruata iudiciarii ordinis integritate processit, inuenitur seruata. Unde et Dominus ait in euangelio. "Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisei etc." Hinc liquido constat, quod mali pastores, dum sententia iusti examinis aliorum crimina feriunt, sibi ipsis nocent, dum sine exemplo suae emendationis aliorum uicia corrigere curant; subditis uero prosunt, si, eorum increpatione correcti uel sententia coherciti uitam suam in melius commutare didicerint. Ac per hoc, dum ab ecclesia tollerati fuerint, eorum iudicium subterfugere non licet.