IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 3 q. 6Causa III, Quaestio VI

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 3 q. 6 d.a.c. 1

Extra prouinciam autem reus nullatenus est producendus. Unde Fabianus Papa scribit Ylario Episcopo: [ep. III. cap. 4.]

C. 3 q. 6 c. 1 · Ubi crimen admittitur, ibi causa uentiletur

Ibi semper causa agatur, ubi crimen admittitur, et qui non probauerit quod obicit, penam, quam intulerit, ipse patiatur.

C. 3 q. 6 c. 2 · Accusatus nonnisi in foro suo audiatur · Idem. [eadem epist. c. 2.]

Si quis episcoporum super certis accusatur criminibus, ab omnibus audiatur, qui sunt in prouincia sua, episcopis, quia non oportet accusatum alibi quam in foro suo audiri.

C. 3 q. 6 d.p.c. 2

Exceptio fori dilatoria est, atque ideo in inicio litis debet opponi et probari. Peremptorias autem exceptiones (ut sunt prescriptiones longi temporis) sufficit in inicio litis contestari.

C. 3 q. 6 c. 3 · De eodem · Idem. [Fabianus ibidem]

Pulsatus ante suum iudicem causam dicat, non ante suum iudicem pulsatus, si uoluerit, taceat. Pulsatis uero, quociens appellauerint, induciae dentur.

C. 3 q. 6 d.p.c. 3

Hoc autem, quod de loco dictum est, tunc intelligendum est, cum ueritas causae nonnisi in loco admissi criminis deprehendi potest, aut nisi altera pars iudicium maioris personae interpellauerit, siue declinando iudicium, siue releuando sententiam. Unde Stephanus, sanctae et apostolicae atque uniuersalis ecclesiae Romanae Episcopus, scribit omnibus Episcopis: [epist. II. cap. 7.]

C. 3 q. 6 c. 4 · Intra prouinciam, et a conprouincialibus tantum causa est audienda

Ultra prouinciarum terminos accusandi licentia non progrediatur, sed omnis accusatio intra prouinciam audiatur, et a conprouincialibus terminetur, nisi tantum ad apostolicam sedem fuerit appellatum.

C. 3 q. 6 c. 5 · A conprouincialibus accusatus uel iudicatus apostolicam sedem appellet · Item Sixtus Papa. [II. ep. 1. ad Gratum Episcopum]

Accusatus uel iudicatus a conprouincialibus in aliqua causa episcopus licenter appellet, et adeat apostolicae sedis Pontificem, qui aut per se, aut per uicarios suos retractare eius negotium procuret. Et dum iterato iudicio Pontifex causam suam agit, alius in eius loco non ponatur aut ordinetur episcopus, quoniam, quamquam conprouincialibus episcopis accusati causam episcopi scrutari liceat, non tamen diffinire inconsulto Romano Pontifice permissum est.

C. 3 q. 6 c. 6 · De eodem · Item Damasus Papa Stephano Archiepiscopo, epistola II. c. 2.

Discutere episcopos et summas ecclesiasticorum negotiorum causas metropolitano una cum omnibus suis conprouincialibus, ita ut nemo ex eis desit, et omnes in singulorum concordent negotiis, licet; sed diffinire eorum atque ecclesiasticarum summas querelas causarum, uel dampnare episcopos absque huius sanctae sedis auctoritate minime licet, quam omnes appellare, si necesse fuerit, et eius fulciri auxilio oportet.

C. 3 q. 6 c. 7 · Conprouinciales et metropolitani episcoporum causam audire, sed diffinire non possunt · Item Eleuterius Papa. [scribens ad Galliae prouincias, cap. 2.]

Quamuis liceat apud prouinciales, et metropolitanos, atque primates episcoporum uentilare accusationes uel criminationes, tamen non licet diffinire sine huius sanctae sedis auctoritate, sicut ab apostolis eorumque successoribus multorum consensu episcoporum iam diffinitum est. Nec in eorum ecclesiis alii aut preponantur, aut ordinentur, antequam hic eorum iuste terminentur negotia. Reliquorum uero clericorum causas apud conprouinciales, et metropolitanos, et primates et uentilare, et iuste finire licet.

C. 3 q. 6 c. 8 · Ante apostolicam censuram in causis episcoporum non est diffinitiua sententia ferenda · Item Leo Episcopus urbis Romae Anastasio Episcopo Tessalonicensi. [ep. LXXXII. al. LXXXIV. c. 1.]

Multum stupeo, frater karrissime, sed plurimum doleo, quod in eum, de quo nichil amplius iudicaueras, quam quod euocatus adesse differret et excusationem infirmitatis obtenderet, tam atrociter et tam uehementer potueris conmoueri, presertim cum, etiam si tale aliquid mereretur, expectandum tibi fuerat quid ad tua consulta rescriberemus. Sed etiam si quid graue intolerandumque conmitteret, nostra erat expectanda censura, ut nichil prius ipse decerneres quam quid nobis placeret agnosceres. Vices enim nostras ita tuae credidimus karitati, ut in partem sis uocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Unde, sicut multum nos ea, que a te pie sunt curata, letificant, ita nimium ea, que perperam sunt gesta, contristant.

C. 3 q. 6 c. 9 · Preter conscientiam Romani Pontificis nec concilia celebrari, nec episcopum dampnari oportet · Item Iulius Papa orientalibus Episcopis. [ep. I.]

Dudum a sanctis apostolis successoribusque eorum in antiquis decretum est statutis, que hactenus sancta et uniuersalis apostolica tenet ecclesia, non oportere preter sententiam Romani Pontificis concilia celebrari uel episcopum dampnari, quoniam sanctam Romanam ecclesiam primatum omnium ecclesiarum esse uoluerunt; et sicut B. Petrus apostolus primus fuit omnium apostolorum, ita et hec ecclesia suo nomine consecrata (Domino instituente) prima sit et caput ceterarum, et ad eam quasi ad matrem atque apicem omnes maiores ecclesiae causae et iudicia episcoporum recurrant, et iuxta eius sententiam terminum sumant, nec extra Romanum quicquam ex his decerni Pontificem debere.

C. 3 q. 6 d.p.c. 9

Aliquando inconsulto Romano Pontifice plerique episcoporum dampnati inueniuntur, et alii in eorum subrogati locum, quorum dampnationem et subrogationem pro bono pacis ex dispensatione tollerasse legitur ecclesia. Unde Nicolaus Papa Salomoni Regi Brittorum:

C. 3 q. 6 c. 10 · Quorumdam depositionem, extra conscientiam Romani Pontificis factam, pro pace tollerauit ecclesia

Hec quippe est ordinatio Dei patris tui, et hec est lex ecclesiae matris tuae, uidelicet ut omnes episcopos regni tui ad Turonensem archiepiscopum mittere non detrectes, ipsiusque iudicium postulare non dedigneris. Ipse enim est metropolitanus, omnesque episcopi tui regni eius suffraganei sunt, sicut conscriptiones predecessorum meorum euidenter ostendunt, qui predecessores tuos, quia illos ab ipsius cura subtraxerant, forti inuectione corripere studuerunt, quamuis nec nostra scripta super hac re missa deesse uideantur. Cumque coram designato Turonicae ecclesiae presule et integro numero collegarum, id est duodecim episcoporum, celebrato conuentu fuerint eiecti episcopi regulariter examinati, aparueritque quod canonice fuerint eiecti, ipsis in sua deiectione manentibus, qui in locis eorum consecrati sunt poterunt utique episcopatus honore potiri. Quod si eiecti episcopi insontes fuerint declarati, his amotis, qui illis subrogati sunt, ecclesias suas ipsi recipiant. Nam cum antecessores mei presules eiectiones eorum episcoporum, qui ab ecclesiis suis expulsi sunt, nec admiserunt, nec approbauerunt, nec ipsos, qui eis subrogati sunt, uiuentibus illis legitimos episcopos dixerunt. Sane si ad Turonensem forte archiepiscopum mittere prefatos episcopos dedignaris, stude duos episcopos de expulsis et duos de subrogatis una cum ecclesiae tuae legato ad apostolicam B. Petri sedem transmittere, ubi, digna examinatione premissa, qui legitimi episcopi sunt pareat, et suas ecclesias inregulariter non amittant. Nichil enim queo aliud in presenti negotio diffinire. Quia uero magna quis sit metropolitanus apud Brittannos est contentio, licet nullius memoria teneat uos in uestra regione ullam habuisse metropolitanam ecclesiam, tamen si libet (postquam Deus omnipotens pacem inter uos et dilectum filium nostrum, Karolum regem gloriosum, constituet) facile hoc poteritis aduertere. Quod si adeo contentiosius agere creditis, ad nostrum apostolatum destinare contendite, quatinus nostro libramine que fuerit apud uos antiquitus archiepiscopalis ecclesia luce clarius innotescat, et deinceps omni ambiguitate recisa quem sequi episcopi uestri debeant incunctanter agnoscant. Neque enim ecclesias Domini per discordias regum diuisionis aliqua pati dampna necesse est, cum (quantum ex se est) pacem, quam predicant, seruare studeant inuicem et in omnes.

C. 3 q. 6 d.p.c. 10

Alias autem irrita erit episcoporum sententia et a sinodo retractanda. Unde Felix Papa: [I. epist. I. ad Paternum]

C. 3 q. 6 c. 11 · Dampnatio iniusta inrita est et in sinodo retractanda

Inritam esse episcoporum dampnationem et iniustam censemus et idcirco a sinodo retractandam, ita ut obpressis ab omnibus in cunctis subueniatur causis.

C. 3 q. 6 d.p.c. 11

Quod autem metropolitanum suum contempnere, et aliorum iudicium alicui expetere non liceat, Sixtus Papa [III.] testatur [in epist. ad orientales Episcopos, c. 3.] dicens:

C. 3 q. 6 c. 12 · Peregrina iudicia sunt submouenda

Peregrina iudicia, salua in omnibus apostolica auctoritate, generali sanctione prohibemus, quia indignum est ut ab extraneis iudicentur qui conprouinciales et a se electos debent habere iudices.

C. 3 q. 6 c. 13 · De eodem · Item Anacletus. [Papa epist. I. c. 3.]

Leges ecclesiae apostolica auctoritate firmamus, et peregrina iudicia submouemus. Unde et Dominus, mentionem faciens Loth, per Moisen loquitur, dicens: "Ingressus es quidem ut aduena, numquid ut iudices?"

C. 3 q. 6 c. 14 · Nulli liceat aliarum prouinciarum iudicium expetere · Item Innocentius. [Papa ad Victricium Rothomagensem Episcopum, epist. II. c. 3.]

Non liceat cuiquam, sine preiudicio tamen Romanae ecclesiae, cui in omnibus causis reuerentia debetur, relictis his sacerdotibus, qui in eadem prouincia Dei ecclesias nutu diuino gubernant, ad alias conuolare prouincias uel aliarum prouinciarum episcoporum iudicia expeti uel pati. Quod si quis presumpserit, ab offitio cleri submotus et iniuriae reus ab omnibus iudicetur.

C. 3 q. 6 d.p.c. 14

Reuerentia autem, que apostolicae debetur ecclesiae, et eius auctoritas intelligenda est, cum uel ad ipsam appellatum fuerit, uel ab ea iudices electi conceduntur. Unde Sixtus Papa, cum diceret: "Conprouinciales et a se electos debent habere iudices," statim subiungit: "nisi fuerit appellatum."

C. 3 q. 6 c. 15 · Absque apostolicae sedis decreto extraneos iudices adire non possumus · Item Anacletus. [Papa, epist. I. c. 3.]

Unaqueque prouincia tam iuxta ecclesiasticas quam iuxta seculi leges suos debet iustos et non iniquos habere iudices, et non extraneos, nisi apostolicae huius sedis decreuerit auctoritas.

C. 3 q. 6 c. 16 · Super appellationem alterius prouinciae iudices adire non oportet · Item ex Romana Sinodo.

Neminem exhiberi de prouincia ad prouinciam uel de comitatu ad comitatum oportet, nisi ad relationem iudicis, ita ut actor rei forum sequatur. Et infra: § 1. Illa que sunt per unamquamque prouinciam, ipsius prouinciae sinodus dispenset, sicut in Niceno constat esse decretum concilio. § 2. Ultra prouinciae terminos accusandi licentia non progrediatur. Omnis accusatio intra prouinciam audiatur et a conprouincialibus terminetur.

C. 3 q. 6 c. 17 · Item.

Si quis clericus super quibuslibet criminibus accusatus fuerit, in prouincia, in qua consistit ille, qui pulsatur, suas exerat actiones, nec estimet eum accusator suus alibi aut longius ad iudicium pertrahendum.

C. 3 q. 6 c. 18 · Ubi crimen admittitur, ibi causa uentiletur · Item ex decreto Adriani Papae.

Qui crimen obicit sciat se probaturum. Reuera ibi causa agatur ubi crimen admittitur.