IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 3 q. 5Causa III, Quaestio V

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 3 q. 5 d.a.c. 1

Quod uero testes de domo accusatorum producendi non sint, et quod inimicorum uox audienda non sit, multorum auctoritatibus monstratur. Ait enim Calixtus Papa: [ep. II. ad Episcopos Galliae]

C. 3 q. 5 c. 1 · Consanguinei uel familiares aduersus extraneos testimonium non dicant

Consanguinei accusatores aduersus extraneos testimonium non dicant, nec familiares, uel de domo prodeuntes, sed, si uoluerint et inuicem consenserint, inter se parentes testificentur, et non in alios.

C. 3 q. 5 c. 2 · Nuper inimici accusatores uel testes esse non possunt · Item Anacletus Papa. [epist. III. c. 5.]

Accusatores et testes esse non possunt, qui ante hesternum diem aut nudius tertius inimici fuerint, ne irati nocere cupiant, ne lesi se ulcisci uelint. Inoffensus igitur accusatorum et testium affectus querendus est, et non suspectus.

C. 3 q. 5 c. 3 · De eodem · Item Simacus Papa. [in V. Sinodo Romana, sub ipso habita]

Accusatoribus uero inimicis, uel de inimici domo prodeuntibus, uel qui cum inimicis morantur, aut suspectis, non credatur, ne irati nocere cupiant, ne lesi ulcisci se uelint. § 1. Si quis hec, que hodie in hac sancta sinodo prohibita sunt, infringere temptauerit, aut uoluntarie transgredi presumpserit, si clericus est, gradu proprio penitus careat, si uero monachus aut laicus fuerit, communione priuetur, et si non emendauerit uicium, anathemate feriatur. Secretas uero insidias uel manifestas pontificibus a quibuscumque illatas, uel ea, que huius sanctae sinodi sententia conplectitur, si quis ad ecclesiasticam pertulerit noticiam, potiatur honore, et hi, qui aduersa eis moliuntur, sicut a sanctis Patribus dudum statutum est, et hodie sinodali et apostolica auctoritate firmatum, penitus abiciantur, et exilio suis omnibus sublatis perpetuo tradantur.

C. 3 q. 5 c. 4 · Qui non possunt esse accusatores uel testes · Item Pontianus sanctae et uniuersalis ecclesiae Episcopus. [epist. II. omnibus Christianis]

Suspectos, aut inimicos, aut facile litigantes, et eos, qui non sunt bonae conuersationis, aut quorum uita est accusabilis, et qui rectam non tenent et docent fidem, accusatores esse et testes antecessores nostri apostoli prohibuerunt et nos eorum auctoritate submouemus atque temporibus futuris excludimus.

C. 3 q. 5 c. 5 · Ab accusationibus clericorum repellantur, quos leges seculi non admittunt · Item Eusebius Episcopis Galliarum. [epist. I.]

De accusationibus clericorum, super quibus mandastis, scitote, a tempore apostolorum in hac sancta Urbe seruatum esse, accusatores et accusationes, quas exterarum consuetudinum leges non asciscunt, a clericorum accusatione submotas. Et infra: Idcirco et nos sequentes Patrum uestigia pro saluatione seruorum Dei quascumque ad accusationem personas leges publicae non admittunt, his inpugnandi alterum et nos licentiam submouemus, et nullae accusationes a iudicibus audiantur ecclesiasticis, que legibus seculi prohibentur.

C. 3 q. 5 c. 6 · Alienigenae, et quos diuinae uoces mortuos appellant, episcopos accusare non possunt · Item Pelagius Papa. [II. Episcopis Italiae]

Canonica sanctorum Patrum statuta sequentes ac roborantes, omnes infames, cunctosque suspectos, uel inimicos, et eorum, qui non sunt eorum gentis, uel quorum fides, uita et libertas nescitur, et qui non sunt bonae conuersationis, uel quorum uita est accusabilis, ab omni accusatione episcoporum funditus submouemus. Similiter et omnes, quos diuinae leges mortuos appellant, submouendos esse ab eadem accusatione et publicae penitentiae submittendos iudicamus.

C. 3 q. 5 c. 7 · A clericis repelluntur accusationes, quas leges seculi non adsciscunt · Item ex Sinodo Romana, sub Adriano Papa habita.

Accusationes et accusatores, atque eorum negotia, que seculares non adsciscunt leges, diuina ac sinodica funditus a clericis repellare auctoritate censemus, quia indignum est superiores pati ab inferioribus que inferiores ab eis pati despiciunt.

C. 3 q. 5 c. 8 · Nec seruus, nec libertus, nec infamis episcopos accusare presumant · Item Stephanus Romanae ecclesiae Episcopus omnibus

Episcopis. [ep. II. de accusationibus sacerdotum, c. 3.] Accusatores et accusationes, quas leges seculi non admittunt, et antecessores nostri prohibuerunt, et nos submouemus. Nullus alienigena aut accusator fiat eorum, aut iudex. Unde et de Loth scriptum est: "Ingressus es ut aduena, numquid ut iudices?" Accusator autem nostrorum nullus sit seruus aut libertus, nullaque suspecta aut infamis persona.

C. 3 q. 5 c. 9 · Infames, qui ad sortilegos et diuinos concurrunt, nec accusatores, nec testes esse possunt · Item Eusebius Papa. [epist. III. ad Episcopos Thusciae]

Constituimus cum omnibus, qui nobiscum sunt, episcopis, ut homicidae, fures, malefici, sacrilegi, raptores, adulteri, incesti, uenefici, suspecti, criminosi, domestici, periuri, et qui raptum fecerunt, uel qui falsum testimonium dixerunt, seu qui ad sortilegos diuinosque concurrerint, similesque eorum, nullatenus ad accusationem uel ad testimonium sint admittendi, quia infames sunt et iuste repellendi, quia funesta est eorum uox.

C. 3 q. 5 c. 10 · Suspecti aut gratiosi ad accusationem non admittantur · Item Iulius Papa. [in rescripto ad Orientales, c. 33.]

Similiter in prefixa sinodo est decretum, ne suspecti, aut infames, aut criminosi, aut gratiosi, aut calumpniatores, uel affines, aut scelerati, aut facile litigantes suscipiantur accusatores, sed tales, qui careant omni suspicione.

C. 3 q. 5 c. 11 · Qui inimicitiis studet et facile litigat, nec accusator nec testis esse potest · Item Felix Papa. [II. epist. I. c. 14.]

Nullus seruus, nullus libertus, nullus infidus, nullus criminibus inretitus, nullus calumpniator, nullus, qui inimicitiis studet, nullus frequenter litigans, et ad accusandum uel detrahendum facilis, nulla infamis persona, uel omnes, quos ad accusanda publica crimina leges publicae non admittunt, permittantur episcopos accusare.

C. 3 q. 5 c. 12 · Familiares, suspecti, de domo prodeuntes, non recipiantur in accusatione · Item Calixtus Papa. [epist. II. ad Episcopos Galliae]

Accusatores uel testes suspecti non recipiantur, nec familiares uel de domo prodeuntes, nec etiam consanguinei accusatoris aduersus extraneos testimonium dicant, quia propinquitatis et familiaritatis ac dominationis affectio ueritatem inpedire solet. Amor carnalis et timor atque auaritia plerumque sensus hebetant humanos, et peruertunt opiniones, ut questum pietatem putent, et pecuniam quasi mercedem prudentiae.

C. 3 q. 5 c. 13 · Qui inimici uel suspecti sunt, et qui odio quoslibet insequuntur, ab accusatione remoueantur · Item Gelasius. [Papa II. epist. VIII. c. 4.]

Omnes, qui aduersus Patres armantur, ut patrum inuasores infames esse censemus. Horum igitur uiciorum auctores uel patratores non sunt in accusatione pontificum recipiendi, sed penitus repellendi, quoniam iubent canonica decreta Patrum, ut accusatio uel testimonium eorum, qui odio quoslibet secuntur, uel qui inimici aut suspecti habentur, nullo modo recipiantur.

C. 3 q. 5 c. 14 · De eodem · Item Pascalis Papa:

Nulli episcoporum ab accusatione sua repellere liceat, quos ante, quam ab eis inpeteretur, a sua communi familiaritate neglexerit separare.

C. 3 q. 5 d.p.c. 14

Quod uero inimici ab accusatione prohibentur, inde est, quia eorum calliditate innocentia frequenter obprimi solet. Sed cum Athanasius suae cathedrae reddi precipitur, quia de inimicitia in sui patriarchae conquestus est, patet, quod etsi manifesta sunt crimina alicuius, non tamen accusatione inimici condempnandus est. Unde Nicolaus scribit Michaeli Inperatori: [in epistola, quae incipit: "Proposueramus."]

C. 3 q. 5 c. 15 · Qui inimici sunt, iudices esse non possunt

Quia suspecti et inimici iudices esse non debeant, et ipsa ratio dictat, et plurimis probatur exemplis. § 1. Nam quid gratius et amabilius dare quis inimico potest, quam si ei ad inpetendum commiserit, quem ledere forte uoluerit? Quod prouide Constantinopolitana sinodus canonum suorum sexto dinoscitur prohibere capitulo. § 2. Veniamus et ad S. Calcedonensem sinodum, et quid nobis de Athanasio Perenorum referat episcopo audiamus. Is enim antistes tertio euocatus, quia non occurrit, a patriarcha suo canonice condempnatus extiterat, sed solum quia, cum uocaretur ad sinodum, quod inimicus esset ipse, qui iudicabat, clamauit, a S. Calcedonensi sinodo ad causas illatas sibi examinandas reseruatur, et nisi denuo conuinceretur, recipere ecclesiam propriam iudicatur. Si Athanasius a patriarcha suo depositus, quia de inimicitia eius conquestus est, iterato ad iudicium renouandum dirigitur, etsi manifesta sibi crimina officiant, suae ecclesiae reddi precipitur: quanto magis Ignatius, qui non a patriarcha, sed ipse potius existens patriarcha, minime debuit ecclesia propria priuari et inimicis et suspectis iudicibus decernentibus expoliari? § 3. Veniat et facundissimus Papa noster Gelasius, hereticorum expugnator fortissimus, et quod de Constantinopolitanis episcopis more solito tunc egrotantibus dixit, etiam nunc nobis edisserat. "Quero," inquit, "iudicium, quod pretendunt, ubinam possit agitari? an apud ipsos, ut idem sint inimici testes et iudices? Sed tali iudicio nec humana debent committi negotia." Quod si iudicio, ubi idem sunt inimici qui iudices, nec humana debent committi iudicia, quanto minus diuina, id est ecclesiastica? Qui sapiens est intelligat. § 4. Et reuera hinc Iustinianus inperator pius legibus suis promulgasse dinoscitur, dicens: "Liceat ei, qui suspectum sibi iudicem putat, antequam lis inchoetur, eum recusare, ut ad alium recurratur." Nam quodammodo naturale est suspectorum iudicum insidias declinare et inimicorum iudicium uelle refugere. § 5. Hinc S. Iohannes, os aureum, concilii contra se congregati renuit intrare collegium.

C. 3 q. 5 d.p.c. 15

Patet quod, etsi manifesta sunt crimina alicuius, non tamen accusatione inimici condempnandus est.