C. 3 q. 9Causa III, Quaestio IX
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 3 q. 9 d.a.c. 1
¶De accusatoribus uero uel testibus, quod in absentem uocem accusationis uel testificationis exhibere non ualeant, multorum auctoritatibus liquet. Ait enim Telesforus Papa: [epistola unica]
C. 3 q. 9 c. 1 · Nisi reo presente accusator non audiatur
¶Accusatori omnino non credi decernimus, qui absente aduersario causam suggerit, ante utriusque partis iustam discussionem.
C. 3 q. 9 c. 2 · Absente aduersario sententiam ferri non licet · Item Eleuterius Papa [in epistola ad Episcopos Galliae]
¶Caueant iudices ecclesiae, ne absente eo, cuius causa uentilatur, sententiam proferant quia irrita erit; imo et causam in sinodo pro facto dabunt. Proditoris uero nec calumpnia, nec uox audiatur.
C. 3 q. 9 c. 3 · Absente reo accusator non audiatur · Item Calixtus Papa. [epist. II. ad Episcopos Galliae]
¶Absente eo, quem accusare uoluerit, quicquam accusatori non credatur, qui sine scripto difficile, per scriptum autem numquam recipiatur; quia per scripturam nullus accusari potest, sed propria uoce, et presente eo, quem accusare uoluerit, suam quisque agat accusationem.
C. 3 q. 9 c. 4 · Que in absentes geruntur omnino euacuentur · Item Cornelius Papa. [ad Rufum, ep. II. c. 2.]
¶Omnia, que aduersus absentes in omni negotio aut loco aguntur aut iudicantur, omnino uacuentur, quoniam absentem nullus addicit nec ulla lex dampnat.
C. 3 q. 9 c. 5 · Non iudicetur qui presentialiter non accusatur uel conuincitur · Item Marcellus Papa. [ad Maxentium, epist. II.]
¶Non oportet quemquam iudicari uel dampnari prius, quam legitimos habeat presentes accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
C. 3 q. 9 c. 6 · De eodem · Item Damasus Papa. [ad Stephanum Archiepiscopum, ep. III. cap. 8.]
¶Habetur quoque in decretis sanctorum Patrum sancitum, non fore canonicum quemquam sacerdotum iudicare uel dampnare ante, quam accusatores canonice examinatos presentes habeat locumque defendendi accipiat, id est inducias ecclesiasticas ad abluenda crimina etc.
C. 3 q. 9 c. 7 · Idem Damasus ibidem continenter
¶Nec extra propriam fiat prouinciam primo discussionis accusatio, sine apostolica preceptione, cui in omnibus causis debet reuerentia custodiri, quoniam et antiqua docet hoc Patrum regula, in qua et inperialiter pariter statuta concinunt. "Criminum," inquiunt, "discussio ibi agenda est, ubi crimen admissum est. Nam alibi criminum reus prohibetur audiri." Et alibi in canonibus precipitur: "Quecumque negotia in suis locis, ubi orta sunt, finienda sunt," et reliqua talia, et his similia, salua tamen in omnibus apostolica auctoritate, ut nichil in his diffiniatur prius, quam ei placere cognoscatur, qua omnes suffultos esse oportet.
C. 3 q. 9 c. 8 · De eodem · Idem. [ad Episcopos Italiae, epist. VI.]
¶Qui accusare alium elegerit, presens per se, et non per alium accuset, inscriptione uidelicet premissa. Neque ullus umquam iudicetur ante, quam legitimos accusatores presentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
C. 3 q. 9 c. 9 · De eodem · Item ex Concilio Tolletano VI. [c. 11.]
¶Dignum est, ut uita innocentis nulla maculetur pernicie accusatoris; ideo quisquis a quolibet criminatur, non ante accusatus suplicio detur, quam accusator presentetur, atque legum et canonum sententia exquiratur. Quod si indigna ad accusandum persona inuenitur, ad eius accusationem non iudicetur.
C. 3 q. 9 c. 10 · Sententia feriatur qui causae suae negligit adesse · Item Bonifacius Papa ad Gallos. [epist. II.]
¶Decreuimus uestram debere intra prouinciam esse iudicium, et congregare sinodum ante kalendarum diem nouembrium, ut, si adesse uoluerit, presens, si confidit, ad obiecta respondeat; si uero adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est, confiteri eum de crimine, qui indulto et totiens delegato iudicio purgandi se occasione non utitur. Nichil enim interest, utrum in presenti examine non omnia, que dicta sunt, conprobentur, cum ipsa quoque professio ex procurata totiens constet absentia.
C. 3 q. 9 c. 11 · Absens nec accusari, nec iudicari potest · Item Felix Papa [ad Episcopos Galliae, epist. II.]
¶Absente aduersario non audiatur accusator, nec sententia absente parte alia a iudice dicta ullam obtinebit firmitatem.
C. 3 q. 9 c. 12 · Altera parte absente diffinitiua sententia non feratur · Item Nicolaus Papa Gallinoni Senensi Archiepiscopo.
¶Reuera iustus mediator non est, qui uno litigante et altero absente amborum emergentes lites decidere non formidat. His ita premissis, uolumus et auctoritate apostolica monemus, ut, si presbiter, de quo agitur, post excommunicationem suam apostolicam sedem adire uoluerit, nullus iter eius inpedire presumat.
C. 3 q. 9 c. 13 · In absentem non est ferenda sententia · Item Zepherinus Papa. [ad Episcopos Siciliae, epist. I.]
¶Absens nemo iudicetur, quia et diuinae et humanae leges hoc prohibent.
C. 3 q. 9 d.p.c. 13
¶Nisi fuerit absens ex contumacia. Pro presenti namque contumacia eum haberi facit.
C. 3 q. 9 c. 14 · De eodem · Item Nicolaus Papa Gallinoni Senensi Archiepiscopo.
¶Indicas Hermannum episcopum super quibusdam frequenter fuisse accusatum, pro quibus (quia ex parte ipsius persona deest) nos uni parti ad discrimen alterius credere proculdubio non possumus, quamuis nec usque adhuc qui fuerint illi excessus dixeris, nec utrum sanae mentis erat idem antistes, nec ne, cum ipsos excessus perpetrabat, euidenter ostenderis, satiusque arbitramur, quamlibet interim infirmitatem ad penam peccati, quam ad ipsum pertinere peccatum, cui magis consulendum et conpatiendum sit, quam puniendum uel etiam aliquo modo feriendum.
C. 3 q. 9 c. 15 · Testes non dicant testimonium, nisi de his, que presentialiter nouerunt · Item Calixtus. [Papa ad Episcopos Galliae, ep. II.]
¶Testes per quamcumque scripturam testimonium non proferant, sed presentes de his, que uiderunt et nouerunt, ueraciter testimonium dicant. Nec de aliis causis uel negotiis testimonium dicant, nisi de his, que sub eorum presentia acta esse noscuntur.
C. 3 q. 9 d.p.c. 15
¶De his etiam, que audierunt, si ad hoc conuocati sunt, in ciuili causa testimonium dicere possunt, unde in collocatione VII. titulo de testibus, legitur: § 1. "Si debitum scriptum sit, et probatio solutionis proferatur a litigantibus per testes sine scriptura, tunc susceptibilem eam apud iudicem esse uolumus, dum ad hoc ipsum testes assumantur, ut perhibeant testimonium pro facienda solutione, aut pro memoria facta alicui iam solutionis factae, et pro confessione eius, qui pecunias accepit. Hec autem testimonia inania et ex transitu perhibita (aut ab eo qui propter aliud opus adueniens audiuit aliquo dicente, se accepisse ab aliquo aurum, aut debere alicui) nulla ratione ualere censemus." § 2. Simul autem necesse est, ut uideant. Quod si alius uno tempore et alius alio uiderit, diuersitas temporum eorum testimonium non admittit. Unde Leo Papa:
C. 3 q. 9 c. 16 · Non admittuntur ad testimonium quos non eidem negotio adfuisse constiterit
¶Nichilominus quoque puniendi sunt testes, qui ad calumpniam aliquid testificantur, nec eorum uoces tamquam plurium admittuntur, quos temporum quidem diuersitas simul interfuisse prohibuit.
C. 3 q. 9 c. 17 · Ad seriem gestorum testis ex suo nichil adiciat · Item Ambrosius in libro de paradyso. [c. 12.]
¶Pura et simplex testimonii series intimanda est. Plerumque testis, dum ad seriem gestorum aliquid ex suo adicit, totam testimonii fidem partis mendacio decolorat. Nichil igitur, quod bonum uidetur, addendum est.
C. 3 q. 9 c. 18 · Absens nec accusare, nec accusari potest · Item Felix Papa. [ad Episcopos Galliae, epist. II.]
¶Absens per alium accusare aut accusari non potest, nec affinis testis admittatur.
C. 3 q. 9 d.p.c. 18
¶Nisi in crimine iniuriarum, in quo illustris persona etiam per procuratorem intendere et excipere potest, seruatis ceteris solempnibus, ut Codice titulo de iniuriis, lege ultima.
C. 3 q. 9 c. 19 · Reo absente libellus accusationis frustra offertur · Item Pelagius Papa Sinduae Magistro militum.
¶Cartae, quas dedit nobis Lucidius, si illo tempore aduersarius ipsius illic presens fuisset, ualidae erant. Sed quia aduersario absente gesta, que nobis recensuit, facta leguntur, talia leges non recipiunt.
C. 3 q. 9 c. 20 · Testes corporaliter prestito sacramento testimonium dicant · Idem Decorato Patricio.
¶Hortamur, ut, sub timore Domini consuetam conscientiae uestrae sinceritatem in hoc quoque negotio conseruantes, omnem personis, que ueritatem causae istius scire possunt, faciatis amputari formidinem, et uestris presentati conspectibus, tactis sacrosanctis euangeliis, prebito etiam legaliter sacramento, que in rerum ueritate norunt professione suae testificationis aperiant, ut, patefactis omnibus, que secundum leges et iustitiam censenda sint cognoscatis, et conuenientem legibus et ueritati terminum detis.
C. 3 q. 9 c. 21 · Accusator et accusatus simul debent adesse · Item Nicolaus Papa Igmaro Remorum Archiepiscopo.
¶Necesse est secundum sacrarum scripturarum documenta ac secundum iustitiae trutinam, et accusatum et accusatorem simul adesse, et unam partem, quantacumque et qualicumque predita sit auctoritate, sic prorsus audiri, ut alteri parti nullum preiudicium inrogetur.