IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 29 q. 1Causa XXIX, Quaestio I

Abrir no leitor do IusCommune →

C. 29 q. 1 d.a.c. 1

Quod autem coniugium sit inter eos, probatur hoc modo. Coniugium siue matrimonium est uiri et mulieris coniunctio, indiuiduam uitae consuetudinem retinens. Item consensus utriusque matrimonium facit. Quia ergo isti coniuncti sunt, ut indiuiduam uitae consuetudinem conseruarent, quia uterque consensit in alterum, coniuges sunt appellandi. § 1. His ita respondetur: Consensus est duorum uel plurium sensus in idem. Qui autem errat non sentit, non ergo consentit, id est simul cum aliis sentit. Hec autem errauit; non ergo consensit: non itaque coniux est appellanda, quia non fuit ibi consensus utriusque, sine quo nullum matrimonium esse potest. Sicut enim qui ordinatur ab eo, quem putat esse episcopum, et adhuc est laicus, errat, nec uocatur ordinatus, immo adhuc ab episcopo est ordinandus: sic ista errans nulli est copulata coniugio, immo adhuc est copulanda. § 2. Ad hec, non omnis error consensum euacuat; qui enim accipit in uxorem, quam putat uirginem, uel qui accipit meretricem, quam putat esse castam, uterque errat, quia ille corruptam existimat esse uirginem, et iste meretricem reputat castam. Numquid ergo dicendi sunt non consensisse in eas? aut dabitur utrique facultas dimittendi utramque, et ducendi aliam? Verum est, quod non omnis error consensum excludit; sed error alius est personae, alius fortunae, alius condicionis, alius qualitatis. Error personae est, quando hic putatur esse Virgilius, et ipse est Plato. Error fortunae, quando putatur esse diues qui pauper est, uel e conuerso. Error condicionis, quando putatur esse liber qui seruus est. Error qualitatis, quando putatur esse bonus qui malus est. Error fortunae et qualitatis coniugii consensum non excludit. Error uero personae et condicionis coniugii consensum non admittit. Si quis enim pacisceretur, se uenditurum agrum Marcello, et postea ueniret Paulus dicens se esse Marcellum, et emeret agrum ab illo, numquid cum Paulo conuenit iste de precio, aut dicendus est agrum sibi uendidisse? Item si quis promitteret, se uenditurum michi aurum, et pro auro offerret michi auricalcum, et ita me deciperet, numquid dicerer consensisse in auricalcum? Numquam uolui emere auricalcum, nec ergo aliquando in illud consensi, quia consensus non nisi uoluntatis est. Sicut ergo hic error materiae excludit consensum, sic et in coniugio error personae. Non enim consensit in hunc, sed in eum, quem hunc putabat esse. § 3. Sed obicitur: Iacob non consenserat in Liam, sed in Rachel septem quidem annis pro Rachel seruierat. Cum ergo eo ignorante Lia esset sibi subposita, non fuit coniugium inter eos, si error personae consensum excludit, quia, ut dictum est, non in eam consenserat, sed in Rachel. His ita respondetur: Consensus est alius precedens, alius subsequens. Precedit consensus, quando ante carnalem copulam in indiuiduam uitae consuetudinem uterque consentit; subsequitur, quando post concubinalem siue fornicarium coitum consentiunt in idem. Iacob ergo et Liam non fecit coniuges precedens consensus, sed subsequens; nec tamen ex primo concubitu fornicarii iudicantur, cum ille maritali affectu eam cognouerit, et illa uxorio affectu sibi debitum persoluerit, putans lege primogenitarum et paternis inperiis se sibi iure copulatam. § 4. Quod autem error personae nonnullos excuset, illa auctoritate probatur, qua soror uxoris utroque inscio, sorore uidelicet et marito, in lectulum eius iisse, et a uiro suae sororis cognita perhibetur, que cum sine spe coniugii perpetuo manere censeatur, ille tamen, qui cognouit eam per ignorantiam, excusatur. Aliter etiam hoc probatur. Diabolus nonnumquam se in angelum lucis transformat, nec est periculosus error, si tunc creditur esse bonus, cum se bonum simulat. Si ergo tunc ab aliquo simplici quereret, an suae beatitudinis uellet esse particeps, et ille responderet, se in eius consortium uelle transire, numquid dicendus esset consensisse in consortium diabolicae dampnationis, an non pocius in participationem eternae claritatis? Item, si quis hereticorum, nomine Augustini, uel Ambrosii, uel Ieronimi, alicui catholicorum se ipsum offerret, atque eum ad suae fidei imitationem prouocaret, si ille preberet assensum, in cuius fidei sentenciam diceretur consensisse non in hereticorum sectam, sed in integritatem catholicae fidei, quam ille hereticus se mentiebatur habere. Quia ergo hec persona decepta errore non in hunc, sed in eum, quem iste se mentiebatur esse, consensit, patet, quod eius coniux non fuerit. § 5. Error fortunae et qualitatis non excludit consensum, ueluti si quis consentiret in prelaturam alicuius ecclesiae, quam putaret esse diuitem, et illa esset minus copiosa, quamuis hic deciperetur errore fortunae, non tamen posset renunciare prelaturae acceptae. Similiter, que nubit pauperi, putans illum esse diuitem, non potest renunciare priori condicioni, quamuis errauerit. Error qualitatis similiter non excludit consensum; utpote si quis emerit agrum uel uineam, quam putaret esse uberrimam, quamuis iste erraret qualitate rerum, rem minus fertilem emendo, non potest tamen uenditionem rescindere. Similiter, qui ducit meretricem in uxorem uel corruptam, quam putat esse castam uel uirginem, non potest eam dimittere, et aliam ducere.