C. 29Causa XXIX
Abrir no leitor do IusCommune →C. 29 pr.
¶Cuidam nobili mulieri nunciatum est, quod a filio cuiusdam nobilis petebatur in coniugem; prebuit illa assensum. Alius uero quidam ignobilis atque seruilis condicionis nomine illius se ipsum obtulit, atque eam in coniugem accepit. Ille, qui sibi prius placuerat, tandem uenit, eamque sibi in coniugem petit. Illa se delusam conqueritur, et ad prioris copulam aspirat. (Qu. I.) Hic primum queritur, an sit coniugium inter eos? (Qu. II.) Secundo, si prius putabat, hunc esse liberum, et postea deprehendit, illum esse seruum, an liceat ei statim ab illo discedere?