C. 28 q. 3Causa XXVIII, Quaestio III
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 28 q. 3 d.a.c. 1
¶Utrum uero bigamus sit reputandus qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram, auctoritate Ieronimi patet. Ait enim super epistolam Pauli ad Timotheum:
C. 28 q. 3 c. 1 · Non est bigamus qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram
¶Oportet episcopum esse unius uxoris uirum. Verum hoc post baptismum. Ceterum, si ante baptismum habuerit unam, et post baptismum habuerit alteram, non est reputandus bigamus, cui prorsus innouato per baptismum omnia uetera sunt dimissa. Augustinus uero contra testatur, et Innocentius.
C. 28 q. 3 c. 2 · Non debet fieri episcopus qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram · Ait enim Augustinus super epistolam Pauli ad Titum:
¶Acutius uero intelligunt, qui nec eum ordinandum censuerunt, qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram. In baptismate enim crimina abolentur, non federatio coniugii dissoluitur. Sicut illa, que catecumina uitiata est, inter Dei uirgines consecrari non potest, sic et qui ante baptismum habuit unam, et post baptismum alteram, non nisi bigamus reputandus est. Amisit enim quiddam non ad uitae meritum, sed ad signaculi sacramentum.
C. 28 q. 3 d.p.c. 2
¶Item Innocentius Rufo et Eusebio episcopis Macedoniae multis argumentis probat, talem bigamum reputari. Quia ergo iste, cuius causa in presenti agitur, ante baptismum habuit unam, et post baptismum alteram, bigamus iudicatur, et, licet uitae merito et industria scientiae polleat, tamen in episcopum ordinari non potest.