IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 28 q. 2Causa XXVIII, Quaestio II

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 28 q. 2 d.a.c. 1

Quod uero uxore uiuente alteram ducere non possit, testatur scriptura, dicens: "Alioquin si disceditis ab inuicem, et uolentes cohabitare dimittitis, et aliis uos copulaueritis adulteri eritis, et filii uestri, qui postea nascentur, erunt inmundi, id est spurii."

C. 28 q. 2 c. 1 · Non potest aliquis post baptismum alteram ducere uiuente ea, que ante baptismum sibi fuerit uirgo copulata · Item ex Concilio Meldensi. [c. 1.]

Si quis habuerit uxorem uirginem ante baptismum, uiuente illa post baptismum alteram habere non potest. Crimina enim in baptismo soluuntur, non coniugia.

C. 28 q. 2 c. 2 · Licet fideli uxorem aliam ducere, quam Christianae fidei odio infidelis dimittit · Gregorius autem contra testatur, dicens:

"Si infidelis discedit odio Christianae fidei, discedat. Non est enim frater aut soror subiectus seruituti in huiusmodi." Non est enim peccatum dimisso propter Deum, si alii se copulauerit. Contumelia quippe creatoris soluit ius matrimonii circa eum, qui relinquitur. Infidelis autem discedens et in Deum peccat, et in matrimonium, nec est ei fides seruanda coniugii, qui propterea discessit, ne audiret Christum esse Deum Christianorum coniugiorum.

C. 28 q. 2 d.p.c. 2

Hic distinguendum est, aliud esse dimittere uolentem cohabitare, atque aliud discedentem non sequi. Volentem enim cohabitare licet quidem dimittere, sed non ea uiuente aliam superducere; discedentem uero sequi non oportet, et ea uiuente aliam ducere licet. Verum hoc non nisi de his intelligendum est, qui in infidelitate sibi copulati sunt. Ceterum si ad fidem uterque conuersus est, uel si uterque fidelis matrimonio coniunctus est, et procedente tempore alter eorum a fide discesserit, et odio fidei coniugem dereliquerit, derelictus discedentem non comitabitur; non tamen illa uiuente alteram ducere poterit, quia ratum coniugium fuerat inter eos, quod nullo modo solui potest.