C. 29 q. 2Causa XXIX, Quaestio II
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 29 q. 2 d.a.c. 1
¶Secunda questio de condicione proposita est, an liceat mulieri dimittere eum, quem putabat liberum, si postea inuenerit illum seruum? Quod uero mulieri non liceat a seruo discedere, multis rationibus uidetur posse probari. In Christo enim Iesu nec Iudeus, nec Grecus, nec seruus, neque liber: ergo nec in coniugio Christianorum. Eadem enim lege in fide Christi uterque regitur. Indifferenter enim ab Apostolo dicitur omnibus: "Qui uult nubere nubat in Domino." Et item: "Mulier nubat cui uult; tantum in Domino." Non precipitur, ut ingenua nubat ingenuo, ancilla seruo; sed quelibet nubat earum cui uult, dummodo in Domino.
C. 29 q. 2 c. 1 · Licet seruis matrimonia contrahere · Item Iulius Papa, c. 4.
¶Omnibus nobis unus pater est in celis, et unusquisque, diues et pauper, liber et seruus, equaliter pro se et pro animabus eorum rationem reddituri sunt. Quapropter omnes, cuiuscumque condicionis sint, unam legem quantum ad Dominum habere non dubitamus. Si autem omnes unam legem habent, ergo sicut ingenuus dimitti non potest, sic nec seruus semel coniugio copulatus ulterius dimitti poterit.
C. 29 q. 2 c. 2 · Ancillam in matrimonio susceptam uiro dimittere non licet · Item Zacharias Papa.
¶Si quis liber ancillam in matrimonium acceperit, non habet licentiam dimittere eam si consensu amborum coniuncti sunt, excepta causa fornicationis; sed una lex deinceps erit per omnia et uiro et feminae.
C. 29 q. 2 c. 3 · Inter patronum et libertam constat esse coniugium legitimum · Item Iulius Papa.
¶Si quis ancillam suam libertate donauerit, et in matrimonio sibi sociauerit, dubitabatur apud quosdam, utrum huiusmodi nuptiae legitimae esse uideantur, an non. Nos itaque, uetustam ambiguitatem decidentes talia conubia legitima esse censemus. Si enim ex affectu fiunt omnes nuptiae, nichil inpium et legibus contrarium in tali copulatione fieri potest, quare predictas nuptias inhibendas existimauerimus?
C. 29 q. 2 d.p.c. 3
¶His ita respondetur: Non negatur, ingenuam posse nubere seruo, sed dicitur, quod si nescitur esse seruilis condicionis, libere potest dimitti, cum seruitus eius fuerit deprehensa. Illud autem Apostoli et Iulii Papae intelligendum est de his, quorum condicio utrique nota est. Huius autem condicio mulieri incognita erat; non ergo premissis auctoritatibus cogitur manere cum eo, sed liberum illi esse ostenditur uel manere, uel discedere. Unde in Concilio apud Vermeriam, cui interfuit Rex Pipinus, statutum est c. 6.:
C. 29 q. 2 c. 4 · De eo, qui ancillam ducit in uxorem, quam putat liberam esse
¶Si quis ingenuus homo ancillam uxorem alterius acceperit, et existimat, quod ingenua sit, si ipsa femina fuerit postea in seruitute detecta, si eam a seruitute redimere potest, faciat; si non potest, si uoluerit, aliam accipiat. Si autem ancillam eam scierat et collaudauerat, post ut legitimam habeat. Similiter et mulier ingenua de seruo alterius facere debet.
C. 29 q. 2 c. 5 · Non licet mulieri dimittere quem sciens seruum accepit in uirum · Item ex eodem c. 8.
¶Si femina ingenua acceperit seruum, sciens quod seruus esset, habeat eum, quia omnes unum patrem habemus in celis. Una lex erit uiro et feminae.
C. 29 q. 2 c. 6 · Seruitutis occasione dimitti non ualet que post controuersiam status se in libertatem asseuerauerit · Item Gregorius. [lib. VI. epist. 1. ad Fortunatum Episcopum]
¶Cuius rei causa cum matre sua huc conpulsa anno preterito presentium uenerit latrix, fraternitas tua cautius nouit, quia scilicet maritus suus clericus uester quod de seruili fuerat condicione pulsata, a suo noscitur remouisse consortio, uosque hic positos asserunt promisisse, ut, si probare se liberam adiuuante Domino ualuisset, suo eam uos coniugio reformaretis. Fraternitas igitur uestra cognoscat, quod reuelante Deo libertatis auctore, approbata sit libera, nullaque in ea macula est seruilis inuenta. His ergo cognitis, sine mora aliqua suo eam uolumus marito restitui, nec ulterius idem uir eius argumenta sibi occasionis exquirat, quibus eam possit abicere. Nam si a uobis (quod non credimus) minime fuerit adinpletum, eamque recipere forte distulerit, nos illud cognoscatis cum districta uindicta corrigere.
C. 29 q. 2 d.p.c. 6
¶Cum dicitur: "sciens illum seruum," datur intelligi, quod si nescierit, illum seruum esse, non cogitur cum eo manere. Quia hec ergo et personae et condicionis dolum passa est, non cogitur adherere ei, cuius fraude decepta est; si uero liberum acceperit, et ille, ut causam prestet dissidii, se alicuius seruum fecerit, nec uxorem dimittere, nec illa ob uinculum coniugii in seruitutem redigi poterit. Unde in Triburiensi Concilio:
C. 29 q. 2 c. 7 · Occasione condicionis dolose mutatae uir non discedat ab ea, quam tempore libertatis accepit
¶Perlatum est ad sanctam sinodum, quod quidam ingenuus ingenuam acceperit uxorem, et post filiorum procreationem occasione diuortii cuiusdam seruum se fecerit, utrum necessario mulierem tenere debeat, et si tenuerit, utrum illa quoque secundum secularem legem seruituti subici debeat, quesitum est. Iudicatum est, uxorem minime debere dimitti, non tamen ob Christi legem mulierem in seruitutem redigi, dum ille non ex consensu coniugis se seruum fecerit, quem liberum ipsa maritum acceperat.
C. 29 q. 2 d.p.c. 7
¶Queritur etiam, si seruus unius alterius ancillam acceperit, an sit coniugium inter eos? De his ita statutum est in Concilio Cabillonensi: [II. cap. 30.]
C. 29 q. 2 c. 8 · Legitima seruorum coniugia sua auctoritate domini non dirimant
¶Dictum est nobis, quod quidam legitima seruorum matrimonia potestatiua quadam presumptione dirimant, non adtendentes illud euangelii "Quod Deus coniunxit homo non separet." Unde nobis uisum est, ut coniugia seruorum non dirimantur, et si diuersos dominos habeant, sed in uno coniugio permanentes dominis seruiant suis. Et hoc in illis obseruandum est, ubi legalis coniunctio fuit, et per uoluntatem dominorum.