C. 26 q. 5Causa XXVI, Quaestio V
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 26 q. 5 d.a.c. 1
¶Quod autem sortilegi et diuini, si cessare noluerint, excommunicandi sint, ratione et auctoritate probatur. Est enim quoddam genus culturae ydolorum, ex demonum consultationibus futura predicere. Sicut enim auarus, quia cultum Deo debitum nummo inpendit, ydolorum cultor ab Apostolo nominatur, sic illi, qui futura, que ex Dei oraculo nonnumquam reuelata inueniuntur, uel demonum consultatione, uel quibuslibet prestigiis inuenire laborant, diuinitatis iura creaturis attribuunt. Futura enim prescire solius Dei est, qui in sui contemplatione etiam angelos illa prescire facit. Unde Ysaias ait: "Priora et nouissima annunciate michi, et dicam, quod Dii estis." § 1. Cultores uero ydolorum a conmunione fidelium separandi sunt. Unde Apostolus ait in epistola ad Chorinthios: "Si quis frater nominatur fornicator, aut auarus, aut ydolis seruiens, cum eiusmodi nec cibum sumere." Hinc etiam in decreto Gregorii iunioris, [in Concilio Romano presidentis, c. 12.] legitur:
C. 26 q. 5 c. 1 · Anathema sit qui ariolos uel incantatores obseruat
¶Si quis ariolos, aruspices uel incantatores obseruauerit, aut philacteriis usus fuerit, anathema sit.
C. 26 q. 5 c. 2 · Quinquennio peniteant qui diuinationes expetunt · Item ex Ancirano Concilio, c. 23. [al. 24.]
¶Qui diuinationes expetunt, et morem gentilium subsecuntur, uel in domos suas huiusmodi homines introducunt, exquirendi aliquid arte magica, aut expiandi causa, sub regula quinquennii iaceant secundum gradus penitenciae diffinitos.
C. 26 q. 5 c. 3 · Elementa colere, lunae stellarum cursus in suis operibus seruare Christianis non licet · Item ex Concilio Martini Papa. [id est, ex Cap. Martini Bracarensis, c. 72.]
¶Non liceat Christianis tenere traditiones gentilium, et obseruare uel colere elementa, aut lunae aut stellarum cursus, aut inanem signorum fallaciam pro domo facienda, uel propter segetes uel arbores plantandas, uel coniugia socianda. Scriptum est enim: "Omnia, que facitis aut in uerbo, aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Iesu Christi facite, gratias agentes Deo." § 1. Nec in collectionibus herbarum, que medicinales sunt, aliquas obseruationes aut incantationes liceat attendere, nisi tantum cum symbolo diuino, aut oratione dominica, ut tantum Deus creator omnium et Dominus honoretur. § 2. Si quis autem, paganorum consuetudinem sequens, diuinos et sortilegos in domum suam introduxerit, quasi ut malum foras mittant, aut maleficia inueniant, uel lustrationes paganorum faciant, quinque annis penitenciam agat. § 3. Mulieribus quoque Christianis non liceat in suis lanificiis uanitatem obseruare, sed Deum inuocent adiutorem, qui eis sapientiam texendi donauit.
C. 26 q. 5 c. 4 · Sacris offitiis dediti magi uel incantatores non fiant · Item ex Concilio Laudicensi, c. 30.
¶Non oportet sacris offitiis deditos uel clericos magos aut incantatores existere, aut facere philacteria, que animarum suarum uincula conprobantur. Hos autem, qui talibus rebus utuntur, proici ab ecclesia iussimus.
C. 26 q. 5 c. 5 · Honore priuetur episcopus aut presbiter, qui magos uel aruspices consulit · Item ex Concilio Tolletano IV., c. 30.
¶Si quis episcopus, aut presbiter, siue diaconus, uel quilibet de ordinibus clericorum aruspices, aut incantatores, aut ariolos, aut certe augures uel sortilegos, uel qui profitentur artem magicam, aut aliquos eorum similia exercentes consuluisse fuerit deprehensus, ab honore dignitatis suae suspensus monasterii curam excipiat, ibique penitenciae perpetuae deditus scelus admissum sacrilegii soluat.
C. 26 q. 5 c. 6 · De his, qui auguriis et diuinationibus student · Item ex Concilio Agathensi, c. 38.
¶Aliquanti clerici siue laici student auguriis, et sub nomine fictae religionis per eas, quas sanctorum Patrum sortes uocant, diuinationis scientiam profitentur, aut quarumcumque scripturarum inspectione futura promittunt. Hoc quicumque clericus aut laicus detectus fuerit uel consulere uel docere, ab ecclesia habeatur extraneus.
C. 26 q. 5 c. 7 · Sors nichil aliud quam diuinatio et maleficium esse decernitur · Item Leo IV. Episcopis Brittanniae. [c. 4.]
¶Sortes, quibus cuncta uos uestris discriminatis prouinciis, (quas Patres dampnauerunt) nichil aliud quam diuinationes et maleficia esse decernimus. Quamobrem uolumus illas omnino dampnari, et ultra inter Christianos nolumus nominari, et ne exerceantur anathematis interdicto prohibemus.
C. 26 q. 5 c. 8 · Incantatores sortilegos uelut Christi inimicos insequi oportet · Item Gregorius Adriano Notario. [lib. IX. ep. 47.]
¶Peruenit ad nos, quod quosdam incantatores atque sortilegos fueris insecutus, et omnino nobis sollicitudinem zelumque tuum gratum fuisse cognoscas. Studii enim tui sit sollicite querere, et, quoscumque huiusmodi Christi inimicos inueneris, districta ultione corrigere.
C. 26 q. 5 c. 9 · Excommunicetur clericus, monachus, laicus, diuinationes, uel auguria, uel sortes secutus · Item ex Concilio Aurelianensi. [I., c. 32.]
¶Si quis clericus, monachus uel secularis diuinationem uel auguria crediderit obseruanda, uel sortes, quas mentiuntur esse sanctorum, quibuscumque putauerint intimandas, cum his, qui eis crediderint, ab ecclesiae conmunione pellantur.
C. 26 q. 5 c. 10 · Contra sortilegos, et ydolorum cultores, custodia pastoralis inuigilet · Item Gregorius. [lib. VII. epist. 66. ad Ianuarium Episcopum.]
¶Contra ydolorum cultores, uel aruspices atque sortilegos, fraternitatem tuam uehementius pastorali hortamur inuigilare custodia. Quod, si emendare se a talibus nolle repereris, si serui sunt, uolumus uerberibus, castigari, si uero liberi, inclusione digni districtaque sunt in pena dirigendi.
C. 26 q. 5 c. 11 · Ab ecclesia separetur auguriis et incantationibus deseruiens · Item ex Concilio Cartaginensi, [IV.,] c. 39.
¶Auguriis uel incantationibus seruientem, similiter et Iudaicis supersticionibus uel feriis inherentem a conuentu ecclesiae separandum precipimus.
C. 26 q. 5 c. 12 · Sortilegam et magicam artem episcopi modis omnibus eliminare studeant · Item ex Concilio Anquirensi, c. 1.
¶Episcopi, eorumque ministri omnibus uiribus elaborare studeant, ut perniciosam et a zabulo inuentam sortilegam et magicam artem ex parrochiis suis penitus eradicent, et si aliquem uirum aut mulierem huiuscemodi sceleris sectatorem inueniunt, turpiter dehonestatum de parrochiis suis eiciant. Ait enim Apostolus: "Hereticum hominem post primam et secundam correctionem deuita, sciens, quia subuersus est qui eiusmodi est." Subuersi sunt et a diabolo captiui tenentur qui relicto creatore suo diaboli suffragia querunt, et ideo a tali peste debet mundari sancta ecclesia. § 1. Illud etiam non est omittendum, quod quedam sceleratae mulieres retro post sathanam conuersae, demonum illusionibus et fantasmatibus seductae, credunt se et profitentur, cum Diana nocturnis horis dea paganorum, uel cum Herodiade, et innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias, et multa terrarum spacia intempestae noctis silentio pertransire, eiusque iussionibus obedire uelut dominae, et certis noctibus euocari ad eius seruicium. Sed utinam he solae in perfidia sua perissent, et non multos secum ad infidelitatis interitum pertraxissent. Nam et innumera multitudo hac falsa opinione decepta uera esse credunt, et credendo a recta fide deuiant, et errore paganorum inuoluuntur, cum aliquid diuinitatis aut numinis extra unum Deum arbitrantur. Quapropter sacerdotes per ecclesias sibi conmissas populo Dei omni instantia predicare debent, ut nouerint hec omnino falsa esse, et non a diuino, sed a maligno spiritu talia fantasmata mentibus fidelium irrogari. § 2. Siquidem ipse sathanas, qui transfigurat se in angelum lucis, cum mentem cuiusque mulieris ceperit, et hanc per infidelitatem sibi subiugauerit, illico transformat se in diuersarum personarum species atque similitudines, et mentem, quam captiuam tenet, in sompnis deludens, modo leta, modo tristia, modo cognitas, modo incognitas personas ostendens, per deuia queque deducit, et, cum solus spiritus hoc patitur, infidelis hoc non in animo, sed in corpore euenire opinatur. Quis enim in somnis et nocturnis uisionibus se non extra ipsum educitur, et multa uidet dormiendo, que uigilando numquam uiderat? Quis uero tam stultus et hebes sit, qui hec omnia, que in solo spiritu fiunt, etiam in corpore accidere arbitretur, cum Ezechiel propheta uisiones Domini in spiritu, non in corpore uidit, et audiuit, sicut ipse dicit: "Statim," inquit, "fui in spiritu?" Et Paulus non audet dicere se raptum in corpore. Omnibus itaque publice annunciandum est, quod qui talia credit et his similia fidem perdit, et qui rectam fidem non habet, hic non est eius, sed illius, in quem credit, id est diaboli. Nam de Domino nostro scriptum est: "Omnia per ipsum facta sunt." Quisquis ergo credit fieri posse, aliquam creaturam aut in melius aut in deterius inmutari, aut transformari in aliam speciem uel in aliam similitudinem, nisi ab ipso creatore, qui omnia fecit, et per quem omnia facta sunt, proculdubio infidelis est, et pagano deterior.
C. 26 q. 5 d.p.c. 12
¶Nonnulli inueniuntur, qui interno liuore permoti in perniciem suorum inimicorum altare sacris uestibus exuunt, aut lugubri ueste accingunt, uel consueta luminariorum obsequia Dei ecclesiis subtrahunt, uel missam pio requie defunctorum promulgatam pro uiuis celebrant hominibus. Quorum omnium maleficia nequissima Toletanum Concilium [XIII.] condempnat, dicens: [c. 7.]
C. 26 q. 5 c. 13 · Abiciatur sacerdos qui huiusmodi a maleficis operam dederit
¶Quicumque sacerdotum uel ministrorum deinceps causa cuiuslibet doloris permotus aut altare uestibus sacris exuere presumpserit, aut qualibet alia lugubri ueste accinxerit, seu etiam si consueta luminariorum obsequia de templo Dei subtraxerit, uel extingui preceperit, si eum antea uerae penitudinis coram metropolitano satisfactio non purgauit, loci sui dignitate se nouerit et honore priuari; illis proculdubio personis ab hac ultionum sentencia separatis, que aut contaminationem sacrorum ordinum, uel subuersionem sanctae fide metuentes, aut hostilitatem uel obsidionem perferentes, seu etiam diuinorum iudiciorum sentenciam metuentes fecisse contigerit, in quorum facto plus humilitas, qua Deus placatur, quam interni dolositas liuoris declaratur. § 1. Plerique etiam sacerdotum sauciati inimicitiae dolo missam pro requie defunctorum promulgatam fallaci uoto pro uiuis student celebrare hominibus ut is, pro quo ipsum offerunt sacrificium mortis incurrat periculum. Proinde nostrae elegit unanimitatis conuentus, ut, si quis deinceps talia perpetrasse fuerit detectus, a proprii deponatur ordinis gradu, et tam ipse sacerdos quam etiam ille, qui eum ad talia peragenda incitasse perpenditur, exilii perpetui ergastulo religentur.
C. 26 q. 5 d.p.c. 13
¶Ex premissis auctoritatibus colligitur, quod arioli, aruspices, incantatores, et sortilegi, atque ceteri huiusmodi sectatores ab ecclesia sunt eliminandi, et, nisi resipuerint, perpetuo excommunicandi. § 1. Sed quod in ultimo Anquirensi capitulo ea, que per incantatores fiunt, non in corpore, sed in spiritu fieri dicuntur, Augustinus in libro de ciuitate Dei uidetur asserere ita dicens:
C. 26 q. 5 c. 14 · Que magorum prestigiis fiunt non uera, sed fantastica esse probantur
¶Nec mirum de magorum prestigiis, quorum in tantum prodiere maleficiorum artes, ut etiam Moysi in illis signis resisterent, uertentes uirgas in dracones, aquam in sanguinem, cum fertur in gentilium etiam libris, quod quedam maga Circe socios Ulixis mutauit in bestias. Legitur etiam de sacrificio, quod Archades deo suo Lieo inmolabant, ex quo quicumque sumerent in bestiarum formas conuerterentur. Sed hec omnia magicis prestigiis pocius fingebantur quam rerum ueritate conplerentur. Ut ergo ipsi errores ignorantibus manifesti fiant, de eorum proprietate atque inuentoribus iuxta traditionem maiorum primum dicere congruum arbitramur. § 1. Magi sunt qui uulgo malefici ob facinorum magnitudinem nuncupantur. Hi sunt qui permissu Dei elementa concutiunt, mentes hominum turbant minus confidentium in Deo, ac sine ullo ueneni haustu uiolentia tantum carminis interimunt. Unde et Lucanus: "Mens hausti nulla sanie polluta ueneni, incantata perit." Demonibus enim accitis audent uentilare, ut quosque suos perimant malis artibus inimicos. Hi etiam sanguine utuntur et uictimis sepe contingunt corpora mortuorum. § 2. Nigromantici sunt quorum precantationibus uidentur resuscitari mortui, diuinare et ad interrogata respondere. Nigro enim grece mortuus, mantia diuinatio nuncupatur, ad quos suscitandos cadaueri sanguis adicitur. Nam amare sanguinem demones dicuntur, ideoque, quociescumque nigromantia fit, cruor aquae miscetur, et colore sanguinis facilius prouocantur. § 3. Ydromantici ab aqua dicti. Est enim ydromantia in aquarum inspectione umbras demonum euocare, et imagines ludificationes eorum uidere, ibique ab eis aliqua audire, ubi adhibito sanguine etiam inferos perhibentur suscitare. Et infra: § 4. Ad hec omnia supradicta pertinent ligaturae execrabilium remediorum, que ars non conmendat medicorum, seu in precantationibus, seu in karacteribus suspendendis atque ligandis, in quibus omnibus ars demonum est, ex quadam pestifera societate hominum et angelorum malorum exorta. Unde et cuncta uitanda sunt Christiano, et omnino penitus execratione repudianda atque dampnanda. § 5. Auguria autem sunt auium. Hec autem Friges primi inuenerunt. § 6. Prestigium uero Mercurius dicitur primus inuenisse. Dictum est autem prestigium, quod prestringat aciem oculorum. § 7. Aruspicinae artem primus Etruscis tradidisse dicitur quidam Tages. Hic exanimis aruspicinam dictauit, et postea non apparuit. Nam dicitur fabulose arante quodam rustico subito ex glebis exiluisse, et aruspicinam dictasse, qua die mortuus est. Quos libros Romani ex Etrusca lingua in propriam mutauerunt. § 8. His ergo portentis per demonum fallaciam illuditur curiositas humana, quando id inpudenter appetunt scire, quod nulla eis ratione conpetit inuestigare. Hec potestas ideo datur inmundis spiritibus, ut peruersos sibi aptent, hoc est prauos homines, seducant illos, qui spernunt ueritatem, et credunt mendacio, et iuxta Pauli sentenciam sanam doctrinam non ferent, sed ad sua desideria coaceruabunt sibi magistros prurientes auribus, et a ueritate quidem auertent auditum, ad fabulas autem conuertentur, onerati peccatis ducentur uariis desideriis, semper discentes, et numquam ad scientiae ueritatem peruenientes. Quemadmodum autem Iamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et isti resistunt ueritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; sed ultra non proficient, insipientia eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. § 9. Nec ideo quisquam credere debet, quoslibet magicis artibus aliquid facere posse sine permissu Dei, (qui omnia, que fiunt, aut iusto iudicio facit, aut permissu suo ita fieri sinit), quod predicti magi leguntur similia fecisse Moysi, qui uirgam suam proiecit, et conuersa est in draconem, proieceruntque singuli uirgas suas, que conuersae sunt in dracones, sed deuorauit uirga Aaron uirgas eorum. Non enim fuerunt creatores draconum nec magi, nec angeli mali, quibus ministris illa operabantur. Insunt enim rebus corporeis per omnia elementa: quedam occultae rationes seminariae, quibus cum data fuerit oportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus: et sic non dicuntur angeli, qui ista faciunt, animalium creatores, sicut nec agricolae segetum, uel quorumcumque gignentium in terra creatores dicendi sunt, quamuis nouerint prebere quasdam uisibiles oportunitates et causas, ut illa nascantur. Quod autem isti faciunt uisibiliter, hoc illi inuisibiliter. Deus uero solus unus est creator, qui causas ipsas et seminarias rationes rebus inseruit. § 10. Preterea quidam putant querendum, quomodo scriptura narret Phithonissam Samuelem prophetam suscitasse ad colloquium Saulis inpiissimi regis, si phithonica diuinatio errori magicae artis deputanda sit. Quibus ita responderi potest, indignum omnino facinus esse, si secundum uerba ystoriae conmodetur assensus. Quomodo enim fieri poterat, ut arte magica attraheretur uir a natiuitate sanctus, et uitae operibus iustus; at, si non attractus est, consensit? Quod utrumque de iusto credere aduersum est. Nullum enim suffragium habet iusticia si tractus aut uoluntarius, amisit meritum spiritale, quod positus in carne quesierat, quod ualde absurdum est, quia qui hinc iustus recedit permanet iustus. Porro hoc est prestigium sathanae, quo, ut plurimos fallat, etiam bonos habere se in potestate confingit. Quod Apostolus inter cetera ostendit, dicens: "Ipse sathanas transfigurat se in angelum lucis." Ut enim errorem faceret, in quo glorificaretur, in habitu uiri iusti et nomine se subornauit, ut nichil proficere spem, quam predicabant Dei cultoribus, mentiretur, quando hinc exeuntes iustos finxit in sua esse potestate. Sed hoc quosdam fallit, quod de morte Saulis et filii eius non sit mentitus, quasi magnum sit diabolo ante occasum mortem corporis preuidere, cum signa quedam soleant apparere morituris, quippe a quibus Dei protectio amota uidetur, quanto magis diabolus, quem angelica maiestate sublimem prophetica oracula fuisse testantur, de cuius magnitudine Apostolus ait: "An ignoratis altitudinem sathanae?" Quid mirum ergo, si inminentem prope mortem potuit preuidere, cum hoc sit, unde fallit et se in potestate Dei uult adorari? Nam tanta ebitudine demens effectus est Saul, ut ad Phithonissam confugeret. Deprauatus enim causa peccati ad hec se contulit, que dampnauerat. Sed si quis propter ystoriam ea, que uerbis expressa sunt, putet non pretermittenda, ne ratio ystoriae inanis sit, recte facit quidem: si tamen minime istud ad ueri rationem rapiat, sed ad uisum et ad intellectum Saulis. Neque enim reprobus factus bonum poterat intellectum habere. Historicus enim mentem Saulis et habitum Samuelis descripsit, ea, que dicta sunt et uisa, exprimens, pretermittens, si uera an falsa sint. Qui ait? "Audiens, in quo habitu esset excitatus, intellexit," inquit, "hunc Samuelem esse." Quid intellexerit retulit, et, quia non bene intellexit, contra scripturam alium adorauit quam Deum, et putans Samuelem adorauit diabolum, ut fructum fallaciae suae haberet sathanas. Ad hoc enim nititur, ut adoretur quasi Deus. Si enim Samuel illi uere aparuisset, non utique uir iustus permisisset se adorari, qui predicauerat Dominum solum esse adorandum. Et quomodo homo Dei, qui cum Abraham in refrigerio erat, diceret ad uirum pestilentiae, dignum ardore gehennae: "Cras mecum eris?" His duobus titulis subtilitatem fallaciae suae prouidit inprouidus sathanas, quia et adorari se permisit sub habitu et nomine Samuelis contra legem, et uirum peccatis pressum, cum magna distantia peccatorum et iustorum sit, cum Samuele iustissimo futurum mentitus est. Verum potest dici, uerum potest uideri, si de Samuelis nomine taceatur, quia Saul cum diabolo futurus erat; ad eum enim transmigrauit, quem adorauit. Semper ergo diabolus sub uelamine latens prodit se, dum ea confingit, que hereant personis, per quas fallere nititur. § 11. Si autem quilibet opponit, ac dicit, quomodo eueniunt illa, que illi diuini predicunt futura? aut quomodo possunt egris prebere medelam, aut sanis inmittere egritudinem, si aliquid propriae uirtutis ac potestatis non habeant? hoc a nobis recipiat responsum, quod ideo quisque non debet eis credere, quia aliquando eueniunt que predicunt, aut sanare uidentur languidos, uel ledere sanos, quia hoc permissu Dei fit, ut ipsi, qui hoc audiunt uel uident, probentur, et apareat quali fide sint uel deuotione erga Deum. Sicut in Deuteronomio legitur Moyses ex uerbo Domini populo Dei precepisse, ita dicens: "Si surrexerit in medio tui propheta, aut qui somnium dicat se uidisse, et predixerit signum atque portentum, et euenerit quod locutus est, et dixerit tibi: eamus, et sequamur Deos alienos, quos ignoras, et seruiamus eis: non audies uerba prophetae aut somniatoris, quia temptat uos Dominus Deus uester, ut palam fiat, utrum diligatis eum, an non. In toto corde uestro et in tota anima uestra Dominum Deum uestrum sequimini, et ipsum timete; mandata eius custodite, et audite uocem illius, ipsi seruietis, et ipsi adherebitis etc." Ubi sane intelligi uoluit, etiam illa, que a diuinantibus non secundum Deum dicuntur, si acciderint que dicuntur, non sic accipienda, ut fiant que precipiuntur ab eis, aut colantur que coluntur ab eis. Nec preter suam potestatem Deus ostendit esse, quod contingunt, sed quasi quereretur, cur ea permittat, causam temptationis exposuit, ad cognoscendum utique eorum dilectionem, utrum eam habeant erga Deum suum, cognoscendum uero ab ipsis pocius, quam ab illo, qui scit omnia ante, quam fiant.